Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

eum indigne laturum cum alias ob causas confido, tum quod, quae mea erant, si ipsi probarentur, in suam editionem transtulit, speroque etiam in hac mea tertia editione inventurum, quibus vel ad emendandam vel ad locupletandam suam uti possit.

Parum mihi temporis a festinante typographo datur ad praefandum nec otium relinquitur ad habendum multis viris doctissimis meritum honorem, qui in singulis rebus verbisque enucleandis feliciter elaboraverunt. Itaque et his omnibus gratias ago debitas, et potissimum iis, qui, quae ediderunt, mihi mittere benigne voluerunt, C. H. Muellero, Laur. Lerschio, Io. Freudenbergio, Io. Siebelisio, Theod. Ladewigio, C. Fr. Ameisio, qui et in censura secundae editionis Iahnii Annalibus inserta et in commentatione scholastica ao. 1851 ed. multa egregie disseruit, tum A. Haeckermanno, denique R. Dietschio, cuius Theologumena Vergiliana lumen adhibuerunt rebus obscurissimis. Ceterum si quid praeteritum est in hac editione commode ab aliis disputatum, nolim id mihi vitio verti; sunt enim nonnulli ex hoc genere libelli, quos nancisci non potui.

Neque hic sua laude defraudandi sunt physici clarissimi H. G. L. Reichenbach, Dresdanus, cum eruditissimo filio, professore Lipsiensi, et G. F. H. Küchenmeister, nunc item Dresdanus, qui suae doctrinae copiam mihi fecerunt in rebus quibusdam ad ipsorum artem spectantibus.

Restat, ut paucis commemorem, quid praestitum sit in hac tertia editione. Qui vel unam alteramque paginam commentariorum inspicere voluerit, facile animadvertet et emendatiores multo esse, quam antea, et auctiores. Etsi brevitati maxime studendum mihi censueram, tamen et exemplo et monitu aliorum motus multa, quae in superioribus editionibus desiderabantur, addenda duxi, multa, quae paucis attigeram, copiosius tractanda; quo certe id me consecutum esse spero, ut mihi non verendum

[ocr errors]

sit, ne diligentia mea desideretur. Quae protuli nova, gratum mihi erit, si viris doctis non displicuerint; ut vera sint et recta, quae scripsi, sedulo operam dedi. Aeneidem magistrorum maxime gratia, ut facilius decernere possint, quas partes in scholis potius narrandas (I. A. Ernesti exemplo Praefat. ad Ovid. a Fischero ed. p. XIII sqq.) quam enarrandas sibi sumant, in minutas quasdam particulas dispescui. Quid aptum, venustum, egregium quoque loco sit aut contra, explicare ut pro modulo talis editionis saepe longum est, ita vel iudicio legentis vel magistri vivae voci relinquendum; idem censet G. Schrader in Mützellii Annalibus rei gymnasiasticae 1853 p. 723; quare meum de eiusmodi rebus iudicium raro interposui, idque quam fieri potuit verbis paucissimis. Interpunctionis omnis ratio duplex est, vel ea, quam cuiusque linguae ingenium commendat, vel ea, quae tamquam imago est et vicaria recitationis. Ut illa non sine damno sententiae pervertitur, ita haec non caret proprio quodam commodo; atque ut illa adolescentulis legentibus variam obiicit difficultatem moramque, ita haec, tamquam audias aliquem scite recitantem, discreta distinguendo, coniuncta copulando efficit, ut sensus facilius. se aperiant; illa rariores admittit interpunctiones, haec crebriores postulat. Sed haec indicasse hoc loco sufficit, latius exponere non est operae; gaudebo, si eam viam tenuisse visus ero, quae tali, qualis haec est, editioni maxime conveniat. Nec segreganda fuit a meo consilio res critica; quamquam, quae huc pertinent quaestiones, alii tempori aliique loco reservandae erunt, nec poterunt ante absolutam editionem ab Ottone Ribbeckio inchoatam ex omni parte absolvi. Interim providi, quantum potui, ut sua Virgilio integritas constaret; ac ne nunc quidem meae me recensionis paenitet. Mauritii Hauptii opera Virgilio navata, quae omnibus grata esse debuit, non potuit mihi non esse gratissima. Multa in novam disceptationem vocavi in Lectionibus Vergilianis Philologo ab E. de Leutsch edito insertis Supplement. Vol. I. fasc. 3,

ubi (p. 314) etiam Hic G. 3, 202 defendi, quod in hac editione perperam in Hinc mutavi. *) Denique huic editioni indicem rerum verborumque in commentariis explicatorum adieci, in hac quoque re ea brevitate usus, quae hanc appendicem non sineret in magnum corpus crescere.

His ita actis neminem spero tam iniquum fore, qui me id fideliter egisse neget, ut haec tertia superioribus multo evaderet praestabilior; et tamen quando sat Troiae Priamoque datum esse gloriabimur?

Scr. Dresdae mense Iunio 1861.

Cum commentarios meos iam typographo Lipsiensi tradidissem, misi, dum operae exercentur, nonnihil supplementorum; boc modo factum est, ut iis, quae scripseram Aen. 6, 585, adversentur, quae statim subsequuntur. Itaque priora illa „dum interdum ... obsequimur“ sublata malim. Aen. 1, 3 sq. quae scripsi dum conderet ... 800,“ aut omnia deleantur, aut certe haec „G. 4, 457“ auctore Eman. Hofmanno Die Construction der lateinischen Zeitpartikelnpag. penult., quo libello res multa variaque cum contentione agitatae feliciter compositae videntur. Ad Aen. 5, 620: Mari nomen nunc a me restitutum est Aen. 9, 685. Aen. 8, 108 tacitis imprudens reliqui pro tacitos ; hoc ipsum tacere insidiosum videri poterat. Aen. 2, 430 tollenda est notula, item Aen. 12, 273 verba ,,qua

54.“

EX EPISTOLA

AD VIRUM SUMME REVERENDUM

HENR. CAR. ABR. EICHSTAEDT

PRIMAE EDITIONI PRAEMISSA.

Nosti, VIR PRAESTANTISSIME, dudum a me parari editionem carminum Virgilii talem, qualem maxime desiderare videantur ii, qui aut primum ad ea legenda accedant, aut, postquam pueri in scholis particulam aliquam cognoverint, egressi ea aetate, deficiente ad volvendos ampliores commentarios otio, perpetua celerique lectione eos libros complecti cupiant. Itaque primum brevitati maxime studendum putavi. Huius autem brevitatis duplex est ratio, quarum altera in verbis atque oratione cernitur, altera in certo quodam modo interpretationis definiendo. De hoc primum dicam. Nihil putavi mihi illustrandum esse, quod, qui leget ea carmina, modo ne sit nimis a scientia aut ingenii sollertia destitutus, ipse expedire posse mihi videretur. Omnino enim illud teneri velim, non ignavis atque inertibus me scripsisse, sed iis, qui et velint et possint aliquid e lectione Virgilii proficere. Primum autem officium interpretis hoc esse consentiunt omnes, ut et rerum et verborum obscuritas, si qua est, tollatur. Itaque et eas res, quas aliquammultos ex eo, quod animo finxi, genere lectorum ignorare suspicarer, enucleandas censui, et ea verba enodanda mihi sumsi, quorum sententia paulo esset impeditior. Quod si quis haerebit, ubi tacui, eum iubeo a lexico petere auxilium; quamquam non pauca, quae lexici ope inveniri possunt, non iudicavi mihi praetermittenda, si viderentur quaerentem diutius esse remoratura. Sed qui veteres scriptores accurate legere sibi proposuerit (ac debet hoc sibi quisque proponere, qui operae pretium facere et cum fructu in ea re versari vult), praeter cuiusque verbi notitiam cognitas habeat necesse est leges grammaticas. Ad hanc igitur quoque partem explanandam laborem meum mihi dirigendum esse statui, verum non ita, ut communia et vulgaria persequerer, tamquam qui poetam non potius sua quam grammatices causa tractandum existimarem, sed ut, quae ad ipsum poetam recte intelligendum etiam iis, qui non omnino rudes essent in hac ratione, necessaria viderentur, ea dumtaxat exponerem. Ac neque hac in re, neque

in ceteris relegavi lectores ad libros magna ex parte sibi ignotos; nullos omnino laudavi, nisi ipsos scriptores veteres Graecos ac Latinos, eorumque ipsa verba, ubi opus videretur, posui, maxime quorum libros non existimarem in omnium manibus esse. Sed nihil addo amplius de hac parte mei instituti, cum, quae possum addere, facile videat. quivis lector non plane imperitus,

Ad orationem ut veniam, in ea quoque, ut paulo ante significavi, maxime secutus sum brevitatem, sed eam, quae non esset a perspicuitate seiuncta; ut nec deesset, quod iure desideraretur, nec redundaret quidquam, sedulo curavi. Praeterea usus sum, ubicumque fieri potuit, notis communibusque verbis. Illud etiam operam dedi, ut recta ubique esset et pura oratio; non abhorrui tamen, ipsius brevitatis causa, ab eiusmodi verbis vocabulisque, quae, si non proba, tamen grammaticorum usu trita sunt.

Et qui legent hos commentarios, fortasse opinabuntur nihil potuisse scribi facilius, et maius prope in ea re manus ac digitorum fuisse, quam mentis ingeniique negotium. Utinam vero ita credant! argumento id mihi fuerit, non male cessisse, quam suscepi, operam. Sed dicam, quod sentio: malo equidem librum aliquem veterem in usum doctiorum illustrare, quam talem, qualis haec est, editionem parare. IPSE non ignoras, VIR AMICISSIME, quanta temporis, quanta laboris impensa mihi constiterit tenuissimus hic libellus. Nam plerisque fere locis, antequam ullam litterulam chartae mandarem, cogitandum erat, aut videreturne omnino opus esse aliqua explicatione, aut quid potissimum dicerem, aut quam idem et breviter et plane apteque exprimerem; quae cogitatio fieri non potuit quin multo plus temporis absumeret, quam ipsa scriptio. Quare qui vere recteque de hac editione iudicare voluerit, ubique debebit quaerere, quae mihi aut dicendi aliquid aut tacendi causae fuisse videantur. Sed cum varia sit doctrina nec idem ingenium eorum, qui me duce Virgilium cognoscere cupient, erit et qui saepius haereat et qui facilius mentem poetae perspiciat. Illorum, qui fortasse plures erunt, aequum erat me potissimum rationem ducere, his, qui aut plus valent ingenio aut paratiores sunt a doctrina, auctor sum, ut, si, quae legerint, sua sponte intellexerint, ne inspiciant quidem notas nec requirant ducem, nisi ubi periculum esse senserint, ne destituti duce aberrent a vero.

Textum, quem vocant, exhibui fere talem, qualis est in maiore editione, a quo cum ceteris in rebus raro mihi discedendum putarem, illud tamen laboravi, ut iam aequabilior et constantior esset verborum scribendorum ratio, quam orthographiam appellant. Atque etsi verecundatus sum omnia revocare ad antiquam in hoc genere consuetudinem, restituenda tamen visa sunt ea, ad quae neminem fore existimarem qui magnopere offenderet. Participiorum et Adiectivorum tertiae declinationis, non item Substantivorum omnium, Accusativos in ... is terminavi.

Indicem verborum aliter, ac vulgo fit, scriptorum infra adiiciam. Causas harum mutationum qui cupit cognoscere, aut

« ZurückWeiter »