Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cum grave nexa simul retia mergat onus? Hæc ego si, monitor, monitus prius ipse fuissem, In qua debueram forsitan urbe forem. Dum tecum vixi, dum me levis aura ferebat,

Hæc mea per placidas cymba cucurrit aquas.
Qui cadit in plano, vix hoc tamen evenit ipsum,
Sic cadit, ut tacta surgere possit humo.
At miser Elpenor tecto delapsus ab alto,
Occurrit regi debilis umbra suo.
Quid fuit ut tutas agitaret Dædalus alas,
Icarus immensas nomine signet aquas?
Nempe quod hic alte, demissius ille volabat:
Nam pennas ambo non habuere suas.
Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit; et infra
Fortunam debet quisque manere suam
Non foret Eumedes orbus, si filius ejus

Stultus Achilleos non adamasset equos:
Nec natum in flamma vidisset, in arbore natas,
Cepisset genitor si Phaethonta Merops.
Tu quoque formida nimium sublimia semper,
Propositique memor contrahe vela tui.
Nam pede inoffenso spatium decurrere vitæ
Dignus es, et fato candidiore frui.

Quæ pro te ut voveam miti pietate mereris,
Hæsuraque mihi tempus in omne fide.
Vidi ego te tali vultu mea fata gementem,
Qualem credibile est ore fuisse meo.
Nostra tuas vidi lacrymas super ora cadentes,
Tempore quas uno fidaque verba bibi.

Nunc quoque submotum studio defendis amicum,
Et mala vix ulla parte levanda levas.

Vive sine invidia, mollesque inglorius annos

Exige, amicitias et tibi junge pares:

Nasonisque tui, quod adhuc non exsulat unum,
Nomen ama. Scythicus cætera Pontus habet.
Proxima sideribus tellus Erymanthidos Ursæ
Me tenet; adstricto terra perusta gelu.
Bosporos et Tanais superant, Scythicæque paludes,
Vixque satis noti nomina pauca loci.
Ulterius nihil est, nisi non habitabile frigus.
Heu! quam vicina est ultima terra mihi!
At longe patria est: longe carissima conjux,
Quidquid et hæc nobis post duo dulce fuit.
Sic tamen hæc absunt, ut quæ contingere non est
Corpore, sint animo cuncta videnda meo.
Ante oculos errant domus, urbs, et forma locorum,
Succeduntque suis singula facta locis.

Conjugis ante oculos, sicut præsentis, imago est:
Illa meos casus ingravat, illa levat:

Ingravat hoc, quod abest: levat hoc, quod præstat amorem,
Impositumque sibi firma tuetur onus.

Vos quoque pectoribus nostris hæretis, amici,
Dicere quos cupio nomine quemque suo:
Sed timor officium cautus compescit; et ipsos
In nostro poni carmine nolle puto.
Ante volebatis, gratique erat instar honoris
Versibus in nostris nomina vestra legi.

Quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque
Adloquar, et nulli causa timoris ero.

Nec meus indicio latitantes versus amicos

Protrahet. Occulte si quis amavit, amet. Scite tamen, quamvis longa regione remotus

Absim, vos animo semper adesse meo.

Et quam quisque potest, aliqua mala nostra levate:
Fidam projecto neve negate manum.
Prospera sic vobis maneat fortuna, nec unquam
Contacti simili sorte rogetis opem!

ELEGIA V.

Usus amicitiæ tecum mihi parvus, ut illam
Non ægre posses dissimulare, fuit:
Ni me complexus vinclis propioribus esses;
Nave mea vento forsan eunte suo.
Ut cecidi, cunctique metu fugere ruinæ,
Versaque amicitiæ terga dedere meæ;
Ausus es igne Jovis percussum tangere corpus,
. Et deploratæ limen adire domus.

Idque recens præstas, nec longo cognitus usu,
Quod veterum misero vix duo tresve mihi.
Vidi ego confusos vultus, visosque notavi,
Osque madens fletu, pallidiusque meo:
Et lacrymas cernens in singula verba cadentes,
Ore meo lacrymas, auribus illa bibi:
Brachiaque accepi mosto pendentia collo,
Et singultatis oscula mista sonis.

Sum quoque, care, tuis defensus viribus absens:
Scis carum veri nominis esse loco.
Multaque præterea manifesti signa favoris

Pectoribus teneo non abitura meis.

Di tivi posse tuos tribuant defendere semper,
Quos in materia prosperiore juves!

Si tamen interea quid in his ego perditus oris,

Quod te credibile est quærere, quæris, agam; Spe trahor exigua, quam tu mihi demere noli, Tristia leniri numina posse dei.

Seu temere exspecto, sive id contingere fas est;
Tu mihi quod cupio fas, precor, esse proba.
Quæque tibi est linguæ facundia, confer in illud,
Ut doceas votum posse valere meum.
Quo quisque est major, magis est placabilis iræ,
Et faciles motus mens generosa capit.
Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni:
Pugna suum finem, cum jacet hostis, habet.
At lupus, et turpes instant morientibus ursi,
Et quæcumque minor nobilitate fera est.
Majus apud Trojam forti quid habemus Achille?
Dardanii lacrymas non tulit ille senis.
Quæ ducis Æmathii fuerit clementia, Poros,
Præclarique docent funeris exsequiæ.
Neve hominum referam flexas ad mitius iras,
Junonis gener est, qui prius hostis erat.
Denique non possum nullam sperare salutem,
Cum pœnæ non sit causa cruenta meæ.
Non mihi quærenti pessumdare cuncta, petitum
Cæsareum caput est, quod caput orbis erat.
Non aliquid dixi, violentaque lingua locuta est,.
Lapsaque sunt nimio verba profana mero.
Inscia quod crimen viderunt lumina, plector:
Peccatumque oculos est habuisse meum.
Non equidem totam possim defendere culpam:
Sed partem nostri criminis error habet.
Spes igitur superest, facturum ut molliat ipse
Mutati pœnam conditioni loci.

Hunc utinam nitidi solis prænuntius ortum
Afferat admisso lucifer albus equo.

ELEGIA VI.

Foedus amicitiæ nec vis, carissime, nostræ,
Nec, si forte velis, dissimulare potes.
Donec enim licuit, nec te mihi carior alter,

Nec tibi me tota junctior urbe fuit.

Isque erat usque adeo populo testatus, ut esset
Pæne magis quam tu, quamque ego, notus amor.
Quique erat in caris animi tibi candor amicis,
Cognitus est isti, quem colis ipse, viro.
Nil ita celabas, ut non ego conscius essem,
Pectoribusque dabas multa tegenda meis.
Cuique ego narrabam secreti quidquid habebam,
Excepto, quod me perdidit, unus eras.
Id quoque si scisses, salvo fruerere sodali,
Consilioque forem sospes, amice, tuo.

Sed mea me in pœnam nimirum fata trahebant:
Omne bonæ claudunt utilitatis iter.

Sive malum potui tamen hoc vitare cavendo,
Seu ratio fatum vincere nulla valet;
Tu tamen, o nobis usu junctissime longo,
Pars desiderii maxima pæne mei,
Sis memor: et si quas fecit tibi gratia vires,
Illas pro nobis experiare rogo:

Numinis ut læsi fiat mansuetior ira,

Mutatoque minor sit mea pœna loco.

Idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, Principiumque mei criminis error habet.

« ZurückWeiter »