Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Haec super imposita est coeli fulgentis imago, signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. Quo simul acclivo Clymeneïa limite proles venit, et intravit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert vestigia vultus, consistitque procul; neque enim propiora ferebat lumina. Purpurea velatus veste sedebat in solio Phoebus claris lucente smaragdis. A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae, Verque novum stabat cinctum florente corona; stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat; stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos. Inde loco medius, rerum novitate paventem Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit: »>Quaeque viae tibi caussa? quid hac, ait, arce petisti, progenies, Phaethon, haud inficianda parenti?«< Ille refert: »O lux immensi publica mundi, Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius, nec falsa Clymene culpam sub imagine celat : pignora da, genitor, per quae tua vera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.<< Dixerat. At genitor circum caput omne micantes deposuit radios propiusque accedere iussit, amplexuque dato: >>Nec tu meus esse negari dignus es, et Clymene veros, ait, edidit ortus. Quoque minus dubites, quodvis pete munus, et illud,

me tribuente feres. Promissi testis adesto dis iuranda palus, oculis incognita nostris.<< Vix bene desierat, currus petit ille paternos,

inque diem alipedum ius et moderamen equorum.

20

25

30

35

40

45

Poenituit iurasse patrem, qui terque quaterque 50 concutiens illustre caput: »Temeraria, dixit,

55

vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret non dare! Confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem, Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas. Magna petis, Phaëthon, et quae nec viribus istis munera conveniunt, nec tam puerilibus annis. Sors tua mortalis: non est mortale, quod optas. Plus etiam, quam quod Superis contingere possit, nescius affectas. Placeat sibi quisque licebit; non tamen ignifero quisquam consistere in axe 60 me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,

non aget hos currus: et quid love maius habetur? Ardua prima via est, et qua vix mane recentes enituntur equi: medio est altissima coelo, 65 unde mare et terras ipsi mihi saepe videre fit timor, et pavida trepidat formidine pectus. Ultima prona via est et eget moderamine certo. Tunc etiam, quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. 70 Adde, quod assidua rapitur vertigine coelum, sideraque alta trahit celerique volumine torquet. Nitor in adversum, nec me qui caetera, vincit impetus, et rapido contrarius evehor orbi. Finge datos currus. Quid ages? poterisne rotatis 75 obvius ire polis, ne te citus auferat axis? Forsitan et lucos illic urbesque deorum concipias animo, delubraque ditia donis esse. Per insidias iter est formasque ferarum. Utque viam teneas nulloque errore traharis, 80 per tamen adversi gradieris cornua Tauri, Haemoniosque arcus, violentique ora Leonis,

saevaque circuitu curvantem brachia longo
Scorpion, atque aliter curvantem brachia Cancrum.
Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis,
quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, 85
in promtu regere est. Vix me patiuntur, ubi acres.
incaluere animi, cervixque repugnat habenis.
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
pignora certa petis: do pignora certa timendo,
et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus
ecce meos. Utinamque oculos in pectora posses
inserere, et patrias intus deprendere curas!
Denique quidquid habet dives, circumspice, mun-
dus,

deque tot ac tantis coeli terraeque marisque
posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam.
Deprecor hoc unum; quod vero nomine poena,
non honor est. Poenam, Phaethon, pro munere
poscis.

Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
Ne dubita, dabitur-Stygias iuravimus undas!
quodcunque optaris; sed tu sapientius opta.<«<

Finierat monitus. Dictis tamen ille repugnat, propositumque premit, flagratque cupidine currus. Ergo qua licuit, genitor cunctatus, ad altos deducit iuvenem, Vulcania munera, currus. Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae curvatura rotae, radiorum argenteus ordo. Per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae clara repercusso reddebant lumina Phoebo. Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque

90

95

100

105

110

perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit 115 Lucifer, et coeli statione novissimus exit. Tum pater, ut terras mundumque rubescere vidit, cornuaque extremae velut evanescere lunae : iungere equos Titan velocibus imperat Horis. Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes, 120 ambrosiae succo saturos, praesepibus altis quadrupedes ducunt, adduntque sonantia frena. Tum pater ora sui sacro medicamine nati contigit et rapidae fecit patientia flammae, imposuitque comae radios, praesagaque luctus 125 pectore sollicito repetens suspiria dixit: >>Si potes his saltem monitis parere paternis, parce, puer, stimulis, et fortius utere loris. Sponte sua properant: labor est inhibere volentes. Nec tibi directos placeat via quinque per arcus. 130 Sectus in obliquum est lato curvamine limes, zonarumque trium contentus fine polumque effugit australem iunctamque aquilonibus Arcton. Hac sit iter: manifesta rotae vestigia cernes. Utque ferant aequos et coelum et terra calores, 135 nec preme, nec summum molire per aethera cur

rum.

Altius egressus coelestia signa cremabis, inferius terras: medio tutissimus ibis. Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem, neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram: 140 inter utrumque tene. Fortunae caetera mando, quae iuvet et melius, quam tu tibi, consulat opto. Dum loquor, Hesperio positas in littore metas humida nox tetigit. Non est mora libera nobis:

poscimur. Effulget tenebris aurora fugatis. Corripe lora manu: vel, si mutabile pectus est tibi, consiliis, non curribus utere nostris, dum potes, et solidis etiamnunc sedibus adstas, dumque male optatos nondum premis inscius axes. Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris.<< Occupat ille levem iuvenili corpore currum, statque super, manibusque datas contingere habenas

145

150

gaudet, et invito grates agit inde parenti.
Interea volucres Pyroeis, Eous et Aethon,
Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras
flammiferis implent, pedibusque repagula pulsant. 155
Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,
repulit, et facta est immensi copia coeli,
corripuere viam, pedibusque per aëra motis
obstantes scindunt nebulas, pennisque levati
praetereunt ortos isdem de partibus euros.

Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent
Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat.
Utque labant curvae iusto sine pondere naves
perque mare instabiles nimia levitate feruntur,
sic onere assueto vacuos dat in aëre saltus,

succutiturque alte, similisque est currus inani.
Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt
quadriiugi spatium, nec quo prius, ordine currunt.
Ipse pavet; nec qua commissas flectat habenas,
nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.
Tum primum radiis gelidi caluere triones,
et vetito frustra tentarunt aequore tingi.
Quaeque polo posita est glaciali proxima serpens,
frigore pigra prius, nec formidabilis ulli,
incaluit sumsitque novas fervoribus iras.

160

165

170

175

« ZurückWeiter »