Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

VII. GEOGRAPHICAL DESCRIPTION OF ANCIENT GAUL. THE BELGE, THE AQUITANIANS,

ITS DIVISIONS.

AND THE GAULS PROPER. THE HELVETII. BOUN-
DARIES, RIVERS.

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgæ, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celta, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgæ, propterea quod a cultu atque humanitate provinciæ longissime absunt, minimeque ad eos merca. tores sæpe commeant atque ea, quæ ad effeminandos animos pertinent, important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.

Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute præcedunt, quod fere cotidianis præliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones. Belgæ ab extremis Galliæ finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenæos montes et eam partem Oceani, quæ est ad Hispaniam, pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.

CÆSAR DE BELL. GALL. I. 1.

[merged small][graphic][ocr errors][subsumed]

VIL

GEOGRAPHICAL DESCRIPTION OF ANCIENT GAUL
THE BELGE, THE AQUITANIANE,
THE HELVETIL BOUK

ITS DIVISIONS.

AND THE GAULS PROPER.
DABIES, RIVERS.

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belge, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celta, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Galios ab Aquitanis Garumna flumen, a Beigis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi suut Belga, propterea quod a cultu atque humanitate provinciæ longissime absuut, minimeque ad eos mer tores sæpe commeant atque ea, quæ ad effeminanous animos pertinent, important, proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuseum Bus tinenter bellum

gerunt.

Qua de causa Helvetii quoque reliquor Cabo virtute precedunt, quod fere cotidianis proeliis suu Germanis contendunt, eum aut suis finibus eos prohi bent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Forum una pars, quam Gallos obtinere dictum

[graphic]

XI. THE ADUATICI SHUT THEMSELVES UP IN A FORTIFIED TOWN AND DEFY CÆSAR, BUT AFTERWARDS SUBMIT, BEGGING NOT TO BE DISARMED.

Aduatici, de quibus supra scripsimus, cum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata ex itinere domum reverterunt; cunctis oppidis castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum contulerunt. Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes despectusque haberet, una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius ducentorum pedum relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro munierant: tum magni ponderis saxa et præacutas trabes in muro collocabant.

Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum iter in provinciam nostram atque Italiam facerent, iis impedimentis, quæ secum agere ac portare non poterant, citra flumen Rhenum depositis custodiam ex suis ac præsidium sex milia hominum una reliquerunt. Hi post eorum obitum multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias illatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio locum delegerunt.

Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido excursiones faciebant parvulisque præliis cum nostris contendebant; postea vallo passuum in circuitu xv millium crebrisque castellis circummuniti oppido sese continebant. Ubi vineis actis, aggere extructo, turrim procul constitui viderunt, primum inridere ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta machinatio ab tanto spatio instrueretur: quibusnam manibus aut quibus viribus præsertim homines tantulæ staturæ— nam plerumque omnibus Gallis præ magnitudine corporum suorum brevitas nostra contemptui est-tanti oneris turrim moturos sese confiderent?

Ubi vero moveri et appropinquare mœnibus viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Cæsarem de pace miserunt, qui, ad hunc modum locuti : non existimare, Romanos sine ope divina bellum gerere, qui tantæ altitudinis machinationes tanta celeritate promovere possent; se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt. Unum petere ac deprecari si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Aduaticos esse conservandos, ne se armis despoliaret. Sibi omnes fere finitimos esse inimicos ac suæ virtuti invidere; a quibus se defendere traditis armis non possent. Sibi præstare, si in eum casum deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati, quam ab his per cruciatum interfici, inter quos dominari consuessent.

CÆSAR DE BELL. GALL. II. 29-31.

XII. A SKETCH OF GALLIC CHARACTER.

His de rebus Cæsar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student, nihil his committendum existimavit. Est enim hoc Gallicæ consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant, et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit, quærant, et mercatores in oppidis vulgus circumsistat, quibusque ex regionibus veniant, quasque ibi res cognoverint, pronuntiare cogant. His rebus atque auditionibus permoti de summis sæpe rebus consilia ineunt, quorum eos e vestigio pœnitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant, et plerique ad voluntatem eorum ficta respondeant.

CÆSAR DE BELL, GALL. IV. 5.

« ZurückWeiter »