Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Qua potes excusa, nec amici desere causam:

Quo pede coepisti, sic bene semper eas.

ELEGIA XI.

Est mihi, sitque precor, flava tutela Minerva

Navis, et a picta casside nomen habet.
Sive opus est velis, minimam bene currit ad auram:

Sive opus est remo, remige carpit iter.
Nec comites volucri contenta est vincere cursu:

Occupat egressas quamlibet ante rates.
Et patitur fluctus, fertque adsilientia longe

Æquora, nec sævis victa madescit aquis.
Illa Corinthiacis primum mihi cognita Cenchris

Fida manet trepidæ duxque comesque fugæ.
Perque tot eventus, et iniquis concita ventis

Æquora, Palladio numine tuta fuit. Nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti,

Quasque petit, Getici littoris intret aquas.
Quæ simul Æolia mare me deduxit in Helles,

Et longum tenui limite fecit iter;
Fleximus in lævum cursus, et ab Hectoris urbe

Venimus ad portus, Imbria terra, tuos.
Inde levi vento Zerynthia littora nactis

Threiciam tetigit fessa carina Samon.
Saltus ab hac terra brevis est Tempyra petenti.

Hac dominum tenus est illa secuta suum.
Nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos:

Hellespontiacas illa relegit aquas: Dardaniamque petît auctoris nomen habentem,

Et ta, ruricola, Lampsace, tuta deo.

[ocr errors]

Quaque per angustas male vectæ virginis undas,

Seston Abydena separat urbe fretum;
Hincque Propontiacis hærentem Cyzicon oris;

Cyzicon Hæmoniæ nobile gentis opus;
Quaque tenent ponti Byzantia littora fauces;

Hic locus est gemini janua vasta maris.
Hæc, precor, evincat, propulsaque flantibus Austris,

Transeat instabiles strenua Cyaneas;
Thyniacosque sinus et ab his per Apollinis urbem,

Alta sub Anchiali monia tendat iter:
Inde Mesembriacos portus, et Odesson, et arces

Prætereat dictas nomine, Bacche, tuo:
Et quos Alcathoi memorant à moenibus ortos

Sedibus his profugum constituisse larem:
A quibus adveniat Miletida sospes ad urbem,

Offensi quo me compulit ira dei.
Hanc si contigerit, meritæ cadet agna Minervæ.

Non facit ad nostras hostia major opes.
Vos quoque, Tyndaridæ, quos hæc colit insula, fratres,

Mite, precor, duplici numen adeste viæ.
Altera namque parat Symplegadas ire per altas:

Scindere Bistonias altera puppis aquas.
Vos facite ut ventos, loca quum diversa petamus,

Illa suos habeat, nec minus illa suos.

ELEGIA XII.

Littera quæcumque est toto tibi lecta libello,

Est mihi sollicitæ tempore facta viæ.
Aut hanc me, gelidi tremerem cum mense Decembris,

Scribentem mediis Adria vidit aquis:

Áut postquam bimarem cursu superavimus Isthmou,

Alteraque est nostræ sumpta carina fuga.
Quod facerem versus inter fera murmura ponti,

Cycladas Ægæas obstupuisse pulo.
Ipsc ego nunc miror, tantis animique marisque

Fluctibus ingenium non cecidisse meum,
Seu stupor huic studio, sive huic insania nomen,

Omnis ab hac cura mens relevata mea est. Sæpe ego nimbosis dubius jactabar ab Hædis;

Sæpe minax Steropes sidere pontus erat: Fuscabatque diem custos Erimanthidos Ursze,

Aut Hyadas særvis hauserat Auster aquis: Sæpe maris pars intus erat; tamen ipse trementi

Carmina ducebam qualiacumque manu. Nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes,

Inque modum tumuli concava surgit aqua. Ipse gubernator tollens ad sidera palmas,

Exposcit votis, immemor artis, opem. Quocumque adspexi, nihil est nisi mortis imago:

Quam dubia timeo mente, timensque precor.
Attigero portum, portu terrebor ab ipso.

Plus habet infesta terra timoris aqua.
Nam simul insidiis hominum, pelagique laboro,

Et faciunt geminos ensis, et unda metus.
Ille meo vereor ne speret sanguine prædam,

Hæc titulum nostræ mortis habere velit. Barbara pars læva est avidæ succincta rapina,

Quam cruor et cædes bellaque semper habent. Quumque sit hibernis agitatum fluctibus æquor,

Pectora sunt ipso turbidiora mari.
Quo magis his debes ignoscere, candide lector,

Si spe sint, ut sunt, inferiora tua. Non hæc in nostris, ut quondam, scribimus hortis,

Nec, consuete, meum, lectule, corpus habes. Jactor in indomito brumali luce profundo:

Ipsaque cæruleis charta feritur aquis. Improba pugnat hyems, indignaturque, quod ausim

Scribere, se rigidas incutiente minas. Vincat hyems hominem; sed eodem tempore, quæso,

Ipse modum statuam carminis, illa sui.

LIBER SECUNDUS.

ELEGIA UNICA.

Quid mihi vobiscum est, infelix cura, libelli,

Ingenio perii qui miser ipse meo? Cur modo damnatas repeto, mea crimina, Musas?

An semel est pænam commeruisse parum? Carmina fecerunt, ut me cognoscere vellent

Omine non fausto foemina virque, mea. Carmina fecerunt, ut me moresque notaret

Jam demum invisa Cæsar ab arte meos. Deme mihi studium, vitæ quoque crimina demes,

Acceptum refero versibus, esse nocens.
Hoc pretium vitæ, vigilatorumque laborum

Cepimus: ingenio pæna reperta meo.
Si saperem, doctas odissem jure Sorores,

Numina cultori perniciosa suo.
At nunc, tanta meo comes est insania morbo,

Saxa memor refero rursus ad ista pedem:
Scilicet ut victus repetit gladiator arenam,

Et redit in tumidas naufraga puppis aquas. Forsitan, ut quondam Teuthrantia regna tenenti,

Sic mihi res eadem vulnus opemque feret: Musaque quam movit, motam quoque leniet iram:

Exorant magnos carmina sæpe deos. Ipse quoque Ausonias Cæsar matresque nurusque

Carmina turrigeræ dicere jussit Opi. Jusserat et Phoebo dici; quo tempore ludos

Fecit, quos ætas adspicit una semel.
His precor exemplis tua nunc, mitissime Cæsar,

Fiat ab ingenio mollior ira meo.
Illa quidem justa est; nec me meruisse negabo:

Non adeo nostro fugit ab ore pudor.
Sed, nisi pecassem, quid tu concedere posses?

Materiam veniæ sors tibi nostra dedit.
Si, quoties peccant homines, sua fulmina mittat

Jupiter, exiguo tempore inermis erit.
Hic ubi detonuit strepituque exterruit orbem,

Purum discussis aera reddit aquis.
Jure igitur genitorque deum rectorque vocatur:

Jure capax mundus nil Jove majus habet.

« ZurückWeiter »