Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LIBER QUARTUS.

ELEGIA I.

Si qua mcis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis,

Excusata suo tempore, lector, habe. Exsul eram, requiesque mihi non fama petita est:

Mens intenta suis ne foret usque malis. Hoc est, cur cantet vinctus quoque compede fossor,

Indocili numero quum grave mollit opus: Cantet et innitens limosæ pronus arenæ

Adverso tardam qui trahit amne ratem: Quique ferens pariter lentos ad pectora remos,

In numerum pulsa brachia versat aqua. Fessus ut incubuit baculo, saxove resedit

Pastor, arundineo carmine mulcet oves. Cantantis pariter, pariter data pensa trahentis

Fallitur ancillae decipiturqne labor.
Fertur et, abducta Briseide, tristis Achilles

Hæmonia curas attenuasse lyra.
Quum traheret silvas Orpheus et dura canendo
Saxa, bis amissa conjuge moestus erat.

Me quoque Musa levat, Ponti loca jussa petenten

Sola comes nostræ perstitit illa fugæ:
Sola nec insidias hominum, nec militis ensem,

Nec mare, nec ventos, barbariemque timet.
Scit quoque, quum perii, quis me deceperit error,

Et culpam in facto, non scelus, esse meo. Scilicet hoc ipso nunc æqua, quod obfuit ante,

Quum mecum juncti criminis acta rea est. Non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt,

Pieridum sacris imposuisse manum. Sed nunc quid faciam? vis me tenet ipsa Sororum:

Et armen demens, carmine læsus, amo. Sic nova Dulichio lotos gustata palato,

Illo quo nocuit, grata sapore fuit. Sentit amans sua damna fere; tamen hæret in illis,

Materiam culpæ persequiturque suæ. Nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli:

Quodque mihi telum vulnera fecit, amo. Forsitan hoc studium possit furor esse videri:

Sed quiddam furor hic utilitatis habet. Semper in obtutu mentem vetat esse malorum,

Præsentis casus immemoremque facit.
Utque suum Bacchis non sentit sauçia vulnus

Dum stupet Edonis exululata jugis;
Sic, ubi mota calent viridi mea pectora thyrso,

Altior humano spiritus ille malo est.
Ille nec exsilium, Scythici nec litora Ponti,

Ille nec iratos sentit habere deos.
Utque soporiferæ biberem si pocula Lethes,

Temporis adversi sic mihi sensus hebet.
Jure deas igitur veneror mala nostra levantes;

Sollicitæ comites ex Helicone fuga: Et partim pelago, partim vestigia terra,

Vel rate dignatas, vel pede nostra sequi.
Sint, precor, hæ saltem faciles mihi: namque deorum

Gætera cum magno Cæsare turba facit.
Meque tot adversis cumulant, quot littus arenas,

Quotque fretum pisces, ovaque piscis, habet.
Vere prius flores, æstu numerabis aristas,

Poma per autumnum, frigoribusque nives,
Quam mala, quæ toto patior jactatus, in orbe,

Dum miser Euxini litora læva peto.
Nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est:

Huc quoque sunt nostras fata secuta vias.
Hic quoque cognosco natalis stamina nostri;

Stamina de nigro vellere facta mihi.
Utque nec insidias, capitisque pericula narrem,

Vera quidem, vera sed graviora fide;
Vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque

Illi, qui populi semper in ore fuit!
Quam miserum porta vitam muroque tueri,

Vixque sui tutum viribus esse loci!
Aspera militiæ juvenis certamina fugi,

Nec nisi lusura movimus arma manu:
Nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,

Canitiem galeæ subjicioque meam.
Nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,

Induimur trepida protinus arma manu.
Hostis habens arcus imbutaque tela veneno,
§ Sævus anhelanti moenia lustrat equo.
Utque rapax pecudem, quæ se non texit ovili,

Per sata, per sylvas, fertque trahitque lupus;

Sic, si quem nondum portarum sepe receptum

Barbarus in campis repperit hostis, agit.
Aut sequitur captus, conjectaque vincula collo

Accipit; aut telo virus habente cadit.
Hic ego sollicitæ jaceo novus incola sedis.

Heu nimium fati tempora longa mei!
Et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti

Sustinet in tantis hospita Musa malis.
Sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui

Auribus accipiat verba Latina suis.
Ipse mihi, quid enim faciam? scriboque legoque,

Tutaque judicio littera nostra suo est.
Sæpe tamen dixi: Cui nunc hæc cura la borat?

An mea Sauromatæ scripta Getæque legent?
Sæpe etiam lacrymae sunt me scribente profusæ,

Humidaque est fletu littera facta meo.
Corque vetusta meum tamquam nova vulnera sentit,

Inque sinum mostä labitur imber aquæ.
Quum vice mutata, quid sim fuerimque recordor,

Et tulerit quo me casus, et unde, subit;
Sæpe manus demens studiis irata malignis

Misit in arsuros carmina nostra focos.
Atque ea, de multis quoniam non multa supersunt,

Cum venia facito, quisquis es, ista legas.
Tu quoque, non melius, quam sunt mea tempora, carmen

Interdicta mihi, consule, Roma, boni.

ELEGIA II.

Jam fera Cæsaribus Germania, totus ut orbis,

Victa potes flexo succubuisse genu.

Altaque velentur fortasse palatia sertis,

Thuraque in igne sonent, inficiantque diem; Candidaque, adducta collum percussa securi

Victima purpureo sanguine tingat humum; Donaque amicorum templis promissa deorum

Reddere victores Cæsar uterque parent: Et qui Cæsareo juvenes sub nomine crescunt,

Perpetuo terras ut domus ista regat:
Cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato

Munera det meritis, sæpe datura, deis:
Et pariter matres, et quæ sine crimine castos

Perpetua servant virginitate focos.
Plebs pia, cumque pia lætentur plebe senatus:

Parvaque cujus eram pars ego nuper, eques. Nos procul expulsos communia gaudia fallunt,

Famaque tam longe non nisi parva venit. Ergo omnis poterit populus spectare triumphos,

Cumque ducum titulis oppida capta leget,
Vinclaque captiva reges cervice gerentes,

Ante coronatos ire videbit equos:
Et cernet vultus aliis pro tempore versos,

Terribiles aliis immemoresque sui:
Quorum pars causas, et res, et nomina quæret;

Pars referet, quamvis noverit ipsa parum: Hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro,

Dux fuerat belli: proximus ille duci.
Hic, qui nunc in humo lumen misera bile figit,

Non isto vultu, quum tulit arma, fuit.
Ille ferox, oculis et adhuc hostilibus ardens,

Hortator pugnæ consiliumque fuit.
Perfidus hic nostros inclusit fraude locorum,

« ZurückWeiter »