Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

alias saepe, nuper tamen optime expertus sum, quando oratione publice in nostro gymnasio Angilostadensi habita summo in nostra rep. literaria magistratu me abdicabam, ut consuetudo fert: eam orationem in testimonium utilissimae eruditionis nostrae subscribi iussimus. aequum est te imitari Principem tuum, et unde ipse profecit, crede et te ibi s non mediocriter posse proficere dignumque esse, ubi et tu intendas nervos tuos. accedit iudicio nostro consensus philosophorum totius Academiae nostrae Angilostadensis, qui illam Aventini mei grammaticam ex omnibus dignam iudicarunt, quam publice legerent. proinde tu, studiosa Boiariae iuventus atque vos praeceptores diligentes, experto credite 10 atque praeter ceteras grammaticam Aventini legite, evolvite, discite: sentietis brevi commodum et rem facietis nobis iucundissimam, quam suo tempore liberalitate et munificentia nostra prosequemur. valete.

Eiusdem oratio habita publice in gymnasio Angilostadensi anno Christi MDXVI. XV. Kal. Nov. annos tum natus XVI.

15

Alexander ille Magnus, Principes amantissimi, patres eruditi, adolescentes ingeniosi, ad Aristotelem praeceptorem suum scripsit, malle se ceteris hominibus praestare artibus quam divitiis: digna profecto sententia tanto rege, quam ego ab ineunte aetate hausi et apud A. Gellium, auctorem non ignobilem, legi. nam quod apud Horatium 20 saepius de Musis, hoc est literis cantavi, verissimum est: 'vos Caesarem altum, militia simul fessas cohortes abdidit oppidis, finire quaerentem labores, Pierio recreatis antro: vos lene consilium et datis et dato gaudetis.' novi ego proinde, nec me praeterit, quanto in pretio literae literatique omnes apud imperatores ac reges omnibus saeculis fuerunt. 25 Romani et Graeci principes doctos et eruditos semper in deliciis habuerunt, semper summis affecerunt honoribus, semper maximo complexi honore. testis Attalus ditissimus regum, de quo apud Horatium et Propertium legi, testis Iulius Caesar, cuius commentaria extant elegantissima, testis quoque Augustus Horatii carminibus notissimus. 30 Alphonsus rex Hispaniae Caesarque Romanus ceterique reges et principes literarum studiosorumque claritate memorabiliores extiterunt quam regno. Oto, pontifex Frisius Austriacusque princeps, notior est annalibus suis, quos de imperatoribus, regibus, ducibus perscripsit, quam principatu. sed quid aliena recenseo? domesticis abundo exemplis, 5 gentilicia mihi est in literas affectatio et a maioribus meis hereditario quasi iure in me defluxa. Carolus ille Magnus, auctor generis nostri clarissimus, graves quosdam locos ex rhetorica, dialectica, philosophia cum Albino praeceptore suo tractavit, quem librum ego habeo, vidi et

legi. Imperator Ludovicus quartus Caesar Augustus, atavus meus, Vilhelmum Ockamensem, praestantissimum suae tempestatis theologum et philosophum, summo honore exulem suscepit atque tanquam numen aliquod sapientiae coelo demissum veneratus est et in nostra urbe 5 Monachio honorifice sepeliri iussit. novisti probe, quemadmodum Albertus divae memoriae, parens meus, literarum amantissimus fuerit, cui Nicolaus Cusanus, vir undecunque doctissimus, dialogum de globo nominatim inscripsit. notissimum est, quantum in literis peritiaque multarum linguarum valeat divus Maximilianus Imperator Caesar 10 Augustus, avunculus ac dominus meus clementissimus. progenitorumque itaque meorum vestigia secutus a teneris, ut aiunt, unguiculis studia Musasque colui, discendi cupidus in Italiam, literarum parentem, abivi, deinde ad hanc nostram academiam demigravi, cuius moderatorem me communibus suffragiis designastis, declarastis atque nuncupastis. 15 quamobrem bene sperare vobis licet, optimi patres, gymnasii nostri senatores: non me alium parente meo praestabo, sed quantum mea interest, summa semper curabo diligentia et apud fratres germanos id ipsum sedulo agam, ut hoc almum gymnasium largis locupletetur dotationibus, amplissimis dotetur privilegiis, omnigenis artium floreat 20 doctoribus, vosque condigna laborum, studiorum ac eruditionis vestrae stipendia, palmam, praemia ac gloriam consequamini. ceterum te, o iuvenum studia aemulantium coetus, adhortamur, admonemus a teque iure nostro et pro officio postulamus, principes imiteris, studia colas, literas amplectaris: ita enim tibi divitias, honorem, amicos, famam 25 perpetuam ac immortalem comparabis remque nobis facies gratissimam, et ob hoc, cum usus venerit, favorem nostrum ac liberalitatem re ipsa senties atque experieris.

At reliquum est, patres consulti, ut id, propter quod convenimus, effectum reddamus atque quod instat agamus. ego iam provincia mea 30 defunctus in praesentia me abdico libens atque cedo: vos ite bonis avibus, iure vestró utimini, successorem mihi date, utque Liviano verbo utar, alium gymnasiarcham create. leges eligendi non est meum dare, ne sus Minervam docere videatur, aut noctuas Athenas portem. finem dicendi facio: vos omnes quae ego dixi aequi bonique consulite. dixi. Georgius Boemus septumvir collegii philosophorum academiae Angilostadensis.

35

Gallus Alexander si non plus, patribus olim

Contulit hoc, quod vel pro omnibus unus erat.

10 fort. progenitorum 37 Alexander, dictus 'a Villa dei', qui grammaticam latinam versibus composuit.

Scilicet explosis quae carmina Gallus ararat

Nullus scribendi iam nova finis adest.

Copia iam tardat, labor est quem pluribus unum
Anteferas, placet hic, sed placet ille magis:
Gratia cuique sua est, modus hunc extollit, at illum
Commendat brevitas, hic bene longa docet:

Est brevis et longus, sed cui nec cetera desint
Commoda, Aventinus: respice, vera loquor,
Vera loquor: vanas non rebus praefero voces,
Dux meus et testis Arionistus erit.

Ioannis Genusuli philosophi moderatoris contubernii aquilae gymnasii
Angilostadensis tetrastichon ad Ioan. Aventinum.

De Scyllae canibus duce te, de fauce Charybdis
Eruimur, iuvenum commoda solus amas.

Te duce cum parvo puppis mea remige tutum
Sulcat harenosae per vada Syrtis iter.
Magistro Ioan. Aventino praeceptori optimo M. Ur-
banus Regius s.

10

15

Sincerum hunc ad rectam institutionem animum nostris primatibus 20 magnopere gratulor. quid enim novae huic nostri gymnasii literatorii adformationi conducibilius excogitari potuit eo decreto, quo post eliminatam barbariem concordes ipsi tuae grammaticae rudimenta denuo limata locupletataque adulescentulis nostris posthac semper esse proponenda statuerunt. nam brevitas illa, fructus me iudice planissima, (modo ei s non omnino imperitus obtingat interpres) puellos recta ad grammaticae finem procul deviis perducet, auspicatissimusque erit ad sapientiam gradus, congrui sermonis rationem et bene et quam celerrime hausisse. etsi, quod nostro placuit Aristoteli, quisque bene indicat ea, quae cognoscit et in quibus est eruditus, spero hoc nostrum iudicium aequo s et candido lectori haudquaquam crassum videri aut caecum, siquidem multorum id annorum periculo plus quam durissimo constat, quod in docendis pueris repurgandave linguae vitiligine non sine pulcro discipulorum fructu feci, cum equidem dilucide praescribendo et fidelissime quae commissa erant exigendo omnem, quod aiunt, lapidem movissem, 35 id tandem molestiis illis prope quotidianis occallescens didici, necessaria esse quaedam grammaticae praecepta, ea tamen, quoad fieri potest, quam brevissima esse debere, modo sint optima, et quo pauciora, eo facilius ociusque bonam indolem ad eloquentium auctorum lectionem componi eruditissimam. at multa, inquiunt, cognitu necessaria hoc tua proxima 40

et quasi compendiaria via praeteribis. praetereo sane, sed consulto, ut qui sciam quo tempore talia docere conveniat, quomodo dies diem doceat, et si vel omnia inculcare vellem, quam graviter plerumque noceat. testor experientiam, rerum magistram, et Fabium nostrum: 5 quemadmodum, inquit, vascula angusti oris superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus aut etiam instillantibus complentur, sic puerorum animi quantum excipere possint videndum est. quodsi ambitiosis utilia praeferre voluero, non statim onerabo discentium infirmitatem, sed temperabo vires et ad intellectum pueri descendam, 10 adde quod stultissimum fuerit, cum ad optatam metam methodo festinare possis, ambages sequi; dum enim circa inanes vocum pugnas, nimium operae consumitur, pulcherrima rerum cognitio, ad quam sermocinales disciplinae ordinantur, negligitur. tempus interim labitur, quod Seneca auctore tantum nostrum est, reliqua omnia aliena et quotidie 15 deterior posterior dies. utinam ante oculos ponat nostra iuventus illustriss. Boiariae ducem Arionistum, Maecenatem meum et dominum clementissimum, qui hac tua institutione sine onerosis laboribus et in aulae delitiis brevi grammaticam perdidicit, id quod nuper tota Academia. vidit, cum princeps annis quidem puer, eruditione autem veteranus, 20 luculenta oratione et supra eius aetatis captum gravi, quem te praeceptore in re latina profectum fecerit, ostendebat. non facile dixerim, quanto applausu totus ille literatorum coetus praecocem principis dictionem celebraverit et divinum vigorem, alacritatem et raras eiusmodi dotes stupuerit. quid? princeps excelsi animi non iam inter grammaticae 25 septa moratur, verum egreditur et mathemata ac reliquas artes honestas amplexatur. taceo singularem in eo comitatem et quasi fatalem quandam. amabilitatem, miram erga studiosos beneficentiam. faxit deus nestoreos annos vivat meum asylum, unica studiorum meorum spes. audi, mi Aventine, Erasmum Roterodamum, theologorum nostra aetate cum 30 multiiuga doctrina eloquentissimum, quanti nostrum principem et merito faciat. scribit in quadam ad me epistola haec verba: 'talem principem vere magnum magnopere gratulor nostrae Germaniae, cuius utinam essent quam plurimi similes, qui ad eas res, quae semper egregiis heroibus dignae sunt habitae, adiiciant animum: cui sane iam pluribus 35 nominibus debeo plurimum, vel quod tam amanter errat in Erasmo vel quod tam munifice provocat et invitat ad ea, quae mihi studiis omnibus erant ambienda'. quare miror et extollo, humanissime Ioannes, tuam et industriam et propensam benefaciendi voluntatem, qui iuvenum 3 velle A 6 instillatis nunc rectius legitur in Quintil. I, 2. 28 36 provocat] Ernestus dux Erasmum ad se invitaverat magno salario oblato.

passim errantium misertus veram monstras semitam: ad haec Vallam quoque tuum illustratum propediem edes, rectae in re latina educationi velut colophonem additurus, atque alia ex fecundo ingenii penu et opulentissima magni artificis officina prodibunt, acerrimo tuo in literis iudicio examussim perpolita. D. O. Maximus velit, et mente et cor- 5 pore sanus vivas, quo multis ingenii tui monumentis Germana pubes scholaris literis non male inaugurata ditescat. vale, amicissime amice. Ex instaurato liliorum contubernio Angilostadii 5. Kal. Nov. a. virginei partus MDXVI. DEO DUCE.

Nachtrag zur Einleitung.

Wie schon in der Einleitung S. 374 Z. 3 bemerkt ist, so enthält die erste Ausgabe der Rudimenta auf der letzten Seite die Berichtigung von drei Druckfehlern. Da Aventin später ausser diesen noch andere fand, und ausserdem auf mancherlei Verstösse, die er selbst begangen hatte, gerieth, liess er einen Anhang mit dem Titel Emendatio labecularum quarundam quae vel invitis obrepunt drucken, der auf dritthalb Quartseiten zahlreiche Berichtigungen enthält. Wann dieser Anhang gedruckt worden ist, lässt sich nicht bestimmen, wahrscheinlich erst nach dem Erscheinen der Leipziger Ausgabe von 1522, da in dieser nur eine geringe Anzahl der angegebenen Fehler berichtigt ist. Den späteren Herausgebern sind diese zwei nur einigen Exemplaren beigehefteten Blätter eben so unbekannt geblieben als dem neuen Herausgeber, bis ihm, nachdem schon fast die Hälfte des Werkes gedruckt war, durch Zufall ein solches Exemplar in die Hände kam. Die verzeichneten Druckfehler sind glücklicher Weise alle be richtigt worden, von Verbesserungen des Textes sind folgende nachzutragen: S. 383, 15 lies 'der ployet' statt 'der da ployet'.

S. 384, 5 ist 'perfecto et' nach praeterito zu streichen.

S. 390, 31 'arbos' dele, scribe 'vapos', nam arbos ut arbor fem. est.
S. 395, 9 'Antae', non 'antes', sunt quadratae columnae, ait Nonius: thyer
grist et huiusmodi.

S. 430, 2 nach 'Cicero' ist beizufügen: aiens participium, Cicero: negantia
contraria aientibus, nach protulit Z. 14: inquiant; inquibat.

Berichtigung: S. 409, 32 ist zu lesen: ut ille elegantissime facetissimeque finxit in bello grammaticali. Der Verfasser dieses seit 1512 oft gedruckten Bellum grammaticale heisst, wie in den Noten zu bemerken war, Andreas Guarna

« ZurückWeiter »