Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quot schedae in archetypo fuerint hodie non iam accurate explorari potest, etsi in libris nostris uestigia non admodum pauca adsunt quibus singula quaedam huc spectantia inlustrantur. banc quaestionem primus tractauit Lachmannus, qui rem tam certo explorasse sibi uisus est ut numeros paginarum singularum et uersuum singulorum libri eius unde libri nunc superstites deducti sunt in editionis suae marginibus adscribere satis haberet. praeterea ad calculos suos tuendos nihil fecit. statuit autem Lachmannus codicem illum principem - significauit non codicem quem nos diximus archetypum, sed ueronensem magno suae ipsius sententiae incommodo - paginas uersuum tricenorum septuaginta sex continuisse. munus sententiae Lachmanni explicandae et defendendae Hauptius quaest. cat. p. 38 sq. suscepit. postea Heysius edit. p. 279 Lachmanni rationibus inprobatis ueram per prius libri catulliani dimidium distributionem paginarum et uersuum se inuestigasse dixit, sed qualis fuerit non dixit. neque solus Heysius Lachmanni dinumerationem reiecit. ut de Froehnero philol. xin 572 nihil dicam, Bergkius quoque mus. rhen. xv 507 non nulla quae ad hanc quaestionem spectant contra Lachmannum dixit. denique PBoehmius qu. cat. p. 2–23 data opera

pro EXSANGUI et vi 385 EATULERIT pro EXTULERIT et Lachmannum ad b. I. p. 370. quodam modo incertus sum num litterao i et i et l saepe inter se commutatae supra p. XXV suo loco sint conlocatae. nescio enim an rectius hic reponendae sint, quippe cum in scriptura capitali et unciali T. et I et L saepe difficillime discernantur.

in hanc rem inquirens conputationi Lachmanni haud pauca recte opposuit, etsi in rebus quibusdam principalibus illius rationes non satis dispexit. ego quoque certum duco conputationem a Lachmanno excogitatam et ingeniosiorem et speciosiorem est profecto ingeniosissima quam ueriorem esse. nihilo minus Lachmannus plurima ueri indicia admirabili sagacitate anquisiuit et ita in usum uocauit ut bonam ueri partem detegeret. Lachmannum non plus praestitisse non ipsi uitio uertendum, sed inde explicandum est quod indicia ex quibus de uera totius libri forma pristina aliquid certi effici possit satis multa et perspicua in libris superstitibus non supersunt. itaque Leutschio 1. c. p. 1986 et Bergkio l. c. p. 512 adsentior, qui de quaestione illa, quam soluendam Lachmannus sibi proposuit, accurate et absolute soluenda desperandum esse consent, simulque, dum reputo quid utile ex Lachmanni inuento ad emendationem libri catulliani redundauerit, facere non possum quin Boehmio adstipuler adfirmanti (p. 21) 'nullum fere nasci ex cognitione paginarum in archetypo partitionis lucrum'.

Ex eis quae adhuc disputaui manifestum est librum Catulli recensenti praecipue adnitendum esse ut codicis ueronensis scripturae ex farragine lectionis codicum superstitum uariae, qua sepultae iacent, reuiuiscant. at difficillimum est hoc perfecte praestare. nam quae scribae librorum nostrorum ex ueronensi mutuati sunt ab eis quae uel ipsi addiderunt uel aliunde arcessiuerunt saepe uix fieri potest ut certo

[graphic]

discernantur: cum praesertim non in unum sed in conplura exemplaria ueronensis codex transcriptus sit, uel ideo oritur saepissime disceptatio utrum lectionis diuersitas inde quod scribae diuersi in ductibus libri ueronensis reddendis uaria fortuna laborauerint explicanda sit an ex emendatione cogitata erroris cuiuscam in libro ueronensi commissi originem duxerit. uerum quantaecumque sunt difficultates in hac re peruincendae, tamen editorem singulis quibusque locis quid fuerit in libro ueronensi

quocum in carmine sexagesimo secundo gallicus certat - prius quam quid poeta scripserit quaerere oportet. quo facto ex lectione quam in libro ueronensi fuisse inquisitio diligens probabile reddidit ipsa Catulli uerba reciperanda sunt.

Ad unam ueronensis codicis lectionem editori Catulli omnino redeundum esse Lachmannus optime perspexit, etsi non eo progressus est ut omni codicum nostrorum uarietati unam codicis ueronensis scripturam ex illa elicitam substitueret: sed duplicem maluit per librum catullianum lectionem adscribere, cuius altera utra scripturam libri ueronensis repraesentaret. haec enim uerba praeposuit editioni: 'Codices D et L, cum quorum alterutro ceteri non interpolati ubique consentiunt 53); hac editione totos exhibemus': quibus quantum de Catulli recensione Lachmannus meruerit recte aestimabunt si qui contulerint quid LSantenio [in editione c. LXVIII] idem instrumentum criticum quo postea Lachmannus usus est profecerit.

53 sicubi Lachmannus in D et L lectiones inuenit quarum aliunde

his paucissimis uerbis, quorum in supplementum ali. quotiens lectiones librorum bonorum singulis locis nec cum D nec cum L consentientium adscripsit, si non omne uerum, tamen propemodum omne uerum edixit 54).

Ego ultra progrediendum arbitratus uarietate lectionis librorum qui supersunt ad originem suam reuocata per totum librum catullianum lectiones libri ueronensis redintegrare conatus sum. quod cum instituerem, me rem periculosissimam adgressum esse bene sciui. uerum enim uero licet difficile sit lectiones codicis ueronensis gentinas omnibus locis reperire, licet saepe ipse errauerim in ueronensi reconcinnando, nihilo minus uia ea qua ego usus sum ei qui Lachmanni uestigia ut par est premens Catullum recensendum hodie suscipit eunduin esse mihi quidem certo persuasi. nolo hoc loco rationem a me initam fusius explicare, quippe quae, uni cuique harum rerum perito sine dubio satis perspicua, si non editione ipsa commendatur, commendatione mea editioni praeposita stabiliri nequeat. unum tamen addo. per se manifestum est probabilitatem lectionum codicis ueronensis à me restitutarum non ubique eandem esse. locis quidem longe plurimis confidenter aio lectiones nostras certissimas esse, baud raro tamen eas dubitationi grauiori leuioriue obnoxias esse lubenter concedo : in primis duplices libri uero

[graphic]
[ocr errors][ocr errors]

nensis lectiones, de quibus supra p. XX dixi, magnas saepe difficultates mouent, ueluti cum disceptandum est utra lectio in contextu fuerit, utra superscripta. ceterum in exemplo ueronensi refingendo codicis sangermanensis auctoritate maxime subleuamur, quippe qui recta uia ex ueronensi ductus et a librario prudenti ac diligenti scriptus praeter ceteros consulendus sit cuique in rebus dubiis, ut pote cui fere ubique scripturae librorum aliorum suffragentur, maxime confidendum sit.

Restat ut non nulla quae non dum commemorari potuerunt de editionis meae ratione quam breuissime potero adiciam. ut lectores et in contextu ea quae consentiente aut dissentiente libro ueronensi edita sunt et in adnotatione lectiones ueronenses quam facillime certissimeque cognoscerent neue adnotatio lectionibus inutilibus oneraretur, primum in contextu litteris obliquis quas cursiuas uocamus praeter fidem libri ueronensis scripta significaui , deinde lectiones libri ueronensis ab adnotatione critica reliqua separatas contextui subieci, tum lectionis uariae parte longe maxima in adpendicem reiecta scripturas codicum uel nostrorum uel aliorum singulas quas praeter lectiones ueronenses commemoraui sunt uero maximam partem quas dicimus interpolatae - una nota ß designaui, denique ut 'complures aut multas editiones' praeter lachmannianam, plerumque lachmanniana antiquiores, significarem nota w usus sum. rebus sic institutis repetitiones quidem non nullae euitari non potuerunt,

e

« ZurückWeiter »