Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sæpe suos solitus recitare Propertius ignes,
Jure sodalicio qui mihi junctus erat.
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis,
Dulcia convictus membra fuere mei.

Et tenuit nostras numerosus Horatius aures
Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Virgilium vidi tantum, nec amara Tibullo
Tempus amicitiæ fata dedere meæ.

Sucessor fuit hic tibi Galle: Propertius illi :
Quartus ab his serie temporis ipse fui.
Utque ego majores, sic me coluere minores,
Notaque non tarde facta Thalia mea est.

Carmina cum primum populo juvenilia legi,
Barba resecta mihi bisve semelve fuit.
Moverat ingenium totam cantata per urbem,
Nomine non vero dicta Corinna, mihi.

Multa quidem scripsi, sed quæ vitiosa putavi
Emendaturis ignibus ipse dedi.

Tunc quoque, cum fugerem, quædam placitura cremavi,

Iratus studio carminibusque meis.

Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat.

48

52

56

60

64

Molle Cupidineis nec inexpugnabile telis

Cum tamen hic essem, minimoque accenderer igne, Nomine sub nostro fabula nulla fuit.

68

Pæne mihi puero nec digna nec utilis uxor

Est data quæ tempus per breve nupta fuit. Illi successit, quamvis sine crimine, conjux Non tamen in nostro firma futura toro.

Ultima quæ mecum seros permansit in annos,

Sustinuit conjux exulis esse viri.

Filia me mea bis prima fecunda juventa,
Sed non ex uno conjuge, fecit avum.

[blocks in formation]

Et jam complerat genitor sua fata, novemque
Addiderat lustris altera lustra novem.
Non aliter flevi quam me fleturus ademptum
Ille fuit. Matri proxima justa tuli.

80

Felices ambo tempestiveque sepulti
Ante diem pœnæ quod periere meæ !

Me quoque felicem! quod non viventibus illis
Sum miser, et de me quod doluere nihil.

84

Si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat,
Et gracilis structos effugit umbra rogos:
Fama parentales si vos mea contigit umbræ
Et sunt in Stygio crimina nostra foro,

Scite precor causam-nec vos mihi fallere fas est-
Errorem jussæ non scelus esse fugæ.

Manibus hoc satis est,—ad vos studiosa revertor
Pectora, qui vitæ quæritis acta meæ.

888

92

36

Jam mihi canities, pulsis melioribus annis,
Venerat, antiquas miscueratque comas,

Postque meos ortus, Pisaa vinctus oliva,
Abstulerat decies præmia victor equus,

96

Cum, maris Euxini positos ad læva, Tomitas
Quærere me læsi Principis ira jubet.

Causa meæ cunctis, nimium quoque, nota ruinæ
Indicio non est testificanda meo.

100

Quid referam comitumque nefas famulosque nocentes ? Ipsa multa tuli non leviora fuga.

Indignata malis mens est succumbere, seque

Præstitit invictam viribus usa suis.

104

Oblitusque mei ductæque per otia vitæ,
Insolita cepi temporis arma manu,
Totque tuli casus pelago terraque, quot inter
Occultum stellæ conspicuumque polum.

108

Tacta mihi tandem longis erroribus acto
Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis.

Hic ego finitimis quamvis circumsoner armis,
Tristia, quo possum, carmine fata levo.

112

Quod quamvis nemo est, cujus referatur ad aures,
Sic tamen absumo decipioque diem.

Ergo quod vivo, durisque laboribus obsto,

Nec me sollicitæ tædia lucis habent,

116

Gratia, Musa, tibi; nam tu solatia præbes,

Tu cure requies, tu medicina venis.

Tu dux et comes es; tu nos abducis ab Histro,
In medioque mihi das Helicone locum.

120

Tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti
Nomen, ab exsequiis quod dare fama solet.
Nec, qui detrectat præsentia, Livor, iniquo

Ullum de nostris dente momordit opus.

124

Nam tulerint magnos cum sæcula nostra poetas,
Non fuit ingenio fama maligna meo.

Cumque ego præponam multos mihi, non minor illis Dicor, et in toto plurimus orbe legor.

128

Si quid habent igitur vatum præsagia veri,
Protinus ut moriar, non ero, terra tuus.
Sive favore tuli sive hanc ego carmine famam,
Jure tibi grates, candide lector, ago.

132

TRISTIA, IV. x.

XL. A LESSON IN PROSODY.

Ovid declines to make a false quantity even to honour a friend.

Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,
Nominis efficitur conditione tui.

Ast ego non alium prius hoc dignarer honore,
Est aliquis nostrum si modo carmen honos.

Lex pedis officio naturaque nominis obstant,
Quaque meos adeas, est via nulla, modos.
Nam pudet in geminos ita nomen findere versus,
Desinat ut prior hoc, incipiatque minor;
Et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur,
Artius appellem, Tuticanumque vocem.

Nec potes in versum Tuticani more venire,
Fiat ut e longa syllaba prima brevis ;
Aut producatur, quæ nunc correptius exit,
Et sit porrecta longa secunda mora.

His ego si vitiis ausim corrumpere nomen,
Ridear, et merito pectus habere neger.
Hæc mihi causa fuit dilati muneris hujus,
Quod meus adjecto fenore reddet ager;

10

14

18

Teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam, Pæne mihi puero cognite pæne puer;

Perque tot annorum seriem, quot habemus uterque, Non mihi quam fratri frater amate minus.

EPIST. EX. PONTO, IV. xii. 1–22.

22

XLI. PLUTO CARRIES OFF PROSERPINE.

Terra tribus scopalis vastum procurrit in æquor
Trinaerts, a positu nomen adepta loci;
Grata domus Cereri. Multas es possidet urbes ;
In quibus est calo fertils Enna solo.

Pogoda anixen maires Arethusa vocarat.
varar al cas et da fara dapes

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

4

12

« ZurückWeiter »