Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quos suus optaret non genuisse parens. Quærentem frustra, custos me sedibus illis

Præpositus sancto jussit abire loco. Altera templa peto vicino juncta theatro:

Hæc quoque erant pedibus non adeunda meis.
Nec me, quæ doctis patuerunt prima libellis,

Atria Libertas tangere passa sua est.
In genus auctoris miseri fortuna redundat,

Et patimur nati quam tulit ipse fugam.
Forsitan et nobis olim minus asper, et illi

Evictus longo tempore Cæsar erit.
Di precor, atque adeo, neque enim mihi turba roganda est,

Cæsar, ades voto, maxime dive, meo!
Interea, statio quoniam mihi publica clausa est,

Privato liceat delituisse loco.
Vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsa

Sumite, plebeia, carmina nostra, manus.

ELEGIA II.

Ergo erat in fatis Scythiam quoque visere nostris,

Quæque Lycaonio terra sub axe jacet?
Nec vos, Pierides, nec stirps Latonia, vestro

Docta, sacerdoti, turba, tulistis opem?
Nec mihi quod lusi vero sine crimine prodest,

Quodque magis vita Musa jocosa mea est.
Plurima sed pelago terraque pericula passum

Ustus ab adsiduo frigore Pontus habet.
Quique fugax rerum securaque in otia natus,

Mollis et impatiens ante laboris eram,
Ultima nunc patior; nec me mare portubus orbum

Perdere, diverse nec potuere viæ.
Sullecitque malis animus; nam corpus ab illo

Accepit vires, vixque ferenda tulit.
Dum tamen et ventis dubius jactabar et undis,

Fallebat curas ægraque corda labor.
Ut via finita est, et opus requievit eundi,

Et poenæ tellus est mihi tacta meæ;
Nil nisi flere libet, nec nostro parcior imber

Lumine, de verna quam nive manat aqua. Roma domusque subit, desideriumque locorum,

Quidquid et amissa restat in urbe mei.
Heni, mihi quod toties nostri pulsata sepulcri

Janua, sed nullo tempore aperta fuit!
Cur ego tot gladios fugi, totiesque minata

Obruit infelix nulla procella caput?
Di, quos experior nimium constanter iniquos,

Participes iræ quam deus unus habet;
Exstimulate, precor, cessantia fata, meique

Interitus clausas esse vetate fores.

ELEGIA III.

Hæc mca, si casu miraris, epistola quare

Alterius digitis scripta sit, æger eram. Æger in extremis ignoti partibus orbis,

Incertusque meæ pæne salutis eram. Quid mihi nunc animi dira regione jacenti

luter Sauromatas esse Getasque putas? Nec coelum patior, nec aquis assuevimus istis,

Terraque nescio quo non placet ipsa modo. Non domus apta satis: non hic cibus utilis ægro:

Nullus Apollinca qui levet arte malum. Non qui soletur, non qui labentia tarde

Tempora narrando fallat, amicus adest. Lassus in extremis jaceo populisque locisque:

Et subit adfecto nunc mihi quidquid abest. Omnia cum subcant, vincis tamen omnia, conjux,

Et plus in nostro pectore parte tenes. Te loquor absentem; te vox mea nominat unam:

Nulla venit sine te nox mibi, nulla dies.
Quin etiam sic me dicunt aliena locutum,

Ut foret amentis nomen in ore tuum.
Si jam deficiam, suppressaque lingua palato

Vix instillato restituenda mero;
Nuntiet huc aliquis dominam venisse, resurgam:

Spesque tui nobis causa vigoris erit. Ergo ego sum vitæ dubius: tu forsitan illic

Jucundum nostri nescia tempus agis?
Non agis, affirmo: liquet hoc, carissima, nobis,

Tempus agi sine me non nisi Iste tibi.
Si tamen implevit mea sors quos debuit annos,

Et mihi vivendi tam cito finis adest;
Quantum erat, o magni, perituro parcere, divi,

Ut saltem patria contumularer humo! Vel poena in mortis tempus dilata fuisset,

Vel præcepisset mors properata fugam. Integer hanc potui nuper bene reddere lucem:

Exsul ut occiderem, nunc mihi vita data est. Tam procul ignotis igitur moriemur in oris,

Et fient ipso tristia fata loco?
Nec mea consueto languescent corpora lecto?

Depositum nec me qui fleat ullus eril?

Nec dominæ lacrymis in nostra cadentibus ora

Accedent animae tempora parva meæ?
Nec mandata dabo? nec cum clamore supremo

Languentes oculos claudet amica manus?
Sed sine funeribus caput hoc, sine honore sepulcri

Indeploratum barbara terra teget?
Ecquid ut audieris, tota turbabere mente,

El feries pavida pectora fida manu?
Ecquid in has frustra tendens tua brachia partes,

Clamabis miseri nomen inane viri?
Parce tamen lacerare genas: nec scinde capillos.

Non tibi nunc primum, lux mea, raptus ero.
Quum patriam amisi, tum me periisse putato:

Et prior, et gravior mors fuit illa mihi.
Nunc, si forte potes, sed non potes, optima conjux,

Finitis gaude tot mihi morte malis.
Quam potes, extenua forti mala corde ferendo;

Ad mala jampridem non rude pectus habes. Atque utinam pereant animæ cum corpore no æ,

Effugiatque avidos pars mihi nulla rogos!
Nam si morte carens vacuam volat altus in auram

Spiritus, et Samii sunt rata dicta senis;
Inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras,

Perque feros Manes hospita semper erit. Ossa tamen facito parva referantur in urna.

Sic ego non etiam mortuus exsul ero. Nec vetat hoc quis quam: Fratrem Thebana peremptum

Supposuit tumulo, rege vetante, soror. Atque ea cum foliis et amomi pulvere misce,

Inque suburbano condita pone solo. *Quosque legat versus oculo properante viator,

Grandibus in tumuli marmore cæde notis. Hic ego qui jaceo tenerorum lusor amorum,

Ingenio perii, Naso poeta, meo.
At tibi qui trausis, ne sit grave, quisquis amasti,

Dicere: Nasonis molliter ossa cubent.
Hoc satis in titulo est. Eteuim majora libelli,

Et diuturna magis sunt monumenta mei.
Quos ego confido, quamvis nocuere, daturos

Nomen, et auctori tempora longa suo. Tu tamen exstincto feralia munera serto,

Deque tuis lacrymis hunida serta dato. Quamvis in cinerem corpus mutaverit ignis,

Sentiel officium mæsta favilla pium. Scribere plura libel: sed vox mihi fessa loquendo

Dictandi vires, siccaque lingua negat. Accipe supremo dictum mihi forsitan ore,

Quod, tibi qui mittit, non habet ipse: Vale.

ELEGLA IV,

O mihi care quidem semper, sed tempore duro

Cognite, res postquam procubuere meæ; Usibus edocto si quidquam credis amico,

Vive tibi, et longe nomina magna fuge. Vive tibi, quantumqne poles prælustria vita:

Sævum prælustri fulmen ab arce venit. Nam quamquam soli possunt prodesse potentes,

Non prosit potius si quis obesse potest. Effugit hibernas demissa antenna procellas,

Lataque plus parvis vela timoris habent. Aspicis ut sumina cortex levis innatet unda,

« ZurückWeiter »