Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sed has multo facilius ferri posse arbitror quam incommoda haud sane parua quae, si omnia in unam adnotationem coartauissemus, lectores offensura fuissent. lectiones et in contextum editionis lachmannianae alterius (Berolini 1861. 8) receptas (Lm) et in eiusdem adnotatione commendatas (Lm*), sicubi ab editionis huius contextu differunt, diligenter adnotaui. cur editionem quacum nostram per librum totum conferrem illam quam dixi eligere maluerim quam priorem Lachmanni (Berolini 1829) et editionem utramque Mauricii Hauptii (Lipsiae 1853 et 1861), cuius recognitio libri Catulli locis longe plurimis ad sententias Lachmanni conformata hodie locum principem inter omnes obtinet, lectores prudentes facile perspicient. sed et Hauptii lectiones (Hp.) et Theodori Heysii (editio cum interpretatione germanica. Berolini 1855. 8) et Augusti Rossbachii (ed. Lips. 1854 et 1860. 8) scripturas (Hs. et Rb.), ubicumque utile esse uidebatur, adscripsi. ceterum quod Lachmannus de sua editione dixit emendationes quae nullo auctore indicato in contextum receptae sint Italis saeculi XV deberi id de nostra quoque editione dictum uolo. In coniecturis uirorum doctorum adscribendis me iusto patientiorem et indulgentiorem fuisse non nulli, opinor, iudicabunt: sed cum post Silligium nemo dum extaret qui illas conligeret, me non parciorem esse debere arbitratus sum. ergo non solum coniecturas ingeniosas, sed etiam permultas peruerse excogitatas commemoraui: quales uel ideo quod

hanc editionem meam scholarum quoque usui accommodare uolui non omittendas censui. locos coniecturarum plurimarum accurate me indicasse multis, confido, haud ingratum erit, cum praesertim de Catullo emendando temporibus recentioribus scripta mirum quam diuersis locis dispersa sint. de libris libellisue quos in adnotatione breuissime citaui ne quis in incerto sit, eorum de quibus iure quodam dubitari possit titulos infra plenius indicaui.

HAuantii emendat. in Catullum (a. 1494) in editione a. 1500 ueneta, saepius denuo inpressae, ueluti in ed. paris, a. 1604 et in ed. IGGraeuii a. 1680. idem Auantius praeter ed. a. 1500 editionem a. 1502 aldinam curauit | ThBergkii coniecturae aliquot sunt in editionibus Rossbachii. Lips. 1854 et 1860 || PBoehmii quaest. catull. Bonnae 1862. 8 || FBrüggemannus de Catulli elegia callimachea. Susati 1830. 8 | EBrunerus de ordine et temporibus carm. Cat. Helsingforsiae 1863. 4 || IDousa e patris praecidanea pro Catullo et I Dousae filii in Catullum coniectanea et notae. de nouo inpressa in ed. paris. a. 1604 et in ed. Graeuii a. 1680 || GFaerni emendationes sunt in ed. Ach. Statii ueneta a. 1566 || EFritzius recensuit carmen Catulli LXIIII in progr. gymn. halberstadiensis a. 1863. 4 || I. v. G. Froehlich Catulli liber. Vorschläge zur berichtigung des textes. in commentar. class. phil. academ. monacensis uol. V part. III p. 233--275. Monachii 1849. 4. ubicumque Froehlichii nomen solum in editione citatum est, hunc libellum Froehlichii postumum significaui || FHandii obseruat. crit. in Cat. specim. Lips. 1809. 8. quaest. catull. Ienae 1849, 4. Catulli carmen LV in antiquam formam restituere conatus est idem. Ienae 1848. 4 || MHauptii quaest. catull. Lips. 1837. 8. obseruationes criticae. Lips. 1841.8 || N Heinsii aduersariorum libri IV. subiiciuntur eiusdem notae ad Catullum... Harlingae 1742. 4 || WABHertzberg und WSTeuffel, die gedichte des Catullus übersetzt. Stuttgart 1862. ||IHuschkii analecta litteraria. Lips. 1826. 8 || ThIungclaussen zur chronologie der gedichte des Catullus. Itzehoe 1857. 4 || RKlotzii emendationes catull. Lips. 1859. 4 || GHKorten, de Catulli carm. LXI. Aquisgrani 1824. 8 || IPhKrebs, des Catullus brautlied auf die vermählung des Manlius Torquatus und der Iulia Aurunculeia. lat. u. deutsch. Giessen 1813. 4 || ILiuineii notae in Catullum... in edit. a. 1621 Francof. ex offic. Wechel. 8 || ThMarcilii in Catullum asterismi in edit. paris. a. 1604, iterum inpressi in ed. Graeuii a. 1680 || IMeleagri BVenatoris) in Cat. spicilegium in edit. francofur

tana a. 1621 | ChrGMitscherlichii lectiones in Catullum et Propertium. Gott. 1786. 8 || ICO rellii eclog. poet. latin. Turici 1833. 8 || GVChr Pfeifferi symbolae catullianae. Gott. 1834. 8 || CPleitner, des Catullus epigramme an und über Iulius Caesar und Mamurra. Progr. Speier 1849. 4 des Catullus hochzeitsgesänge kritisch behandelt. Dillingen 1858. 4 || IPohlii specimen lectionum catullianarum. Euskirchenae 1862. 8 KWRamler, Katullus in einem auszuge lat. u. deutsch. Lpz. 1793. 8 || ORibbeck C. Valerius Catullus. Kiel 1863. 8 || LSantenius, Catulli elegia ad Manlium. Lugd. 1788. 4 || ISchraderi obseruationum liber. Franequerae 1761. 4 liber emendationum. Leouardiae 1776. 4 eiusdem aliquot emendationes Santenius et Lachmannus publicauerunt || ISilligii epistola critica de Cat. Lips. 1822. 8. censura editionis lachmannianae a. 1829 in Iahnii annalium philol. XIII (1830) 259-297 || LSpengelii specimen lectionum in Catulli carmina. Monachii 1827. 8. hoc specimen auctius iterum inpressum est in Seebodii archiui philol. III (1828) 4, 93-127. hac altera editione ego in locis singulis citandis usus sum || LC Valckenaer Callimachi elegiarum frgm. cum elegia Catulli callimachea. Lugduni 1799. 8 || IVossius: Cajus Valerius Catullus et in eum Isaaci Vossii obseruationes. Londinii 1684. 4 | IHVoss Anmerkungen & randglossen zu Griechen & Römern. Lpz. 1838. 8 || A Weise zur kritik des Catull (c. 68 c. 65 und c. 101). Progr. Naumburg a/S. 1863, 4.

V lectiones codicis ueronensis

В

=

=

Lm

lectiones librorum qui supersunt manu scriptorum a lectionibus codicis ueronensis discrepantes

editionis lachmannianae alterius contextus

Lm* eiusdem adnotatio

=

weditiones praeter lachmannianam

add: =

censuerunt)

def

addidit (addiderunt, additum addita, addendum addenda censuit defendit cet. del =deleuit em emendauit = = probauit rec= recepit sscr supertransp = transposuit

om = omisit scriptum superscripta

prob

CATVLLI

VERONENSIS

LIBER

CATVLLI VERONENSIS LIBER INCIPIT V Q. CATVLLI VERO

NENSIS LIBER Lm. cf. quaest. cat. I 14.

« ZurückWeiter »