Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

inueniuntur, quas Silligius non ipsi scribae antiquissimo, sed tamen 'manui non minus antiquae' attribuit. contra Eduardus Woelfflinus, qui Lcutschii gratia librum G inspexit, contextum quem uocamus cum uariis illis lectionibus manu una eademque scriptum esse adfirmauit 29). Woelfflino Duebnerus ea tenus adsensus est ut maximam quidem partem uariarum lectionum adseucraret a scriba eodem qui contextum scripsisset exaratam esse, at tamen non nullas esse quae aut eadem aetate ab alio scriba aut tempore posteriore additae esse possint. ut omnia hac de re quam accuratissime discernerentur, in appendice Duebneri excerpta secutus hisce notis usus sum, quae, quod neglegendum non est, ad solas lectiones inter uersus uel ad marginem scriptas spectant. significat igitur G' eas uarias lectiones quae plane eodem tempore, quo contextus ipse, a G h. e. manu prima scriptae sunt: G2 eas quae post absolutionein aut totius contextus aut partis cuiusdain a G additae sunt: G3 eas quas atramento pallidiore et calamo acutiore manus primae aetate omnino aequalis scripsit, sed tamen fortasse non ipsa prima, cum in litterarum quarundam formis lenis discrepantia inter utriusque scripturam adpareat: denique G+ eas quae posterius quam G scripsit inlatae esse possunt.

D: liber datanus, a Carolo Dato olim Nicolao Heinsio oblatus 30), postea ad LSantenium, deinde a. uentphilol. germ. misn. (Lips. 1864) p. 118 29 cf. nunt. erud. gott. a. 1855 p. 1982 30 cf. huius aduers. p. 639

b

X

[ocr errors]

1800 cum adparatu reliquo catulliano Santenii emptionis iure ad HFDiezium uenit, nunc inter opes diezianas in bibliotheca berolinensi regia adseruatur, ita signatus Ms. Diez. B. Sant. 37. est chartaceus forma octonaria. continet folia LX, quorum pars longe maxima uersus uicenos singulos habet.

Catullo praeposita est in foliis I–VI' Ouidii quae fertur epistula Sapphus (heroid. xv). in folio LXII nihil scriptum praeter ultimum libri catulliani uersum et subscriptionem, unde datanum anno 1463 exaratum esse scimus. imaginem scripturae lithographi arte expressam (sed qua caute utendum est) edidit GFroehnerus philol. xIIII 569. datani manus prima quid scripserit saepius difficillime dignosci potest, cum correctores tres minimum fuerunt, sed ubique singulis sua tribuere nec licet nec prodest — multa eradendo mutando superscribendo pristinam scripturain mirum quantum obscurauerint. in appendice significat D lectiones primae manus a correctoribus (d) non temptatas: qui quotiens aliquid mutauerunt, pro D nota D1 substituta est accurate notae d opposita. correctorum manus discernere sicubi opus esse uidebatur, quod rarissime euenit, significatus est primus et secundus corrector nota d2 et d3.

L: liber olim Laurentii Santenii, deinde HFDiezii, nunc in bibliotheca regia berolinensi, signatus: Ms. Diez. B. Sant. 36, chartaceus, forma octonaria, saeculo xv nitidissime scriptus, foliis quinquaginta,

PO paginae tantum non omnes uersuum uicenorum qui

[graphic]

norum. in fol. 1-III elegia poetae nescio cuius amatoria uersuum 136 exarata est, quae ab his uersibus orditur Credis an ulla magis sors dura aut anxia cura Quam quae soliciti pectus amantis habet et his finitur Si quod amiciciae monumentum pectore nostrae, si quod habes, medico me rege consilio. inde a fol. ul liber Catulli incipit. fol. Lu uacuum est. ratio lectionum uariarum, quae parce adscriptae sunt, duplex esse uidetur: alias enim ipse scriba libriL simul, cum librum exararet, addidit, alias dubitari potest utrum idem, sed alio tempore atque calamo et atramento diuerso usus, an alius scriba illi actate fere aequalis adiecerit. illas secundum rationem à me in uniuersum adhibitam in appendice nota Lb desiguaui, has, quasi sine dubio manus secundae essent, nota L2 insigniui. Libros D et L a se accuratissime conlatos Lachmannus in editione sua totos exhibuit 31).

ego praeterea libri utriusque conlationem, quam ipse diligentissime feci, in usum uocaui.

C: liber colbertinus, nunc in bibliotheca parisina imperiali numero 8234 insignitus (olim colbertinus 4595, regius 6150. 3.3.a), in membranis magnifice scriptus forma quaternaria saeculo xv. continet foliis LXXXI Tibullum et Catullum. Catulli liber incipit fol. XXXVII, finitur fol. LXXXI", in quo tres ultimi libri catulliani uersus sunt. conlatus est colber

31 quid iudicium a Froehnero philol. XIIII 579 de conlationibus Lachmanni factum ualeat ipse demonstraui qu. cat. I 4. cf. etiam Edmundus Fritzius progr. gymn. halberstad. a. 1863 p. 2

b*

tipus olim in usum Santenii, postea a Silligio : sed utriusque conlationis nihil nisi singula quaedam publicata sunt. mihi FDuebnerus librum ad editionem Lachinanni alteram accurate excussit.

H: liber hamburgensis (cod. philol. scrin. L nr. 139) membranaceus, forma octonaria pulcre sed neglegenter saeculo XV scriptus. continet nunc folia CLXIIII, at in fronte libri unum, in quo Tibulli eleg. I 1,1-45 legebantur, amissun cst. continent fol. I-XXXVIII Tibullum, fol. XXXVIIII-CXVII Propertium, fol. CXVIII--CLXIII Catullum: in fol. CLXIIIIr nihil praeter epigramma B. Campesanii legitur. in singulis paginis fere semper uiginti quinque uersus sunt. librum Gustaui Bauri, uiri sumni, beneficio Gissam mihi olim transmissum ipse cum editione Lachmanni sccunda contuli32).

32 Nequa dubitatio de notis uariarum lectionum recte intelleger dis relinquatur, non nullas hoc loco explicabo : ueluti ad Vil 1 ineptire haec p. 178 adscripta sunt: in aptire D1 meptire L'. his haec significantur: ineptire babent GCHpd (= correctores datani) L? (= manus secunda santeniani, in aptire Di (=datani manus prima) meptire L1 (= manus prima santeniani) || XIIII 15 optimo] opimo GD' ali optimo G2 optimo LCHpd (corr. datani) G2 (manus prima germanensis libri post absolutionem aut textus totius aut partis alicuius super opimo scripsit uariam lectionem optimo) opimo G ( = manus prima germanensis in contextu) Di (manus prima datani) || XIIII 18 scrinia] scrinea Gb scrinea D'LCH scrinia Ga (=germanensis prima manus in contextu prius scripserat scrinia, quod ipsa posterius [Gb] in scrineā mutauit) dp scrinea D’LCH || XXI 6 experiris] experibus GD'C' experibis G38C?Lp experiebis H experiris nullus liber, experibus G (=germ. pr. man. in contextu) Di (pr. man. dat.) C1 (pr. man, colbertini) experibis G3 (h. e. uariam lectionem experibis adscripsit manus aeque antiqua ac prima, sed fortasse non eadem) d (corr, dat.) C2 (man.

[ocr errors]

Libri GDCLH, etsi in uniuersuin bonis h. e. sincerioribus libris omnes adnumerandi sunt, nihilo minus non eadem sunt auctoritate. e quibus loco infimo hamburgensis habendus est, utpote mendis innumerabilibus corruptus neglegentia scribae factis. uestigia tamen consideratae quae fallere possit interpolationis in H sunt rarissima. pluris aestimandi sunt libri Cet L inter se simillimi. sunt autem perboni magna cum fide lectionum genuinaruin tenaces, et quidem aliquanto etiam tenacior quain L39). borum utrumque librum multo superat (i, oinnium libroruin catullianorum, quod sciamus, et antiquissimus et optimus et uel ideo quod ex ipso neronensi descriptus est maxima fide dignissimus 3). restat D (hoc loco de priina tantum loquor manu) liber et bonitate et prauitate memorabilis: partim eniin cius lectiones integerrimae sunt et diligentiam in lectionibus libri ueronensis seruandis maxime laudabilem testantur, partim propter interpolationes a scriba haud indocto saepe commissas fallacissimae sunt 35). itaque datano cautius utendum cst quam Lachmannus fecit ei nimium confisus.

sec. colb.) Lp experiebis H || XXIII 22 teras] feras LaC terras H=teras GD (=pr. man. dat. et correctores) pLb (man. pr. santeniani, quae feras scripserat prius, posterius correxit ipsa ) feras La ( prior scriptura manus primae santeniani) C terras H || XXXXI 2 poposcit] proposcit Da= poposcit GLCIIpDb (ipsa man. pr. correxit errorem ab ipsa prius factum proposcit) || LVII 3 utrisque) uirisque L'= utrisque GDCHPLP (= man. sec. sant.) uirisque L' (man: pr. sant.) 33 cf. etiam Heysius conu. p. 284 34 cf. quae dixi act. conuent. philol. germ. misn. p. 119 35 cf. Heysius l. c. 296 et

« ZurückWeiter »