»Da mihi perpetua, genitor carissime, dixit, optas, esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat. Phoebus amat, visaeque cupit connubia Daphnes, 490 quodque cupit, sperat: suaque illum oracula fal lunt. Utque leves stipulae demtis adolentur aristis, hostis: 495 500 Nympha, mane. Sic agna lupum, sic cerva leonem, 505 sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae, hostes quaeque suos: amor est mihi caussa sequendi. Me miserum! ne prona cadas, indignave laedi crura secent sentes, et sim tibi caussa doloris. Aspera, qua properas, loca sunt: moderantius,oro, 510 curre, fugamque inhibe:moderantius insequar ipse. Cui placeas, inquire tamen; non incola montis, non ego sum pastor, non hic armenta gregesque horridus observo. Nescis, temeraria, nescis, quem fugias, ideoque fugis. Mihi Delphica tellus 515 OVID. T. II. B et Claros et Tenedos Pataraeaque regia servit. Iuppiter est genitor. Per me, quod eritque fuitque estque, patet: per me concordant carmina nervis. Certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta 520 certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit. Inventum medicina meum est, opiferque per orbem dicor, et herbarum subiecta potentia nobis. Hei mihi, quod nullis amor est medicabilis herbis, nec prosunt domino quae prosunt omnibus, artes.<< 525 Plura locuturum celeri Peneïa cursu fugit, cumque ipso verba imperfecta reliquit; tunc quoque visa decens. Nudabant corpora venti, obviaque adversas vibrabant flamina vestes, et levis impulsos retro dabat aura capillos, 530 aucta fuga forma est. Sed enim non sustinet ultra perdere blanditias iuvenis deus, utque movebat ipse amor, admisso sequitur vestigia passu. Ut canis in vacuo leporem quum Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem : 535 alter inhaesuro similis, iam iamque tenere sperat, et extenso stringit vestigia rostro : alter in ambiguo est, an sit comprensus, et ipsis morsibus eripitur, tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est: hic spe celer, illa timore. 540 Qui tamen insequitur, pennis adiutus Amoris ocior est, requiemque negat, tergoque fugacis imminet, et crinem sparsum cervicibus afflat. Viribus absumtis expalluit illa, citaeque victa labore fugae, spectans Peneïdas undas, 545 »Fer, pater,inquit, opem, si flumina numen habetis. Qua nimium placui, [tellus, ait, hisce, vel istam quae facit ut laedar,] mutando perde figuram!«< Vix prece finita torpor gravis occupat artus. Mollia cinguntur tenui praecordia libro, in frondem crines, in ramos brachia crescunt: 550 555 sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus, complexusque suis ramos, ut membra, lacertis oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum. Cui deus: >>At quoniam coniux mea non potes esse, arbor eris certe, dixit, mea. Semper habebunt te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae. Tu ducibus Latiis aderis, quum laeta triumphum 560 vox canet et longas visent Capitolia pompas. Postibus Augustis eadem fidissima custos ante fores stabis, mediamque tuebere quercum. Utque meum intonsis caput est iuvenile capillis, tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.<< 565 Finierat Paean: factis modo laurea ramis annuit, utque caput visa est agitasse cacumen. Est nemus Haemoniae, praerupta quod undi que claudit silva, vocant Tempe, per quae Penëus ab imo 570 575 580 Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas; moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas. Inachus unus abest, imoque reconditus antro fletibus auget aquas, natamque miserrimus lo 585 luget ut amissam. Nescit, vitane fruatur, an sit apud Manes: sed quam non invenit usquam, esse putat nusquam, atque animo peiora veretur. Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam flumine, et: »O virgo love digna, tuoque beatum 590 nescio quem factura toro, pete, dixerat, umbras aut horum nemorum aut horum (et monstraverat ambas), dum calet et medio sol est altissimus orbe. Quod si sola times latebras intrare ferarum, praeside tuta deo nemorum secreta subibis, 595 nec de plebe deo, sed qui coelestia magna sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto. Ne fuge me! fugiebat enim. Iam pascua Lernae, consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, quum deus inducta latas caligine terras 600 occuluit, tenuitque fugam rapuitque pudorem. Interea medios Iuno despexit in agros, et noctis faciem nebulas fecisse volucres sub nitido mirata die, non fluminis illas esse, nec humenti sensit tellure remitti, 605 atque suus coniux ubi sit, circumspicit, ut quae deprensi toties bene nosset furta mariti. Quem postquam coelo non reperit: >>Aut ego fallor, aut ego laedor<«< ait, delapsaque ab aethere summo constitit in terris, nebulasque recedere iussit. 610 Coniugis adventum praesenserat, inque nitentem Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam. 615 620 Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae, quamquam invita, probat, nec non et cuius, et unde, quove sit armento, veri quasi nescia, quaerit. Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus. Quid faciat? Crudele, suos addicere amores: non dare, suspectum. Pudor est, qui suadeat illinc, hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore: sed leve si munus sociae generisque torique vacca negaretur, poterat non vacca videri. Pellice donata non protinus exuit omnem diva metum; timuitque Iovem et fuit anxia furti, donec Arestoridae servandam tradidit Argo. Centum luminibus cinctum caput Argus habebat: 625 inde suis vicibus capiebant bina quietem, caetera servabant atque in statione manebant. Constiterat quocunque loco, spectabat ad Io: ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. Luce sinit pasci: quum sol tellure sub alta est, claudit et indigno circumdat vincula collo. Frondibus arboreis et amara pascitur herba, proque toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat. Illa etiam supplex Argo quum brachia vellet tendere, non habuit, quae brachia tenderet Argo; et conata queri mugitus edidit ore, pertimuitque sonos, propriaque exterrita voce est. Venit et ad patrias, ubi ludere saepe solebat, Inachidas ripas: novaque ut conspexit in unda cornua, pertimuit, seque exsternata refugit. Naiades ignorant, ignorat et Inachus ipse, quae sit. At illa patrem sequitur, sequiturque so rores, 630 635 640 |