Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

THE NEW YORK PUBLIC LIBRARY

823302 ASTOR LENOX AND LDEN FC NDATION

1913

LIBER PRIMUS.

ELEGIA I.

Parve, (ncc invideo) sine me, liber, ibis in urbem:

Hei mihi! quo domino non licet ire tuo. Vade, sed incultus, qualem decet exsulis esse:

Infelix habitum temporis hujus habe.
Nec te purpureo velent vaccinia succo:

Non est conveniens luctibus ille color.
Nec titulus minio, nec cedro charta notetur;

Candida nec nigra cornua fronte geras.
Felices ornent hæc instrumenta libellos:

Fortunæ memorem te decet esse meæ.
Nec fragili geminæ poliantur pumice frontes;

Hirsutus sparsis ut videare comis.
Neve liturarum pudeat: qui viderit illas,

De lacrymis factas sentiet esse meis.
Vade, liber, verbisque meis loca grata saluta.

Contingam certe quo licet illa pede.
Si quis, ut in populo, nostri non immemor illie,

Si quis, qui quid agam forte requirat, erit;

[ocr errors]

Vivere me dices: salvum tamen esse negabis;

Id quoque quod vivam, munus habere dei. Teque ita tu tacitus quærenti plura legendum,

Ne, quæ non opus est, forte loquare, dabis.
Protinus admonitus repetet mea crimina lector,

Et peragar populi publicus ore reus.
Neu, cave, defendas, quamvis mordebere dictis.

Causa patrocinio non bona pejor erit.
Invenies aliquem, qui me suspiret ademptum,

Carmina nec siccis perlegat ista genis:
Et tacitus secum, ne quis malus audiat, optet,

Sit mea, lenito Cæsare, pæna minor.
Nos quoque, quisquis erit, ne sit miser ille, precamur,

Placatos misero qui volet esse deos.
Quæque volet, rata sint: ablataque principis ira

Sedibus in patriis det mihi posse mori.
Ut perages mandata, liber, culpabere forsan,

Ingeniique minor laude ferere mei.
Judicis officium est, ut res, ita tempora rerum

Quærere; quæsito tempore, tutus eris.
Carmina proveniunt animo deducta sereno:

Nubila sunt subitis tempora nostra malis. Carmina secessum scribentis et otia quærunt:

Me mare, me venti, me fera jactat hyems. Carminibus metus omnis abest: ego perditus ensem

Hæsurum jugulo jam puto jamque meo.
Hæc quoque, quod facio, judex mirabitur æquus;

Scriptaque cum venia qualiacumque leget.
Da mihi Mæoniden, et tot circumspice casus;

Ingenium tantis excidet omne malis. Denique securus famæ, liber, ire memento,

« ZurückWeiter »