Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ducibus distat a primo 4 intervallis, hoc est figura diapente tertia: in comitibus vero tribus intervallis, hoc est ultima figura diatesseron.

Quatuor modi posteriores, quintus, sextus, septimus, octavus, dux et comes, secundum hemitonium habent eodem loco et intervallo, quod 6 in ducibus distat a primo 3 intervallis, hoc est ultima figura diatesseron, in comitibus vero 4 intervallis, id est diapente tertia figura.

De ambitu modorum seu troporum. Modus 1) simplex et naturalis, qui diapason non egreditur suam. 2) redundans, qui suam diapason imparem ditono et trihemitonio, parem 10 tono et hemitonio egreditur: recentiores sibi persuasere omnem modum

posse extra suam diapason ascendere et descendere. 3) promiscuus, quando dux et comes miscentur. 4) varius et compositus, quando modus alii quam suo duci aut comiti miscetur.

Hanc tamen licentiam ab imperitis usurpatam inscitia musicae ait 15 Ioannes Angilus in abusum venisse: huiusmodi enim pleraque ab in

doctis cepta in consensum communem tandem apud imperitos cantores abiisse, eruditissimi tradunt musici.

De tralatione modorum. In quacunque diapason figura potest etiam reliqua inveniri, variato 20 tamen hemitoniorum loco et ordine, et praecipue ubi est similis habi

túdo hemitoniorum et syllabarum. quamobrem cantores fere modos transferunt in suam diapente, ut primum et secundum transferunt in alamire acutum, etiam gsolreut: tertium et quartum in E mi acutum,

etiam alamire acutum : quintum et sextum in csolfaut: septimum et 25 octavum in dlasolre: octayus vero raro transfertur a nostris.

Systema, satzung, lauff, gang des gesangs.

contra errores vulgi. Nullus modus simpliciter et ex natura sua bfa habet, quia nulla figura diapason (quod est proprium systema modi) bfa habet. accidit 30 vero omni modo secundum quid, ut ita loquar, et cum additamento

aliquo pacto posse habere bfa praecipue sexto, ob causam quam supra memoravimus primus et secundus translati in gsolreut, item tertius et quartus translati in alamire naturaliter ob eorum diapason bfa habent; ita in ceteris.

De principiis modorum seu troporum, De principiis troporum quidem musici ita scriptum reliquere; duces posse intendi ad diapente a fine, remitti ad eam quae sub fine: id a cantoribus observatum: comites posse intendi ad diatesseron, remitti ad diapente, quod ecclesiastici observarunt.

35

[graphic]

De tenore legeque ecclesiasticorum carminum.

Succentus, hoc est versus, sunt illius modi, cuius cantica quae vocantur: tractus, gradualia, halleluia, responsoria: miscentur tamen aliquando comes et dux.

Item: Euouae, hoc est seculorum Amen. lex et tenor quibus in 5 fine modulamur: Magnificat, Psalmos, Benedictus, Nunc dimittis, Principium sacrificii.

Lex distat a suo fine imparium diapente, tertii vero diapente cum hemitonio apud veteres duntaxat diapente ut ceterorum imparium: parium secundus et sextus duos phthongos, quartus et octavus 10 diatesseron.

Incipit tenor itaque secundi in ffaut, primi, quarti, sexti in alamire, tertii, quinti, octavi in csolfaut, septimi in dlasolre.

Item sicut lex se habet ad finem Antiphonae suae, ita principium versuum ad praecedentem canticorum suorum finem: alia plus toleranda 15 quam imitanda aiunt quidam. De proprietatibus troporum sive modorum, et nominibus

ex Aristotele, ceteris eruditis. Primus vocatur dorius, est mediocris et moralis, maxime omnium harmoniarum efficit mores mediocres et compositos, virilis, constans et 20 firmus, maxime aptus aetati iuniorum. bellicosus ab Apuleio vocatur, Plato accommodatum ait moderatis et fortibus viris, maiestatis auctoritatisque plenus, ut est apud Plutarchum; Pythagorici Saturnum dorio moveri tradunt.

Secundus hypodorius constans, magnificus, gravis, ut Aritoteli 25 placet, aliquibus adulatorius ac blandiens videtur.

Tertius phrygius distrahit ac rapit animum et quasi extra se ponit, concitat animos et in effectus impellit, a Platonicis religiosus existimatur, aptissimus hymnis, quod et ecclesiasticorum auctoritas et usus confirmat: quapropter, si Pythagoricis credimus Iuppiter phrygio movetur.

Quartus hypophrygius, ait Aristoteles, obtinet mores usui rerum deputatos, excursus et arma eo ipso concentu agitantur, animos lymphatis similes cogit debacchari.

Quintus lydius fert ornatum simul et doctrinam, maxime omnium 3 harmoniarum convenit puerorum aetati, querulus a Platonicis vocatur; nam, ut ait Plato, est lugubris, acutus, vehemens, stimulis, complorationibus aptus. Mercurium eo moveri tradunt Pythagorici.

5 Idem editio.

Sextus hypolydius pius, concitat animos ad lachrymas, vagiens, puerorum aetati simillimus.

Septimus mixolydius flebiles, contractos, luctuosos et constrictos reddit animos, ut Aristoteles tradit, ut Platonici tradunt, affectibus 5 refertus, tragoediis aptus.

Octavus hypomixolydius, officiosus quasi cliens, otiosusque curator, uti est apud Aristotelem.

Haec habui, quae de musica scriberem, et quae pro ingenuorum puerorum institutione sufficere mihi videbantur: nam, ut est apud 10 Aristotelem, Iuppiter non cantat nec pulsat cytharam, adde et vulgo

protritum proverbium: 'vasa inania magis esse sonora' (lere vasz klingen wol). de spondaeo ac ceteris pedibus, quae cantum planum ac mensurabilem barbari vocant, et materia cantuum alias scripturi.

Schema mo no chord i.

[graphic][ocr errors]

5

10

15

Leonardus de Egkh iuris doctor, illustrissimi utriusque Boiariae ducis Arionisti aulae praefectus ac moderator, in musicam domini Ioannis Thurinomarii Aventini, amici amicissimi.

Pythagoras Samius docto modulamine mentes

Mollivit, fidibus pectora dira suis:
Damon lascivos frugalem vivere vitam

Perdocuit gravibus dulcibus atque modis:
Lymphatas hominum mentes sic Thracius Orpheus

In lenes animos moverat atque stygem.
Musica naturae sic est conformis et omni

Humanae menti consona quaeque placent.
Non cantu v ponoc tantum oblectatur amoeno,

Sed capitur dulci cervus et ipse sono,
Atque elephas cantu mulcetur: fistula sturnos

Illaqueat querulos, allicit atque capit.
Musica cum tanto cornu tibi plena redundet,

Hanc cupida, lector, pellege mente rogo.
Quod longis alii scripsere ambagibus et quod

Dispersum multi continuere libri,
In solidum corpus pulchra dedit arte redactum

20
Doctus Aventinus: lector amice, lege.
Quod si iudicium venit ex ratione vel arte,
Tam doctum merita laude probabis opus.

Deo gloria: bonum mihi, quod humiliasti me. Georgii Boiemi artium doctoris, philosophorum gymnasii Angeli- 25 politani decani, de musices vi atque effectu hexastichon.

Musica quid possit, docuit Rhodopeius Orpheus,

Tristia dum querula flexit Averna cheli,
Quin etiam Amphion, Cadmaeae conditor urbis,

Dum mulsit dulci saxa ferasque sono.
Hac nisi traxisset mites delphinas Arion,

Eius in aequoreas vita subisset aquas.

1 praecedit carmen Aventini 'Utilitates et laus musices', v. infra Carmina num. 7.

PRAEFATIONES.

I.

5

Divis Dio/nysio Areopagitae, Hemera/mo, Bolfgango, tutelaribus Boiariae numinibus S. / Inlustrissque principibus Boiorum Vilel/mio, Litavico, Arionisto D. D.

Imp. Henrici quarti Caes. Aug. / ducis vero Boiorum septimi vita. / Eiusdem epistolae, inventae a Ioanne Aventino, / editae vero a sodalitate literaria Boiorum.

Claris, atque inlustrissimi principis Friderici ducis Sa/xoniae etc. epistolae ad Ioannem Aventinum. / Eiusdem principis capita rerum 10 quas ipsi absolvit Aventinus. / Ad eundem principem Aventini carmina.

Auctores quidam quos Aventinus invenit, , et qui nondum impressi sunt.

Sodalitatis literariae Boiorum carmina.

Am Schlusse: Excusum Augustae Vindelicorum in sigismundi Grimm Medici et Marci Vuirsung officina, Mense Augusto. Anno gratiae. M. D. XVIII.

13

Insigni ac pientissimo patri domino Ambrosio, praesuli D. Hemerami, patrono optimo, Ioannes Aventinus s. 20 Cum superioribus diebus, pater reverendissime, inlustrium principum

nostrorum iussu et mandato ad res gestas Boiorum perscribendas publicas Boiariae bibliothecas perscrutarer, tandem et huius rei causa Reginoburgium, Boiorum caput, deveni in diversoriumque deverti. quod

posteaquam Erasmus Mincius, vir optimus, patruus decessorque tuus, 25 cuius vitam in calce summatim subiunxi, rescivit, ultro me nil tale

petentem nec sperantem humanissime invitatum hospitio excepit ac nihil praetermisit, quod quidem desiderio meo satisfacere posset. quo senectute fesso fatoque defuncto tu, communi omnium suffragio legitime

praesul declaratus atque delectus, patrui vestigia in omnibus aliisque 30 subsequens, non minore me liberalitate complexus tabulas, diplomata

« ZurückWeiter »