LIBER PRIMUS. ELEGIA I. Parve, (ncc invideo) sine me, liber, ibis in urbem: Hei mihi! quo domino non licet ire tuo. Vade, sed incultus, qualem decet exsulis esse: Infelix habitum temporis hujus habe. Non est conveniens luctibus ille color. Candida nec nigra cornua fronte geras. Fortunæ memorem te decet esse meæ. Hirsutus sparsis ut videare comis. De lacrymis factas sentiet esse meis. Contingam certe quo licet illa pede. Si quis, qui quid agam forte requirat, erit; Vivere me dices: salvum tamen esse negabis; Id quoque quod vivam, munus habere dei. Teque ita tu tacitus quærenti plura legendum, Ne, quæ non opus est, forte loquare, dabis. Et peragar populi publicus ore reus. Causa patrocinio non bona pejor erit. Carmina nec siccis perlegat ista genis: Sit mea, lenito Cæsare, pæna minor. Placatos misero qui volet esse deos. Sedibus in patriis det mihi posse mori. Ingeniique minor laude ferere mei. Quærere; quæsito tempore, tutus eris. Nubila sunt subitis tempora nostra malis. Carmina secessum scribentis et otia quærunt: Me mare, me venti, me fera jactat hyems. Carminibus metus omnis abest: ego perditus ensem Hæsurum jugulo jam puto jamque meo. Scriptaque cum venia qualiacumque leget. Ingenium tantis excidet omne malis. Denique securus famæ, liber, ire memento, |