Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

CATVLLI VERONENSIS LIBER

ELLIS

[merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][merged small][merged small]

CATVLLI VERONENSIS LIBER

ITERVM RECOGNOVIT

APPARATVM CRITICVM PROLEGOMENA APPENDICES

ADDIDIT

R. ELLIS

COLLEGII TRINITATIS APVD OXONIENSES SOCIVS

Oxonii

E TYPOGRAPHEO CLARENDONIANO

M DCCC LXXVIII

LELAND

A.22405

PRAEFATIO.

QVOD anno demum 1878 prodit haec noua Catulli editio, cum iam

quattuor ante annos postulata fuerit, multae sunt causae; sed nihil me magis impediit ad haec festinantem quam commentarii cura, quem diu ac diligenter conscriptum anno 1876 uulgaui. Is liber quanto labore mihi constiterit, non fugiet legentes, saltem si cum commentariis compararint quos ad id usque tempus contenti euoluebamus. Quaecumque enim mihi a pueritia semper in his studiis uersato, inde autem ab anno 1859 operam in Catullo praecipue ponenti, occurrebant quae lucem possent poetae offundere, haec in ordinem redigere non leuis curae fuit. Itaque nemo mirabitur me commentario detentum ad alteram curam textus recensendi tardius nec nonnisi per interualla rediisse. Etsi enim uulgatis Behrensii Analectis Catullianis (1874) Prolegomena mea iterum retractare coeperam, eaque pars huius libri cum carminibus I-XXX insequente anno impressa est, ulterius progredi religionem habui donec interpretationem carminum non absoluissem modo sed etiam publice edidissem.

Quod ego primus in editione anni 1867 feceram ut codicem Canonicianum 30 (0) integrum exhiberem, neglexit id Lucianus Muellerus, qui in praefatione editionis suae (1870) nihil sibi adfuisse dixerit instrumenti critici nisi quod Schwabii diligentia comparasset, idemque ex Germanensi Laurentiano Colbertino Datano multa, ex Canoniciano nihil excerpserit. Huius discipulus Behrensius, magistro suo nequaquam par arte metrica, sagax crisi codicum, comparatis quae in GO caeterisque a me exhibitis

b

« ZurückWeiter »