Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Torpet, et est multo, quam fuit ante, minus. Fertilis, adsiduo si non renovetur aratro,

Nil, nisi cum spinis gramen, habebit ager.
Tempore qui longo steterit, male curret, et inter
Carceribus missos ultimus ibit equos.

Vertitur in teneram cariem, remisque dehiscit,
Si qua diu solitis cymba vacarit aquis.
Me quoque despero, fuerim quum parvus et ante,
Illi, qui fueram, posse redire parem.
Contudit ingenium patientia longa laborum,

Et pars antiqui magna vigoris abest.

Sæpe tamen nobis, ut nune quoque, sumta tabella est, Inque suos volui cogere verba pedes:

Carmina scripta mihi sunt nulla, aut qualia cernis;

Digna sui domini tempore, digna loco.

Denique non parvas animo dat gloria vires;
Et foecunda facit pectora laudis amor.
Nominis et famæ quondam fulgore trahebar,
Dum tulit antennas aura secunda meas.
Non adeo est bene nunc, ut sit mihi gloria curæ:
Si liceat, nulli cognitus esse velim.

An, quia cesserunt primo bene carmina, suades
Scribere, successus ut sequar ipse meos?

Pace, novem, vestra liceat dixisse, Sorores,
Vos estis nostræ maxima causa fugæ.
Utque dedit justas tauri fabricator aheni,

Sic ego do pœnas artibus ipse meis.
Nil mihi debuerat cum versibus amplius esse;
Sed fugerem merito naufragus omne fretum.
At puto, si demens studium fatale retentem,
Hic mihi præbebit carminis arma locus:

Non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem,
Verbaque significent quid mea norit, adest.
Omnia barbariæ loca sunt, vocisque ferinæ;
Omnia sunt Getici plena timore soni.
Ipse mihi videor jam dedidicisse latine;

Jam didici getice sarmaticeque loqui.
Nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri
A componendo carmine Musa potest.
Scribimus, et scriptos absumimus igne libellos:
Exitus est studii parva favilla mei.

Nec possum, et cupio non ullos ducere versus:
Ponitur idcirco noster in igne labor;

Nec nisi pars, casu flammis erepta, dolove,
Ad vos ingenii pervenit ulla mei.

Sic utinam, quæ nil metuentem tale magistrum
Perdidit, in cineres Ars mea versa foret!

ELEGIA XIII.

Hanc tuus e Getico mittit tibi Naso salutem;
Mittere si quisquam, quo caret ipse, potest.
Æger enim traxi contagia corpore mentis,
Libera tormento pars mihi ne qua vacet:
Perque dies multos lateris cruciatibus uror,

Sed quod non modico frigore læsit hiems.
Si tamen ipse vales, aliqua nos parte valemus:
Quippe mea est humeris fulta ruina tuis.
Qui mihi quum dederis ingentia pignora, quumque
Per numeros omnes hoc tueare caput;

Quod tua me raro solatur epistola, peccas:
Remque piam præstas, ni mihi verba neges.

Hoc, precor, emenda, quod si correxeris unum,
Nullus in egregio corpore nævus erit.
Pluribus accusem, fieri nisi possit, ut ad me
Littera non veniat, missa sit illa tamen.

Dî faciant, ut sit temeraria nostra querela,
Teque putem falso non meminisse mei.

Quod, precor, esse liquet: neque enim mutabile robur
Credere me fas est pectoris esse tui.

Cana prius gelido desint absinthia Ponto,
Et careat dulci Trinacris Hybla thymo,
Immemorem quam te quisquam convincat amici:
Non ita sunt fati stamina nigra mei.

Tu tamen, ut falsæ possis quoque pellere culpæ
Crimina, quod non es, ne videare, cave.
Utque solebamus consumere longa loquendo
Tempora, sermonem deficiente die;
Sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces,

Et peragant linguæ charta manusque vices:
Quod fore ne nimium videar diffidere, sitque
Versibus hic paucis admonuisse satis;
Accipe, quo semper finitur epistola verbo,
Atque meis distent ut tua fata, vale.

ELEGIA XIV.

Quanta tibi dederint nostri monumenta libelli,

O mihi me conjux carior, ipsa vides. Detrahat auctori multum fortuna licebit;

Tu tamen ingenio clara ferere meo:

Dumque legar, mecum pariter tua fama legetur;
Nec potes in moestos omnis abire rogos.

Quumque viri casu possis miseranda videri,
Invenies aliquas, quæ, quod es, esse velint;
Quæ te, nostrorum quum sis in parte malorum,
Felicem dicant, invidiantque tibi.

Non ego divitias dando tibi plura dedissem:
Nil feret ad manes divitis umbra suos.
Perpetui fructum donavi nominis; idque,

Quo dare nil potui munere majus, habes.
Adde, quod, ut rerum sola es tutela mearum,
Ad te non parvi venit honoris onus:
Quod nunquam vox est de te mea muta, tuique
Judiciis debes esse superba viri.

Quæ, ne quis possit temeraria dicere, præsta:
Et pariter serva meque, piamque fidem.
Nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit,

Et laudem probitas irreprehensa tulit.

Par eadem nostra nunc est tibi facta ruina:

Conspicum virtus hic tua ponat opus.

Esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est,

Et nihil officio nupta quod obstet habet.

Quum Deus intonuit, non se subducere nimbo,
Id demum pietas, id socialis amor.

Rara quidem virtus, quam non fortuna gubernet;
Quæ maneat stabili, quum fugit illa, pede:

Si qua tamen pretii sibi merces ipsa petiti,
Inque parum lætis ardua rebus adest;
Ut tempus numeres, per sæcula nulla tacetur,
Et loca mirantur, qua patet orbis iter.
Adspicis, ut longo maneat laudabilis ævo,
Nomen inexstinctum, Penelopæa fides?
Cernis, ut Admeti cantetur, Hectoris uxor,

Ausaque in accensos Iphias ire rogos?
Ut vivat fama conjux Fhylaceia, cujus

Iliacam celeri vir pede pressit humum?
Nil opus est leto pro me, sed amore fideque:
Non ex difficili fama petenda tibi est.
Nec te credideris, quia non facis, ista moneri:
Vela damus, quamvis remige puppis eat.

Qui monet ut facias, quod jam facis, ille monendo
Laudat, et hortatu comprobat acta suo.

FINIS.

« ZurückWeiter »