Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5 Nam sine dentibus est: os dentes sesquipedales, Gingivas vero ploxemi habet veteris, Praeterea rictum qualem defessus in aestu

10

Mejentis mulae cunnus habere solet.

Hic futuit multas et se facit esse venustum,
Et non pistrino traditur atque asino?
Quem si qua attingit, non illam posse putemus
Aegroti culum lingere carnificis?

C. AD VETTIUM.

In te, si in quenquam, dici pote, putide Vetti,
Id quod verbosis dicitur et fatuis:
Ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
Culos et crepidas lingere carpatinas.

5 Si nos omnino vis omnes perdere, Vetti,
Hiscas: omnino quod cupis efficies.

CI. AD JUVENTIUM.

Surripui tibi, dum ludis, mellite Juventi,
Saviolum dulci dulcius ambrosia.

Verum id non impune tuli: namque amplius horam
Suffixum in summa me memini esse cruce,

5 Dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
Tantillum vestrae demere saevitiae.

Nam simul id factum est, multis diluta labella

Abstersti guttis omnibus articulis,

Ne quidquam nostro contractum ex ore maneret,

Tanquam commictae spurca saliva lupae.

Praeterea infesto miserum me tradere amori

Non cessasti omnique excruciare modo,
Ut mi ex ambrosia mutatum jam foret illud
Saviolum tristi tristius helleboro.

Quam quoniam poenam misero proponis amori,
Nunquam jam posthac basia surripiam.

CII. DE CAELIO ET QUINTIO.

Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam

Flos Veronensum depereunt juvenum,

Hic fratrem ille sororem. Hoc est, quod dicitur, illud
Fraternum vere dulce sodalitium.

Cui faveam potius? Caeli, tibi, nam tua nobis
Per facta exhibita est unica amicitia,

Cum vesana meas torreret flamma medullas.
Sis felix, Caeli, sis in amore potens.

CIII. INFERIAE AD FRATRIS TUMULUM.

Multas per gentes et multa per aequora vectus
Advenio has miseras, frater, ad inferias,

10

15

5

Ut te postremo donarem munere mortis

Et mutam nequidquam alloquerer cinerem, 5 Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, Heu misero indigne frater ademte mihi! Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum Tradita sunt tristes munera ad inferias,

10

Accipe fraterno multum manantia fletu,

Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

CIV. AD CORNELIUM.

Si quidquam tacito commissum est fido ab amico,
Cujus sit penitus nota fides animi,
Meque esse invenies illorum jure sacratum,
Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.

CV. AD SILONEM.

Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo,
Deinde esto quamvis saevus et indomitus:
Aut, si te nummi delectant, desine quaeso

Leno esse atque idem saevus et indomitus.

CVI. AD QUENDAM DE LESBIA.

Credis me potuisse meae maledicere vitae,
Ambobus mihi quae carior est oculis?
Non potui, nec, si possem, tam perdite amarem.
Sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

CVII. IN MENTULAM.

Mentula conatur Pimpleum scandere montem:
Musae furcillis praecipitem ejiciunt.

Cum

CVIII. DE PUERO ET PRAECONE.

puero bello praeconem qui videt esse, Quid credat, nisi se vendere discupere?

CIX. AD LESBIAM.

Si quidquam cupidoque optantique obtigit unquam Insperanti, hoc est gratum animo proprie. Quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro, Quod te restituis, Lesbia, mi cupido,

5 Restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te Nobis: o lucem candidiore nota!

Quis me uno vivit felicior, aut magis hac res
Optandas vita dicere quis poterit?

CX. IN COMINIUM.

Si Comini arbitrio populari cana senectus
Spurcata impuris moribus intereat,

Non equidem dubito, quin primum inimica bonorum
Lingua exsecta avido sit data vulturio,

5 Effossos oculos voret atro gurgite corvus, Intestina canes, cetera membra lupi.

CXI. AD LESBIAM.

Jucundum, mea vita, mihi proponis amorem Hunc nostrum inter nos perpetuumque fore. Di magni, facite ut vere promittere possit, Atque id sincere dicat et ex animo,

5 Ut liceat nobis tota producere vita

Aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

« ZurückWeiter »