Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

330 Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum extantem atque humeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat, conchaeque sonanti inspirare iubet, fluctusque et flumina signo 335 iam revocare dato. Cava buccina sumitur illi tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo: buccina, quae in medio concepit ubi aëra ponto, littora voce replet sub utroque iacentia phoebo. Tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba 340 contigit, et cecinit iussos inflata receptus,

omnibus audita est telluris et aequoris undis, et quibus est undis audita, coërcuit omnes. Iam mare littus habet: plenos capit alveus amnes : flumina subsidunt, collesque exire videntur. 345 Surgit humus: crescunt loca decrescentibus undis. Postque diem fongam nudata cacumina silvae ostendunt, limumque tenent in fronde relictum. Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem, et desolatas agere alta silentia terras, 350 Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis : »O soror, o coniux, o femina sola superstes, quam commune mihi genus et patruelis origo, deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt: terrarum, quascunque vident occasus et ortus, 355 nos duo turba sumus: possedit caetera pontus. Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae certa satis: terrent etiamnunc nubila mentem. Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, nunc animus, miseranda, foret? quo sola ti

morem

360 ferre modo posses? quo consolante doleres?

Namque ego, crede mihi, si te quoque pontus ha-
beret,
te sequerer coniux, et me quoque pontus haberet.
O utinam possem populos reparare paternis
artibus, atque animas formatae infundere terrae!
Nunc genus in nobis restat mortale duobus :
sic visum est Superis; hominumque exempla ma-

nemus.<

Dixerat, et flebant. Placuit coeleste precari
numen, et auxilium per sacras quaerere sortes.
Nulla mora est: adeunt pariter Cephisidas undas,
ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.
Inde ubi libatos irroravere liquores

vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae
ad delubra deae: quorum fastigia turpi
pallebant musco, stabantque sine ignibus arae.
Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque
pronus humi, gelidoque pavens dedit oscula saxo.
Atque ita: >>Si precibus, dixerunt, numina iustis
victa remollescunt, si flectitur ira deorum:
dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri
arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.<«<
Mota dea est sortemque dedit: »Discedite templo
et velate caput, cinctasque resolvite vestes
ossaque post tergum magnae iactate parentis. <«<
Obstupuere diu, rumpitque silentia voce
Pyrrha prior, iussisque deae parere recusat:
detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque
laedere iactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt caecis obscura latebris
verba datae sortis secum inter seque volutant.
Inde Promethiades placidis Epimethida dictis
mulcet et: »>Aut fallax, ait, est sollertia nobis,

365

370

375

380

385

390

aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent. Magna parens terra est, lapides in corpore terrae ossa reor dici: iacere hos post terga iubemur.< 395 Coniugis augurio quamquam Titania mota est, spes tamen in dubio est: adeo coelestibus ambo diffidunt monitis. Sed quid tentare nocebit? Discedunt, velantque caput tunicasque recingunt, et iussos lapides sua post vestigia mittunt. 400 Saxa, quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas? ponere duritiem coepere suumque rigorem, mollirique mora, mollitaque ducere formam. Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illis contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri 405 forma potest hominis; sed uti de marmore coepto, non exacta satis, rudibusque simillima signis. Quae tamen ex illis aliquo pars humida succo et terrena fuit, versa est in corporis usum : quod solidum est flectique nequit, mutatur in

ossa:

410 quod modo vena fuit, sub eodem nomine mansit: inque brevi spatio Superorum numine saxa missa viri manibus faciem traxere virorum, et de femineo reparata est femina iactu.

Inde genus durum sumus experiensque laborum, 415 et documenta damus, qua simus origine nati. Caetera diversis tellus animalia formis

sponte sua peperit, postquam vetus humor ab igne percaluit solis, coenumque udaeque paludes intumuere aestu, fecundaque semina rerum 420 vivaci nutrita solo, ceu matris in alvo, creverunt faciemque aliquam cepere morando. Sic, ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus, et antiquo sua flumina reddidit alveo,

aethereoque recens exarsit sidere limus,
plurima cultores versis animalia glebis
inveniunt, et in his quaedam modo coepta per
ipsum

425

nascendi spatium, quaedam imperfecta suisque trunca vident numeris, et eodem corpore saepe altera pars vivit, rudis est pars altera tellus. Quippe ubi temperiem sumsere humorque calorque,430 concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus. Quumque sit ignis aquae pugnax, vapor humidus

omnes

res creat, et discors concordia foetibus apta est.
Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti
solibus aetheriis altoque recanduit aestu,
edidit innumeras species: partimque figuras
reddidit antiquas, partim nova monstra creavit.
Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,
tum genuit, populisque novis, incognite serpens,
terror eras: tantum spatii de monte tenebas.
Hunc deus arcitenens, et nunquam talibus armis
ante nisi in damis capreisque fugacibus usus,
mille gravem telis, exhausta paene pharetra,
perdidit effuso per vulnera nigra veneno.
Neve operis famam posset delere vetustas,
instituit sacros celebri certamine ludos,
Pythia de domitae serpentis nomine dictos.
His iuvenum quicunque manu pedibusve rotave
vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem.
Nondum laurus erat, longoque decentia crine
tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.
Primus amor Phoebi Daphne Peneïa, quem non
fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira.
Delius hunc nuper, victo serpente superbus,

435

440

445

450

455 viderat adducto flectentem cornua nervo:

>>Quidque tibi, lascive puer, cum fortibus armis? dixerat: ista decent humeros gestamina nostros, qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti, qui modo pestifero tot iugera ventre prementem, 460 stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis. Tu face nescio quos esto contentus amores irritare tua, nec laudes assere nostras. «<

Filius huic Veneris: »Figat tuus omnia, Phoebe, te meus arcus, ait: quantoque animalia cedunt 465 cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.<< Dixit, et eliso percussis aëre pennis

impiger umbrosa Parnasi constitit arce, deque sagittifera promsit duo tela pharetra diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem 470 Quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta : quod fugat, obtusum est et habet sub arundine plumbum.

Hoc deus in nympha Peneïde fixit; at illo laesit Apollineas traiecta per ossa medullas. Protinus alter amat; fugit altera nomen amantis, 475 silvarum latebris captivarumque ferarum exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes. Vitta coërcebat positos sine lege capillos. Multi illam petiere: illa aversata petentes impatiens expersque viri nemora avia lustrat, 80 nec quid Hymen, quid Amor, quid sint connubia,

curat.

Saepe pater dixit: Generum mihi, filia, debes.
Saepe pater dixit: Debes mihi, nata, nepotes.

420 Vila, velut crimen, taedas exosa iugales,
crechra verecundo suffundens ora rubore,
Sic,
e patris blandis haerens cervice lacertis:
Nilus,

« ZurückWeiter »