Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quod querar illa mihi pleno de fonte ministrat:
Nec mea sunt, fati verba sed ista mei.
At mihi si cara patriam cum conjuge reddas,
Sint vultus hilares, simque quod ante fui.
Lenior invicti si sit mihi Cæsaris ira,

Carmina lætitiæ jam tibi plena dabo.

Nec tamen ut lusit, rursus mea litera ludet:
Sit semel illa meo luxuriata malo.

Quod probet ipse canam: pœnæ modo parte levata,
Barbariem, rigidos effugiamque Getas.
Interea nostri quid agant nisi triste libelli?
Tibia funeribus convenit ista meis.

At poteras, inquis, melius mala ferre silendo,
Et tacitus casus dissimulare tuos.
Exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur,
Acceptoque gravi vulnere flere vetas.
Ipse Perilleo Phalaris permissit in ære
Edere mugitus, et bovis ore queri.
Quum Priami lacrymis offensus non sit Achilles,
Tu fletus inhibes durior hoste meos.

Quum faceret Nioben orbam Latonia proles,
Non tamen et siccam jussit habere genas.
Est aliquid fatale malum per verba levari:
Hoc querulam Procnen Halcyonenque facit.
Hoc erat, in gelido quare Pæantius antro,
Voce fatigaret Lemnia saxa sua.
Strangulat inclusus dolor, atque exæstuat intus:
Cogitur et vires multiplicare suas.

Da veniam potius: vel totos tolle libellos,

Hoc mihi quod prodest, si tibi, lector, obest. Sed nec obesse potest ulli: nec scripta fuerunt

Nostra, nisi auctori perniciosa suo.

At mala sunt: fateor: quis te mala sumere cogit?
Aut quis deceptum ponere sumpta vetat?
Ipse nec emendo: sed ut hic deducta legantur:
Non sunt illa suo barbariora loco.

Nec me Roma suis debet conferre poctis;
Inter Sauromatas ingeniosus ero.
Denique nulla mihi captatur gloria, quæque
Ingenio stimulos subdere fama solet.
Nolumus adsiduis animum tabescere curis:

Quæ tamen irrumpunt, quoque vetantur, eunt. Cur scribam docui: cur mittam, quæritis, istos? Vobiscum cupiam quolibet esse modo.

ELEGIA II.

Ecquid ut e Ponto nova venit epistola, palles,

Et tibi sollicita solvitur illa manu?

Pone metum; valeo, corpusque, quod ante laborum Impatiens nobis invalidumque fuit,

Sufficit, atque ipso vexatum indurruit usu.

An magis infirmo non vacat esse mihi? Mens tamen ægra jacet, nec tempore robora sumsit, Adfestusque ánimi, qui fuit ante, manet.

Quæque mora spatioque suo coitura putavi

Vulnera, non aliter, quam modo facta, dolent.

Scilicet exiguis prodest annosa vetustas:
Grandibus accedunt tempore damna malis.
Pæne decem totis aluit Pæantius annis

Pestiferum tumido vulnus ab angue datum.
T elephus æterna consumptus tabe perisset,

Si non quæ nocuit dextra tulisset opem.
Et mea, si facinus nullum commisimus, opto
Vulnera qui fecit, facta levare velit:
Contentusque mei jam tandem parte doloris,
Exiguum pleno de mare demat aquæ.
Detrahat ut multum, multum restabit acerbi:
Parsque meæ pœnæ totius instar erit.
Littora quot conchas, quot amœna rosaria flores,
Quotve soporiferum grana papaver habet;
Silva feras quot alit, quot piscibus unda natatur,
Quot tenerum pennis aera pulsat avis;
Tot premor adversis; quæ si comprendere coner,
Icariæ numerum dicere coner aquæ.
Utque viæ casus, ut amara pericula ponti,
Ut taceam strictas in mea fata manus;
Barbara me tellus, orbisque novissima magni
Sustinet, et sævo cinctus ab hoste locus.

Hinc ego trajicerer, nec enim mea culpa cruenta est,
Esset, quæ debet, si tibi cura mei.

Ille Deus, bene quo Romana potentia nixa est,
Sæpe suo victor lenis in hoste fuit.

Quid dubitas, et tuta times? accede, rogaque.
Cæsare nil ingens mitius orbis habet.

Me miserum! quid agam, si proxima quæque relinquunt?
Subtrahis effracto tu quoque colla jugo?

Quo ferar? unde petam lapsis solatia rebus?
Anchora jam nostram non tenet ulla ratem.
Viderit: ipse sacram quamvis invisus ad aram
Confugiam; nullas summovet ara manus.
Adloquor en absens præsentia numina supplex;
Si fas est homini cum Jove posse loqui.

Arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos
Ausoniæ curam gentis habere Deos;

O decus, o patriæ per te florentis imago!
O vir non ipso, quem regis, orbe minor!
Sic habites terras, sic te desideret æther,
Sic ad pacta tibi sidera tardus eas!

Parce precor: minimamque tuo de fulmine partem
Deme; satis pœnæ, quod superabit, erit.

Ira quidem moderata tua est, vitamquo dedisti:
Nec mihi jus civis, nec mihi nomen abest.
Nec mea concessa est aliis fortuna: nec exsul
Edicti verbis nominor ipse tui.

Omniaque hæc timui, quia me meruisse videbam:
Sed tua peccato lenior ira meo est.

Arva relegatum jussisti visere Ponti;

Et Scythicum profuga scindere puppe fretum.
Jussus ad Euxini deformia littora veni

Æquoris; hæc gelido terra sub axe jacet.
Nec me tam cruciat nunquam sine frigore cœlum,
Glebaque canenti semper obusta gelu,
Nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinæ,
Graiaque quod Getico victa loquela sono,
Quam quod finitimo cinctus premor undique Marte,
Vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
Pax tamen interdum; pacis fiducia numquam est.
Sic nunc hic patitur, nunc timet arma, locus.
Hinc ego dum muter, vel me Zanclæa Charybdis
Devoret, atque suis ad Styga mittat aquis:
Vel rapida flammis urar patienter in Ætnæ:
Vel freta Leucadii mittar in alta dei.

Quod petitur pœna est, neque enim miser esse recuso,

Sed precor, ut possim tutius esse misser.

ELEGIA III.

Illa dies hæc est, qua te celebrare poetæ,
Si modo non fallunt tempora, Bacche, solent:
Festaque odoratis innectunt tempora sertis,
Et dicunt laudes ad tua vina tuas.

Inter quos memini, dum me mea fata sinebant,
Non invisa tibi pars ego sæpe fui:

Quem nunc subpositum stellis Cynosuridos Ursæ
Juncta tenet crudis Sarmatis ora Getis.
Quique prius mollem vacuamque laboribus egi
In studiis vitam, Pieridumque choro;

Nunc procul a patria Geticis circumsonor armis;
Multa prius pelago, multaque passus humo;
Sive mihi casus, sive hoc dedit ira Deorum:
Nubila nascenti seu mihi Parca fuit.
Tu tamen e sacris hederæ cultoribus unum
Numine debueras sustinuisse tuo.

An dominæ fati quidquid cecinere sorores,
Omne sud arbitrio desinit esse Dei?

Ipse quoque æthereas meritis invectus es arces;
Qua non exiguo facta labore via est.

Nec patria est habitata tibi: sed ad usque nivosum
Strymona venisti, Marticolamque Geten;
Persidaque, et lato spatiantem flumine Gangen,
Et quascumque bibit discolor Indus aquas.
Scilicet hanc legem, nentes fatalia Parcæ
Stamina, bis genito bis cecinere tibi.

Me quoque, si fas est exemplis ire deorum,

« ZurückWeiter »