Sic ego delicias, et mollia carmina feci, Ut dubius vitio sit pater ille meo. Vita verecunda est, Musa jocosa mihi. Plus sibi permisit compositore suo. Nec liber indicium est animi: sed honesta voluptas Plurima mulcendis auribus apta refert. Accius esset atrox: conviva Terentius esset: Essent pugnaces, qui fera bella canunt. Composito pænas solus amores dedi. Præcepit Lyrici Teïa Musa senis? Tuta tamen Sappho, tutus et ille fuit. Delicias versu fassus es ipse tuas. Et solet hic pueris virginibusque legi. Inter amatorem pugna virumque fuit? Fecerit iratos rapta puella duces? Dum vir abest, multis una petita procis? Narrat in obsceno corpora prensa toro? Hospitis igne duas incaluisse deas? Hæc quoque materiam semper amoris habet. Nobilis est Canace fratris amore sui. Pisæam Phrygiis vexit eburnus equis? Concitus a læso fecit amore dolor. Quæque suum luget nunc quoque mater Ityn. Aversos solis non legeremus equos: Ni patrium crinem desecuisset amor. Ægysti crimen Tyndaridosque legis. Quem letho fallax hospita pæne dedit? Teque, Mycenæo Phoebas amata duci? Hæmonaque, et noctes quæ coïere duæ? lliacam tetigit qui rate primus humum? Huc lole, Pyrrhique parens, huc Herculis uxor, Huc accedat Hylas, Iliadesque puer. Tempore deficiar, tragicos si persequar ignes, Vixque meus capiet nomina nuda liber. Est et in obsconos deflexa tragedia risus, Multaque præteriti verba pudoris habet. Nec nocet auctori, mollem qui fecit Achillem, Infregisse suis fortia facta modis. Pulsus Aristides nec tamen urbe sua. Eubius, impuræ conditor historiæ; Nec qui concubitus non tacuere suos. Muneribusque ducum publica facta patent. Et Romanus habet multa jocosa liber. Utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore, Ennius ingenio maximus, arte rudis; Explicat ut causas rapidi Lucretius ignis, Causarumque triplex vaticinatur opus; Sic sua lascivo cantata est sæpe Catullo Fæmina, cui falsum Lesbia nomen erat. Nec contentus ea, multos vulgavit amores, In quibus ipse suum fassus adulterium est. ' Par fuit exigui similisque licentia Calvi, Detexit variis qui sua furta modis. Quid referam Ticidæ, quid Memmi carmen, apud quos Rebus adest nomen, nominibusque pudor? Cinna quoque his comes est, Cinnaque procacior Anser, Et leve Cornifici parque Catonis opus. Nomine, nunc legitur dicta, Metelle, tuo. Non potuit Veneris furta tacere suæ. Carmina: quis dubitet nomina tanta sequi? Historiae turpes inseruisse jocos. Sed linguam nimio non tenuisse mero. Sic etiam de se quod neget illa viro. Fallere custodem demum docuisse fatetur, Seque sua miserum nunc ait arte premi. Sæpe velut gemmam dominæ signumve probaret, Per causam meminit se tetigisse manum. Ulque refert, digitis sæpe est nutuque locutus, Et tacitam mensæ duxit in orbe notam. Et quibus e succis abeat de corpore livor, Impresso, fieri qui solet, ore, docet. Denique ab incauto nimium petit ille marito, Se quoque uti servet, peccet ut illa minus. Scit cui latretur, cum solus obambulat ipse: Cur toties clausas exscreet ante fores. Multaque dat furti talis præcepta, docetque Qua nuptæ possint fallere ab arte viros. Nec fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus, Et placet: et jam te principe notus erat. Invenies eadem blandi præcepta Properti: Districtus minima nec tamen ille nota est. His ego successi: quoniam præstantia candor Nomina vivorum dissimulare jubet. Non timui, fateor, ne qua tot iere carinæ, Naufraga, servatis omnibus, una foret. Sunt aliis scriptæ, quibus alea luditur, artes: Hæc est ad nostros non leve crimen avos: Quid valeant tali; quo possis plurima jactu Figere, damnosos effugiasve canes: Mittere quo deceat, quo dare missa modo: Cum medius gemino calculus hoste perit: Ne tuto fugiens incomitatus eat. In qua vicisse est, continuasse suos. Perdere, rem caram, tempora nostra solent. Ecce canit formas alius jactusque pilarum: Hic artem nandi præcipit: ille trochi. Hic epulis leges hospitioque dedit. Quæque, docet, liquido testa sit apta mero. Quæ damno nulli composuisse fuit. Sed tristis nostros poena secuta jocos. Quem sua perdiderit Musa: repertus ego. Quid si scripsissem mimos obscena jocantes, Qui semper ficti crimen amoris habent? In quibus assidue cultus procedit adulter, Verbaque dat stulto callida nupta viro. Nubilis hos virgo, matronaque, virque, puerque Spectat, et ex magna parte Senatus adest. Nec satis incestis temerari vocibus aures: |