Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et sestertia quae soles precari

Centum desine: nam sat es beatus.

5

XXV. AD JUVENTIUM PUERUM.

O qui flosculus es Juventiorum,

Non horum modo, sed quot aut fuerunt
Aut posthac aliis erunt in annis,

Mallem divitias Midae dedisses

Isti, cui neque servus est neque arca,
Quam sic te sineres ab illo amari.

"Qui? non est homo bellus?" inquies. Est:
Sed bello huic neque servus est neque arca.
Haec tu quam lubet abjice elevaque:

10 Nec servum tamen ille habet neque arcam.

5

XXVI. AD THALLUM.

Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
Vel anseris medullula vel imula auricilla
Vel pene languido senis situque araneoso,
Idemque Thalle turbida rapacior procella,
Cum diva mulier alites ostendit oscitantes,
Remitte pallium mihi meum, quod involasti,
Sudariumque Sactabum catagraphosque Thynos,
Inepte, quae palam soles habere tanquam avita.

Quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
Ne laneum latusculum manusque mollicellas
Inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
Et insolenter aestues velut minuta magno
Deprensa navis in mari vesaniente vento.

XXVII. AD FURIUM.

Furi, villula vestra non ad Austri
Flatus opposita est neque ad Favoni
Nec saevi Boreae aut Apeliotae,
Verum ad milia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pestilentem!

XXVIII. AD POCILLATOREM PUERUM.

Minister vetuli puer Falerni,

Inger mi calices amariores,

Ut lex Postumiae jubet magistrae,
Ebriosa acina ebriosioris.

At vos quo lubet hinc abite, lymphae,

Vini pernicies, et ad severos

Migrate hic merus est Thyonianus.

10

5

5

10

15

XXIX. AD VERANNIUM ET FABULLUM.

Pisonis comites, cohors inanis,
Aptis sarcinulis et expeditis,
Veranni optime, tuque, mi Fabulle,
Quid rerum geritis? satisne cum isto
Vappa frigoraque et famem tulistis ?
Ecquidnam in tabulis patet lucelli
Expensum? ut mihi, qui meum secutus
Praetorem refero datum in lucello:
„O Memmi, bene me ac diu supinum
Tota ista trabe lentus irrumasti."
Sed, quantum video, pari fuistis
Casu: nam nihilo minore verpa
Farti estis. Pete nobiles amicos.
At vobis mala multa di deaeque
Dent, opprobria Romuli Remique.

5

XXX. IN CAESAREM.

Quis hoc potest videre, quis potest pati,
Nisi impudicus et vorax et aleo,
Mamurram habere, quod comata Gallia
Habebat uncti et ultima Britannia?
Cinaede Romule, haec videbis et feres
Et ille nunc superbus et superfluens
Perambulabit omnium cubilia,

Ut albulus columbus haud idoneus?
Cinaede Romule, haec videbis et feres?

Es impudicus et vorax et aleo.
Eone nomine, imperator unice,
Fuisti in ultima occidentis insula,
Ut ista vestra diffututa Mentula *)
Ducenties comesset aut trecenties?

Quid est alid sinistra liberalitas ?

10

15

Parum expatravit an parum helluatus est?

Paterna prima lancinata sunt bona:

Secunda praeda Pontica: inde tertia

Ibera, quam scit amnis aurifer Tagus.

Timete Galliae, hunc time Britannia.

Quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest,
Nisi uncta devorare patrimonia?

Eone nomine urbis oppidissime

Socer generque perdidistis omnia?

XXXI. AD ALPHENUM.

Alphene immemor atque unanimis false sodalibus,
Jam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi ?
Jam me prodere, jam non dubitas fallere, perfide?
Eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?

*) i. e. Mamurra, qui etiam in carm. XCV, CVII, CXVI et CXVII intelligendus est.

20

5 Certe tute jubebas animam tradere, inique, me Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent. Idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque Ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.

Si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides, 10 Quae te ut poeniteat postmodo facti faciet tui. Nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent, Quae tu negligis, ac me miserum deseris in malis.

5

10

XXXII. AD SIRMIONEM PAENINSULAM.

Paeninsularum, Sirmio, insularumque
Ocelle, quascunque in liquentibus stagnis
Marique vasto fert uterque Neptunus,
Quam te libenter quamque laetus inviso!
Vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos
Liquisse campos et videre te in tuto.

O quid solutis est beatius curis:

Cum mens onus reponit, ac peregrino
Labore fessi venimus larem ad nostrum
Desideratoque acquiescimus lecto.

Hoc est, quod unum est pro laboribus tantis.
Salve, o venusta Sirmio, atque hero gaude:
Gaudete vosque, Lydiae lacus undae:

Ridete, quidquid est domi cachinnorum.

« ZurückWeiter »