Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Aufilena, bonae semper laudantur amicae:

Accipiunt pretium, quae facere instituunt. Tu, quod promisti, mihi quod mentita, inimica es, Quod nec das et fers saepe, facis facinus. Aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, 5 Aufilena, fuit: sed data corripere

Fraudando officiis plus quam meretricis avarae est, Quae sese toto corpore prostituit.

CXIII. AD AUFILENAM.

Aufilena, viro contentam vivere solo,
Nuptarum laus e laudibus eximiis:

Sed cuivis quamvis potius succumbere par est,
Quam matrem fratres concipere ex patruo.

CXIV. IN NASONEM.

Multus homo es, Naso: nam tecum multus homo qui Descendit, Naso: multus es et pathicus.

CXV. AD CINNAM.

Consule Pompejo primum duo, Cinna, solebant

Maeciliam: facto consule nunc iterum

Manserunt duo, sed creverunt milia in unum
Singula. Fecundum semen adulterio.

CXVI. IN MENTULAM.

Firmanus saltu non falso Mentula dives

Fertur, qui tot res in se habet egregias, Aucupium, omne genus piscis, prata, arva, ferasque. Nequidquam: fructus sumtibus exsuperat.

5 Quare concedo sit dives, dum omnia desint; Saltum laudemus, dum tamen ipse egeat.

CXVII. IN MENTULAM.

Mentula habet juxta triginta jugera prati,
Quadraginta arvi: cetera sunt maria.
Cur non divitiis Croesum superare potis sit,
Uno qui in saltu totmoda possideat,

5 Prata, arva, ingentes silvas saltusque paludesque
Usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
Omnia magna haec sunt, tamen ipse est maximus ultra,
Non homo, sed vero mentula magna minax.

CXVIII. AD GELLIUM.

Saepe tibi studioso animo venante requirens
Carmina uti possem mittere Battiadae,
Qui te lenirem nobis, neu conarere

Tela infesta meum mittere in usque caput,
Hunc video mihi nunc frustra sumtum esse laborem, 5
Gelli, nec nostras hinc valuisse preces.

Contra nos tela ista tua evitamus amictu:

At fixus nostris tu dabi' supplicium.

BEROLINI TYPIS EXPRESSIT GUSTAVUS SCHADE.

« ZurückWeiter »