Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Adsuescunt oculi multa pudenda pati. Cumque fefellit amans aliqua novitate maritum,

Plauditur: et magno palma favore datur. Quodque minus prodest, pona est lucrosa poetæ:

Tantaque non parvo crimina prætor emit.
Inspice ludorum sumptus, Auguste, tuorum:

Empta tibi magno talia multa leges.
Hæc tu spectasti, spectandaque sæpe dedisti.

Majestas adeo comis ubique tua est.
Luminibusque tuis, totus quibus utitur orbis,

Scenica vidisti lentus adulteria. Scribere si fas est imitantes turpia minos,

Materiæ minor est debita poena meæ. An genus hoc scripti faciunt sua pulpita tutum,

Quodque libet, mimis scena licere dedit?
Et mea sunt populo saltata poemata sæpe:

Sæpe oculos etiam detinuere tuos.
Scilicet in domibus vestris ut prisca virorum

Artifici fulgent corpora picta manu;
Sic quæ concubitus varios Venerisque figuras

Exprimat, est aliquo parva tabella loco.
Utque sedet vultu fassus Telamonius iram,

Inque oculis facinus barbara mater habet; Sic madidos siccat digitis Venus uda capillos,

Et modo maternis tecta videtur aquis. Bella sonant alii telis instructa cruentis,

Parsque tui generis, pars tua facta canunt.
Invida me spatio natura coercuit arcto,

Ingenio vires exiguasque dedit.
Et tamen ille tuæ felix Æneidos auctor,

Contulit in Tyrios arma virumque toros:

Nec legitur pars ulla magis de corpore toto,

Quam non legitimo foedere junctus amor. Phyllidis hic idem teneræque Amaryllidis ignes

Bucolicis juvenis luserat ante modis. Nos quoque jam pridem scripto peccavimus uno,

Supplicium patitur non nova culpa novum.
Carminaque edideram, cum te delicta notantem

Præterii toties jure quietus eques.
Ergo, quæ juveni mihi non nocitura putavi

Scripta parum prudens, nunc nocuere seni?
Sera redundavit veteris vindicta libelli,

Distat et a meriti tempore pæna sui.
Ne tamen omne meum credas opus esse remissum;

Sæpe dedi nostræ grandia vela rati.
Sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos,

Cumque suo finem mense volumen habet.
Idque tuo nuper scriptum sub nomine, Caesar,

Et tibi sacratum sors mea rupit opus.
Et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis:

Quæque gravis debet verba cothurnus habet. Dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima capto

Defuit, in facies corpora versa novas.
Atque utinam revoces animum paulisper ab ira,

Et vacuo jubeas hinc tibi pauca legi!
Pauca, quibus prima surgens ab origine mundi,

In tua deduxi tempora, Cæsar, opus.
Adspicias quantum dederis mihi pectoris ipse,

Quoque favore animi teque tuosque canam. Non ego mordaci destrinxi carmine quemquam,

Nec meus ullius crimina versus habet. Candidus a salibus suffusis felle refugi;

Nulla venenato litera mista joco est. Inter tot populi, tot scripti millia nostri,

Quem mea Calliope læserit, unus ego. Non igitur nostris ullum gaudere Quiritem

Auguror, at multos indoluisse, malis.
Nec mihi credibile est quemquam insultasse jacenti;

Gratia candori si qua relata meo est.
His precor, atque aliis possint tua numina flecti,

O pater, o patriæ cura salusque tuæ.
Non ut in Ausoniam redeam, nisi forsitan olim,

Cum longo pænæ tempore victus eris:
Tutius exsilium, pauloque quietius oro;

· Ut par delicto sit mea pana suo.

LIBER TERTIUS.

ELEGIA I.

Missus in hanc venio timide liber exsulis urbem;

Da placidam fesso, lector amice, manum; Neve reformida, ne sim tibi forte pudori;

Nullus in hac charta versus amare docet. Nec domini fortuna mei est, ut debeat illam

Infelix ullis dissimulare jocis. Id quoque, quod viridi quondam male lusit in ævo,

Heu nimium sero damnat et odit opus! Inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis;

Carmine temporibus conveniente suis.
Clauda quod alterno subsidunt carmina versu,

Vel pedis hoc ratio, vel via longa facit.
Quod neque sum cedro flavus, nec pumice lævis,

Erubui domino cultior esse meo.
Littera suffusas quod habet maculosa lituras,

Læsit opus lacrymis ipse poeta suum.
Si qua videbuntur casu non dicta latine,

In qua scribebat, barbara terra fuit.
Dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum,

Quasque petam sedes hospes in urbe liber.
Hæc ubi sum furtim lingua titubante locutus,

Qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.
Di tibi dent nostro quod non tribuere parenti,

Molliter in patria vivere posse tua!
Duc age: namque sequor. Quamvis terraque, marique

Longinquo referam lassus ab orbe pedem. Paruit; et ducens: Hæc sunt fora Cæsaris, inquit:

Hæc est a Sacris quæ via nomen habet.
Hic locus est Vestæ; qui Pallada servat, et ignem:

Hæc fuit antiqui regia parva Numæ.
Inde petens dextram, Porta est, ait, ista Palati:

Hic Stator: hoc primum condita Roma loco est.
Singula dum miror, video fulgentibus armis

Conspicuos postes, tectaque digna deo.

An Jovis hæc, dixi, domus est? quod ut esse putarem,

Augurium menti querna corona dabat.
Cujus ut accepi dominum: Non fallimur, inquam:

Et magni verum est hanc Jovis esse domum.
Cur tamen adposita velatur janua lauro,

Cingit et augustas arbor opaca fores?
An quia perpetuos meruit domus ista triumphos?

An quia Leucadio semper amata deo?
Ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?

Quam tribuit terris, pacis an ista nota est?
Utque viret semper laurus, nec fronde caduca

Carpitur, æternum sic habet illa decus?
Causaque suppositæ scripto testata coronæ

Servatos cives indicat hujus ope.
Adjice servatis unum, pater optime, civem,

Qui procul extremo pulsus in orbe jacet;
In quo ponarum, quas se meruisse fatetur,

Non facinus causam, sed suus error habet. Me miserum! vereorque locum, venerorque potentem,

Et quatitur trepido littera nostra metu. Aspicis exsangui chartam pallere colore?

Aspicis alternos intremuisse pedes? Quandocumque, precor, nostro placata parenti,

Isdem sub dominis aspiciare domus. Inde timore pari gradibus sublimia celsis

Ducor ad intonsi candida templa dei. Signa peregrinis ubi sunt alterna columnis

Belides, et stricto barbarus ense pater: Quæque viri docto veteres cepere novique

Pectore, lecturis inspicienda patent. Quærebam fratres, exceptis scilicet illis,

« ZurückWeiter »