Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nec quidquam nisi pondus iners; congestaque

eodem

non bene iunctarum discordia semina rerum. 10 Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, nec circumfuso pendebat in aëre tellus ponderibus librata suis, nec brachia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite. 15 Quaque fuit tellus, illic et pontus et aër. Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aër: nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, humentia siccis, 20 mollia cum duris, sine pondere habentia pondus Hanc deus et melior litem natura diremit: nam coelo terras, et terris abscidit undas, et liquidum spisso secrevit ab aëre coelum. Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, 25 dissociata locis concordi pace ligavit.

30

Ignea convexi vis et sine pondere coeli
emicuit summaque locum sibi legit in arce.
Proximus est aër illi levitate locoque:

densior his tellus, elementaque grandia traxit,
et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor
ultima possedit solidumque coërcuit orbem.

Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum, congeriem secuit, sectamque in membra redegit: principio terram, ne non aequalis ab omni 35 parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. Tum freta diffudit, rapidisque tumescere ventis iussit et ambitae circumdare littora terrae. Addidit et fontes et stagna immensa lacusque, fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,

40

45

quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim, campoque recepta liberioris aquae pro ripis littora pulsant. Iussit et extendi campos, subsidere valles, fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. Utque duae dextra coelum totidemque sinistra parte secant zonae, quinta est ardentior illis: sic onus inclusum numero distinxit eodem cura dei, totidemque plagae teliure premuntur. Quarum quae media est, non est habitabilis aestu: nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit, 50 temperiemque dedit mista cum frigore flamma. Imminet his aër: qui, quanto est pondere terrae pondus aquae levius, tanto est onerosior igne. Illic et nebulas, illic consistere nubes iussit, et humanas motura tonitrua mentes, et cum fulminibus facientes frigora ventos. His quoque non passim mundi fabricator habendum aëra permisit. Vix nunc obsistitur illis,

55

quum sua quisque regant diverso flamina tractu, quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum. 60 Eurus ad auroram Nabataeaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis. Vesper et occiduo quae littora sole tepescunt, proxima sunt zephyro: Scythiam septemque trio

nes

horrifer invasit boreas: contraria tellus
nubibus assiduis pluvioque madescit ab austro.
Haec super imposuit liquidum et gravitate caren-

tem

aethera, nec quidquam terrenae faecis habentem.
Vix ita limitibus discreverat omnia certis,
quum, quae pressa diu massa latuere sub ipsa,

65

70.

75

sidera coeperunt toto fulgescere coelo.
Neu regio foret ulla suis animalibus orba,
astra tenent coeleste solum formaeque deorum,
cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,
terra feras cepit, volucres agitabilis aër.

Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc, et quod dominari in caetera posset. Natus homo est: sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo; 80 sive recens tellus seductaque nuper ab alto aethere cognati retinebat semina coeli,

85

quam satus Iapeto, mistam fluvialibus undis, finxit in effigiem moderantum cuncta deorum. Pronaque quum spectent animalia caetera terram, os homini sublime dedit, coelumque videre iussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus induit ignotas hominum conversa figuras.

Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo 90 sponte sua sine lege fidem rectumque colebat. Poena metusque aberant, nec verba minacia fixo aere legebantur, nec supplex turba timebat iudicis ora sui, sed erant sine iudice tuti.

Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, 95 montibus in liquidas pinus descenderat undas, nullaque mortales praeter sua littora norant. Nondum praecipites cingebant oppida fossae: non tuba directi, non aeris cornua flexi, non galeae, non ensis erat. Sine militis usu 100 mollia securae peragebant otia gentes.

Ipsa quoque immunis rastroque intacta nec ullis saucia vomeribus per se dabat omnia tellus : contentique cipis nullo cogente creatis

arbuteos foetus montanaque fraga legebant,
cornaque et in duris haerentia mora rubetis,
et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
nec renovatus ager gravidis canebat aristis.
Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,
flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso
sub love mundus erat, subiit argentea proles,
auro deterior, fulvo pretiosior aere.
Iuppiter antiqui contraxit tempora veris,

perque hiemes aestusque et inaequales autumnos et breve ver spatiis exegit quattuor annum. Tum primum siccis aër fervoribus ustus canduit, et ventis glacies adstricta pependit. Tum primum subiere domos. Domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae. Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci. Tertia post illam successit aenea proles, saevior ingeniis, et ad horrida promtior arma; non scelerata tamen. De duro est ultima ferro. Protinus irrupit venae peioris in aevum omne nefas: fugere pudor verumque fidesque, in quorum subiere locum fraudesque dolique insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi Vela dabat ventis (nec adhuc bene noverat illos) navita; quaeque diu steterant in montibus altis, fluctibus ignotis insultavere carinae; communemque prius, ceu lumina solis et auras, cautus humum longo signavit limite mensor.

105

110

115

120

125

130

135

Nec tantum segetes alimentaque debita dives poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae : quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,

140 effodiuntur opes, irritamenta malorum.

Iamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum prodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, 145 non socer a genero: fratrum quoque gratia rara est. Imminet exitio vir coniugis, illa mariti: lurida terribiles miscent aconita novercae: filius ante diem patrios inquirit in annos. Victa iacet pietas: et virgo caede madentes, 150 ultima coelestum, terras Astraea reliquit.

Neve foret terris securior arduus aether, affectasse ferunt regnum coeleste gigantas, altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 155 fulmine, et excussit subiectum Pelion Ossae. Obruta mole sua quum corpora dira iacerent, perfusam multo natorum sanguine Terram immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem, et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, 160 in faciem vertisse hominum. Sed et illa propago contemtrix Superum saevaeque avidissima caedis et violenta fuit: scires e sanguine natos.

Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, ingemit et, facto nondum vulgata recenti, 165 foeda Lycaoniae referens convivia mensae, ingentes animos, dignas love concipit iras, conciliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos Est via sublimis, coelo manifesta sereno :

« ZurückWeiter »