Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Induiturque humeris cum lato purpura clavo:

Et studium nobis, quod fuit ante, manet. Jamque decem vitæ frater geminaverat annos,

Cum perit, et coepi parte carere mei. Cepimus et teneræ primos ætatis honores,

Deque viris quondam pars tribus una fui.
Curia restabat: clavi mensura coacta est.

Majus erat nostris viribus illud onus.
Nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,

Sollicitæque fugax ambitionis eram:
Et petere Aoniæ suadebant tuta sorores

Otia, judicio semper amata meo. Temporis illius colui fovique poetas,

Quotque aderant vates, rebar adesse deos. Sæpe suas volucres legit mihi grandior ævo,

Quæque necet serpens, quæ juvet herba, Macer. Sæpe suos solitus recitare Propertius ignes,

Jure sodalitii qui mihi junctus erat.
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambo,

Dulcia convictus membra fuere mei.
Et tenuit nostras numerosus Horatius aures,

Dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Virgilium vidi tantum: nec avara Tibullo

Tempus amicitiæ fata dedere meæ. Successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi.

Quartus ab his serie temporis ipse fui. Utque ego majores, sic me coluere minores;

Notaque non tarde facta Thalia mea est. Carmina cum primum populo juvenilia legi,

Barba resecta mihi bisye semelve fuit. Moverat ingenium totam cantata per urbem

Tam

Nomine non vero dicta Corinna mihi.
Mulla quidem scripsi: sed qu:e vitiosa putavi,
Emendaturis ignibus ipse dedi.

quoque, quum fugerem, quædam placitura cremavi; Iratus studio carminibusque meis. Molle, Cupidineis nec inexpugnabile telis

Cor mihi, quodque levis causa moveret, erat.
Quum tamen hoc essem, minimoque accenderer igne,

Nomine sub nostro fabula nulla fuit.
Pæne mihi puero, nec digna, nec utilis uxor

Est data: quæ tempus perbreve nupta fuit.
Illi successit, quamvis sine crimine conjux,

Non tamen in nostro firma futura toro.
L
ma quæ mecum seros permansit in annos,

Jástinuit conjux exsulis esse viri.
Filia me prima mea bis foecunda juventa,

Sed non ex uno conjuge fecit avum.
Et jam complerat genitor sua fata, novemque

Addiderat lustris altera lustra novem.
Non aliter fleyi quam me fleturus ademtum

Ille fuit; matri proxima busta tuli.
Felices ambo tempestiveque sepulti,

Ante diem poenæ quod periere mea!
Me quoque felicem, quod non viventibus illis

Sum miser, et de me quod doluere nihil.
Si tamen exstinctis aliquis, nisi nomina, restat,

Et gracilis structos effugit umbra rogos,
Fama, parentales, si vos mea contigit, umbræ,

Et sunt in Stygio crimina nostra foro;
Scite, precor, causam, nec vos mihi fallere fas est,

Errorem jussæ, non scelus, esse fugæ.

Manibus id satis est; ad vos, studiosa revertor,

Pectora, quæ vitæ quæritis acta meæ. Jam mihi canities, pulsis melioribus annis,

Venerat, antiquas miscueratque comas; Postque meos ortus Pisæa vinctus oliya,

Abstulerat decies przemia victor eques:
Quum, maris Euxini positos ad læva, Tomitas

Quærere me læsi principis ira jubet.
Causa mea cunctis, nimium quoque nota, ruinæ

Indicio non est testificanda meo.
Quid referam comitumque nefas, famulosque nocentes?

Ipsa multa tuli non leviora fuga.
Indignata malis mens est succumbere: seque

Præstitit invictam viribus usa suis:
Oblitusque toga, ductaque per otia vitæ,

Insolita cepi temporis arma manu.
Totque tuli terra casus pelagoque, quot inter

Occultum stellæ conspicuumque polum.
Tacta mihi landem, longis erroribus acto,

Juncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
Hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,

Tristia, quo possum carmine, fata levo.
Quod quamvis nemo est, cujus referatur ad aures,

Sic tamen absumo decipioque diem.
Ergo quod vivo, durisque laboribus obsto,

Nec me sollicitæ tædia lucis habent;
Gratia, Musa, tibi; nam tu solatia præbes,

Tu curæ requies, tu medicina mali:
Tu dux, tuque comes: tu nos abducis ab Istro,

In medioque mihi das Helicone locum:
Tu mihi, quod rarum, vivo sublime dedisti

€23302

Nomen, ab exsequiis quod dare fama solet.
Nec, qui detrectat præsentia livor, iniquo

Ullum de nostris dente momordit opus.
Nam tulerint magnos quum sæcula nostra poetas,

Non fuit ingenio fama maligna meo.
Quumque ego præponam multos mibi, non minor illis

Dicor, et in toto plurimus orbe legor.
Si quid habent igitur vatum præsagia veri,

Protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
Sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,

Jure tibi grates, candide lector, ago.

LIBER QUINTUS.

ELEGIA I.

Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum

Littore, præmissis quatuor adde meis.
Hic quoque talis erit, qualis fortuna poetä:

Invenies toto carmine dulce nihil.
Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,

Materiæ scripto conveniente suæ. Integer et lætus, lata et juvenilia lusi:

Illa tamen nunc me conposuisse piget. Ut cecidi, subiti perago præconia casus,

Sumque argumenti conditor ipse mei.
Ulque jacens ripa deflere Caystrius ales

Dicitur ore suam deficiente necem:
Sic ego Sarmaticas longe projectus in oras,

Efficio tacitum ne mihi funus eat.
Delicias si quis, lascivaque carmina quærit,

Præmoneo nunquam scripta quod ista legat.
Aptior huic Gallus, blandique Propertius oris,

Aptior, ingenium come, Tibullus erit.
Atque utinam numero ne nos essemus in isto!

Heu mihi! cur unquam Musa jocata mea est? Sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Istri,

Ille pharetrati lusor Amoris abest.
Quod superest, animos ad publica carmina flexi,

Et memores jussi nominis esse sui.
Si tamen ex vobis aliquis tam multa requiret

Unde dolenda canam: multa dolenda tuli.
Non hæc ingenio, non hæc componimus arte;

Materia est propriis ingeniosa malis.
Et quota fortunæ pars est in carmine nostræ?

Felix qui patitur quæ numerare valet!
Quot frutices silvæ, quot flavus Tybris arenas,

Mollia quot Martis gramina campus habet,
Tot mala pertulimus: quorum medicina quiesque

Nulla, nisi in studio, Pieridumque mora est. Quis tibi, Naso, modus lacrymosi carminis? inquis: Idem, fortunæ qui modus hujus erit.

« ZurückWeiter »