Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Q. VALERII CATULLI

Casa

VERONENSIS

CARM I N A.

EDIDIT

CAROLUS USCHNER.

BEROLINI
APUD E. H. SCHROEDERUM

(HERMANNUM KAISER).

MDCCCLXVII.

1

750?

PRAEFATIO.

Quintus Valerius Catullus Veronae anno U. 668 L. Corn. Cinna et C. Mario COSS. natus est, suavissimus ille poeta latinus, cui nullus alius poeta aureae, quam dicunt, aetatis praeferendus, immo nec aequiparandus mihi videtur, sive ingenium poeticum, sive animi vigorem et ardorem et sinceritatem, sive rhythmum et elegantiam poeseos et facetiam spectas. Fixam sedem habebat Romae, quod in carmine LXIX ipse enunciat. Gravissime affligebatur et quasi percellebatur Catullus duobus casibus iniquis, primum morte fratris dilectissimi Lucii Valerii Catulli, qui anno 694 in Troade obiit, deinde Lesbiae suae, proprio nomine Clodiae (famosi illius P. Clodii Pulchri sororis et Q. Metelli Celeris uxoris), perfidia foederisque discidio, quod anno 696 accidit. Catullus decessit Romae anno 706 C. Julio Caesare et M. Aemilio Lepido COSS. tricesimum nonum annum agens. Quae nobis supersunt carmina haud longiore quam octenni spatio, ab anno 692 usque ad annum 700, conscripta esse constat. Sed ab ordine horuń carminum chronologico admodum discrepat ordo, quo Catulli carminum liber ad nos pervenit, idem haud dubie, quo auctor ipse istum librum Cornelio Nepoti amlco dedicandum et dedicatum composuerat.

[ocr errors]

Carminum amicissimi mei Catulli versione metrica priore anno edita *) ad latinum quoque textum edendum intente animum converti: in quo opere, id quod jam in versione mea tentaveram, lacunas quasvis in Catullo occurrentes explere studui, partim Lachmanni Heysiique cļarissimorum virorum conjecturas secutus, partim proprio animo agitatus propriisque innixus viribus. Ex Lachmanniana quidem editione recepi carm. LXVI versus 9— 14, ex Heysiana: carm. LII versum 8; carm. LXII vv. 107–110, 112-114 et carm. LXX y. 7. Ipse addidi carm. I versuum 8-12 verba sequentia cursivis, quas nos dicimus, literis distincta:

Quare habe tibi quidquid hoc libelli
Donum a me, quod in aeternum omne tempus,
Qualecunque quidem: sed, o beate,
Non dono tibi, sed patrona virgo.

Plus uno maneat perenne saeclo! carm. LII versus 13--16; carm. LXIII vv. 33-36; carm. LXV versus 24 verba salvete, beati; carm. ejusd. versum 255; carm. LXX vv. 100, 101, 104 et 105 et carm. XCVI v. 4.

His praemissis opusculum meum doctorum virorum gratiae ac benevolentiae probo animo commendo.

Scrib. Ratibori m. Aug. a. h. s. LXVII.

Carolus USCHNER.

*) Katull's Gedichte. Im Versmasse der Urschrift übersetzt von Karl Uschner. Berlin. E. H. Schroeder. 1866.

CATULLI CARMINA.

« ZurückWeiter »