Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec tibi sit lecto displicuisse pudor.
Non ita se nobis præbet fortuna secundam,
Ut tibi sit ratio laudis habenda tuæ.
Donec eram sospes, tituli tangebar amore,
Quærendique mihi nominis ardor erat.
Carmina nunc si non studiumque, quod obfuit, odi,
Sit satis: ingenio sic fuga parta meo.

I tamen, i pro me: tu, cui licet, adspice Romam.
Dî facerent, posses non meus esse liber!
Nec te, quod venias magnam peregrinus in urbem,
Ignotum populo posse venire puta.

Ut titulo careas, ipso noscere colore:

Dissimulare velis te licet esse meum.

Clam tamen intrato: ne te mea carmina lædant.
Non sunt, ut quondam plena favoris erant.
Si quis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
Non putet, e gremio rejiciatque suo,

Inspice, dic, titulum: Non sum præceptor amoris:
Quas meruit poenas, jam dedit illud opus.
Forsitan exspectes, an in alta palatia missum
Scandere te jubeam Cæsareamque domum.
Ignoscant augusta mihi loca, dique locorum:
Venit in hoc illa fulmen ab arce caput.
Esse quidem memini mitissima sedibus illis
Numina, sed timeo qui nocuere deos.
Terretur minimo pennæ stridore columba,
Unguibus, accipiter, saucia facta tuis:
Nec procul a stabulis audet secedere, si qua
Excussa est avidi dentibus agna lupi.
Vitaret cœlum Phaeton, si viveret; et quos
Optarat stulte, tangere nollet equos.

Me quoque, quæ sensi, fateor Jovis arma timere:
Me reor infesto, quum tonat, igne peti.
Quicumqué Argolica de classe Capharea fugit,
Semper ab Euboicis vela retorquet aquis.
Et mea cymba semel vasta percussa procella,
Illum, quo læsa est, horret adire locum.
Ergo, care liber, timida circumspice mente,
Et satis a media sit tibi plebe legi.
Dum petit infirmis nimium sublimia pennis
Icarus, Icariis nomina fecit aquis.
Difficile est tamen hic, remis utaris an aura,
Dicere: consilium resque locusque dabunt.
Si poteris vacuo tradi, si cuncta videbis
Mitia, si vires fregerit ira suas;

Si quis erit qui te dubitantem et adire timentem
Tradat, et ante tamen pauca loquatur; adi.
Luce bona, dominoque tuo felicior ipse,

Pervenias illuc, et mala nostra leves.

Namque ea, vel nemo, vel qui mihi vulnera fecit,
Solus Achilleo tollere more potest.

Tantum ne noceas, dum vis prodesse, videto;
Nam spes est animi nostra timore minor.
Quæque quiescebat, ne mota resæviat ira,
Et pœnæ tu sis altera causa, cave.
Quum tamen in nostrum fueris penetrale receptus,
Contigerisque tuam scrinia curva domum;

Adspicies illic positos ex ordine fratres,

Quos studium cunctos evigilavit idem.
Cætera turba palam titulos ostendet apertos,
Et sua detecta nomina fronte geret.
Tres procul obscura latitantes parte videbis:

Hi quoque, quod nemo nescit, amare docent. Hos tu vel fugias; vel, si satis oris habebis, OEdipodas facito Telegonosque voces.

Deque tribus moneo, si qua est tibi cura parentis,
Ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames.
Sunt quoque mutatæ ter quinque volumina formæ,
Nuper ab exsequiis carmina rapta meis:
His mando dicas, inter mutata referri

Fortunæ vultum corpora posse meæ.
Namque ea dissimilis subito est effecta priori:
Flendaque nunc, aliquo tempore læta fuit.
Plura quidem mandare tibi, si quæris, habebam;
Sed vereor tardæ causa fuisse mora.

Quod si quæ subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
Sarcina laturo magna futurus eras.

Longa via est; propera: nobis habitabitur orbis
Ultimus, a terra terra remota mea.

ELEGIA I.

Di maris et cœli (quid enim nisi vota supersunt?)
Solvere quassatæ parcite membra ratis:
Neve, precor, magni subscribite Cæsaris iræ:
Sæpe premente deo fert deus alter opem.
Mulciber in Trojam, pro Troja stabat Apollo:
Æqua Venus Teucris, Pallas iniqua fuit.
Oderat Ænean, propior Saturnia Turno:
Ille tamen Veneris numine tutus erat.
Sæpe ferox cautum petiit Neptunus Ulyssem:
Eripuit patruo sæpe Minerva suo.

Et nobis aliquod, quamvis distamus ab illis,

Quid vetat irato numen adesse deo?
Verba miser frustra non proficientia perdo:
Ipsa graves spargunt ora loquentis aquæ;
Terribilisque Notus jacta mea dicta; precesque
Ad quos mittuntur non sinit ire deos.
Ergo îdem venti, ne causa lædar in una,
Velaque nescio quo, votaque nostra ferunt!
Me miserum! quanti montes volvuntur aquarum!
Jam jam tacturos sidera summa putes.
Quantæ diducto subsidunt æquore valles!
Jam jam tacturas Tartara nigra putes.
Quocumque adspicias, nihil est nisi pontus et aer,
Fluctibus hic tumidis, nubibus ille minax.
Inter utrumque fremunt immani turbine venti:
Nescit, cui domino pareat, unda maris.
Nam modo purpureo vires capit Eurus ab ortu:
Nunc Zephyrus sero vespere missus adest:
Nunc gelidus sicca Boreas bacchatur ab Arcto:
Nunc Notus adversa prælia fronte gerit.
Rector in incerto est; nec quid fugiatve petatve,
Invenit: ambiguis ars stupet ipsa malis.
Scilicet occidimus, nec spes nisi vana salutis:
Dumque loquor, vultus obruit unda meos.
Opprimet hanc animam fluctus, frustraque precanti
Ore necaturas accipiemus aquas.

At pia nil aliud quam me dolet exsule conjux:
Hoc unum nostri scitque gemitque mali.
Nescit in immenso jactari corpora ponto;

Nescit agi ventis; nescit adesse necem.

Di bene, quod non sum mecum conscendere passus, Ne mihi mors misero bis patienda foret!

At nunc, ut peream, quoniam caret illa periclo,

Dimidia certe parte superstes ero.

Hei mihi! quam celeri micuerunt nubila flamma!
Quantus ab ætherio personat axe fragor!
Nec levius laterum tabulæ feriuntur ab undis,
Quam grave balista monia pulsat onus.
Qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:
Posterior nono est, undecimoque prior.
Nec letum timeo: genus est miserabile leti.
Demite naufragium: mors mihi munus erit.
Est aliquid, fatove suo, ferrove cadentem
In solita moriens ponere corpus humo:
Est mandata suis aliquid sperare sepulcra,
Et non æquoreis piscibus esse cibum.
Fingite me dignum tali nece: non ego solus

Hic vehor; immeritos cur mea pœna trahit?
Proh superi, viridesque dei, quibus æquora curæ!
Utraque jam vestras sistite turba minas:
Quamque dedit vitam mitissima Cæsaris ira,
Hanc sinite infelix in loca jussa feram.
Si, quam commerui poenam, me pendere vultis,
Culpa mea est, ipso judice, morte minor.
Mittere me Stygias si jam voluisset ad undas
Cæsar, in hoc vestra non eguisset ope.

Est illi nostri non invidiosa cruoris

Copia: quodque dedit, cum volet, ipse feret. Vos modo, quos certe nullo puto crimine læsos, Contenti nostris, dî, precor, este malis. Nec tamen, ut cuncti miserum servare velitis, Quod periit, salvum jam caput esse potest. Ut mare subsidat, ventisque ferentibus utar,

« ZurückWeiter »