Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

susciperet, nec desiderantis multa nec nimis magna petentis. Hinc
nata est illa allegoria in his Virgilii carminibus, a multis paulo ini-
quius vituperata; hinc illud quoque factum, id quod item multi iniuria,
ut opinor, reprehendunt, ut multo tersior ornatiorque, a nativa illa
pastoricii carminis simplicitate remotior, etiam doctior interdum vi-
deatur Virgilius, quam Theocritus. Tantum abest autem, ut omnia
a Virgilio scripta, quia sint scripta a Virgilio, plena manu laudanda
iudicem, ut facile largiar accidere his carminibus, quod solet accidere
toti huic generi certis temporibus hominibusque in propria poetae
causa tributo, ut iis maxime placeant, quorum aliquo modo interest
ut scripta sint, minus placeant iis, qui ab his temporibus remoti sunt
aut quorum alia est vita, alii mores, aliae rationes. Quae cum ita
sint, aliud apparet genus esse bucolicorum Theocriti, aliud Virgilii;
tertium invenit Sal. Gessner, popularis noster, pariter ut Virgilius
iniquiores censores expertus. Ac de Gessnero quidem verissima mihi
videntur quae pronuntiavit A. Th. H. Fritzsche Theocr. a se ed.
p. 19 et 20, quae nolim a iuvenibus nostris, qui in his studiis ver-
santur, praeteriri ac negligi; quod quidem ne fiat, ita, quantum ego
possum, cavebo, ut ipsa verba viri praestantissimi subiiciam:,,Nennen
wir ihn (Gessner) immerhin den Dichter des idealisirten Na-
turlebens, und preisen den glücklich, der noch die geistige Un-
schuld hat, sich daran zu laben. Ja kehrt die Zeit wieder, wo die,
welche Gebildete sein wollen, die Alten wieder lesen mit der Absicht,
in welcher Melanchthon sie las, nemlich um sich zu bessern und ihren
Geschmack zu veredeln und sie wird wieder kommen
wird der klassische Werth der jetzt bespöttelten Dichtungen auch
wieder anerkannt werden und das Entzücken sich erneuern, mit wel-
chem die Väter unsrer Väter sprachen: ja, Gessners Idyllen sind doch
schön!" Sed ad Virgilii bucolica ut redeam, id quidem iam nemo
est qui neget, durum et horridum priscae poesis sermonem in his
carminibus primum commutatum esse cum molli cultoque, asperos
numeros cum lenibus vel potius cum talibus, qui ipsis sententiis optime
responderent; nec desunt, quae commode inventa et tractata sint, quae
hominum, morum, rerum varietate delectent suaque suavitate ac lepore
animum alliciant. Quare ut Georgicis et Aeneidi, sic his quoque car-
minibus aeternitatem auguratur Ovidius:

Tityrus ac segetes Aeneiaque arma legentur,
Roma triumphati dum caput orbis erit.

SO

Ipse tamen Virgilius de hac operae suae parte ita modeste loquitur, ut iuvenilem quandam audaciam excuset G. 4, 565 sq.

§. 4. Ad Georgica scribenda poetam et studium ipsius reique iucunditas invitavit, et auctoritas Maecenatis (Ge. 3, 41), et otium pace confirmatum, fortasse etiam neglecta inter bella civilia omninoque pristino honore destituta cultura agrorum Italiae. Rem ipsam, quam hoc carmine persecutus est, si spectas, non hoc agendum est didactico

poetae (si poetae nomen retinere vult, non nauseam creare legentibus), ut omnia complectatur, quaecumque in ea, quam explicaturus est, arte continentur, piaculumque fecisse censeatur, si quam vel minimam partem transierit; debet is summas rerum attingere eaque potissimum ex ceteris seligere, quae maxime admittunt ornatum, alia leviter perstringere, quaedam a poetica dictione abhorrentia omittere. Quadripartita est totius operis distributio, resque monebat ipsa, ut primus locus agrorum, secundus arborum culturae daretur, tertius rei pecuariae, quartus apiariae. Ut autem in deligendis rebus elegantissimo iudicio usus est Virgilius, ita plane divinus est in exornandis. Quod eo maioris fuit ingenii, quo tenuiora atque exiliora sunt pleraque ad rem rusticam pertinentia. Id ipsum cum sentiret Virgilius, ne languescerent studia legentium, hoc instituit, ut praeclaris quibusdam episodiis distingueret hoc carmen eoque fessum legendo animum quasi reficeret. Vultis optima quaeque et splendidissima hic a me percenseri? Nihil non nitet in hoc carmine, omnia sunt summo ingenio digna. Videritis ipsi, num quid in hoc genere perfectius aut esse aut cogitari possit. Longus fui, cum praefabar bucolicis carminibus; quo breviori mihi esse hic licuit; nemo hic melius quam poeta suam ipse causam tuebitur. Sed antequam ad alia progrediamur, restat, de quo dicatur, nodus ad expediendum difficillimus. Exordium libri tertii boc est,,Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus' Pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei." Poeta postquam his binis versibus declaravit, de quo scribere sibi proposuerit, repente deflectit ad rem ab eo proposito prorsus abhorrentem: „Cetera, inquit, quae vacuas tenuissent carmina mentes, Omnia iam volgata: quis aut Eurysthea durum, Aut inlaudati nescit Busiridis aras?" etc. Quod quare fecisse videatur, haud ineptum fuerit quaerere. Primum autem velim attendas ad duos versus extremos superioris libri:

Sed nos immensum spatiis confecimus aequor,
Et iam tempus equum fumantia solvere colla,

qui, nisi fallor, ita comparati sunt, ut poetam magis totum opus hic terminare voluisse censeas, quam partem tantum operis. Immensum aequor se confecisse ait tempusque esse finem labori facere. Ita qui scribit, videtur indicare exactum esse infinitum illum, quem susceperit, laborem; nihil iam esse, quod velit addere; confecto negotio otium paratum esse. Id veteres quoque sensisse testis est Servius, qui ad 1. II. vs. 541 ita scribit „Plerique volunt ideo eum dixisse hoc loco carmini georgico finem se esse facturum, quod duo sequentes libri pastorales sunt, non georgici ;" quam quidem causam etsi Servius ipse reiicit, repudiatam etiam a Vossio vol. III. p. 461, tamen hoc manet, multos fuisse, qui finem Georgicon illis verbis indicari statuerent. Neque vero intelligitur, quare operam in uno libro haud ita longo consumptam poeta appellet immensam; feremus hoc, si ad duos minimum libros relatum fuerit; sic hic labor comparatus cum mino

b

[ocr errors]

ribus, quae ante in lucem emisit, carminibus recte immensus dici potuit. Ex his consequitur Virgilium principio noluisse ultra primum et secundum librum procedere. Sed his ad finem perductis Maecenas ad alia poetam vocavit, et partem rei rusticae restare admonens et multa in mythis esse, ut labores Herculis, quae Romana poesis nondum attigerit. Sic demum intelligitur, quod praeterea intelligi vix potest, quomodo ea in hoc libro locum invenire potuerint, quae vs. 3—8 (Cetera-Acer equis) leguntur. Ergo hoc dicit Virgilius, nolle se materiam carminis a rebus dudum tractatis ducere, sed scribere, quae Graeci poetae intemptata reliquerint. Eius autem generis sunt ea,, quae de re pecuaria et apiaria compositurus est. Itaque quae iam sequuntur temptanda via est usque ad vs. 45 non, ut quidam faciunt, in quibus Vossius *), ad Aeneidos condendae referes consilium, sed ad propositum primis binis versibus indicatum, quod ipsi poetae multo plus difficultatis, quam libri superiores, habere visum est (haud mollia iussa Maecenatis vs. 41 appellat), simul vero ad suam gloriam efficacius esse et illustrius; nam primus Romanorum (consulto enim praetereo Lucilium) in argumento elaborare ausus est a Graecis poetis praetermisso; hinc intacti saltus" vs. 41; atque haec est illa, quam vs. 9 et 17 sibi promittit, victoria; hanc ab ipsa Graecia sibi, Romano homini, concessum unaque concelebratum iri confidit vs. 19 sq. Sed praeter ea, quae supra memoravimus, Maecenas etiam ut res Caesaris Octaviani carmine extolleret, hortatus erat, id quod ostendunt vss. 46-48, quibus versibus Aeneidem significari vix persuadebitur ei, qui ardentes Caesaris pugnas ad tale argumentum, quale in Aeneide persecutus est poeta, trahi posse negaverit. Ita qui loquitur, summam eius carminis ad laudes bellicas Caesaris redituram esse testatur; at in Aeneide, si exceperis, quae universe dicta sunt l. 1, 286 sqq., nihil eo pertinet praeter pugnam Actiacam 1. 8, 675 sqq. adumbratam. Verum ut tamen aliquo modo voluntati Maecenatis Caesarisque honori statim satisfaceret, interposuit ea, quae vss. 13-39 comprehenduntur. Sed hic nova suboritur dubitatio, quam obiicit tempus, quo scriptum videatur hoc exordium. Res ab omni parte pensitata non uno tempore omnia haec scripta esse evincit. Illud primum dubitari non potest, quin poeta, cum inchoaret hunc librum, nihil prius sibi faciendum existimaverit, quam ut propositum suum declararet; unde apparet aliquo modo, quando exarati sint versus primus et secundus. Cum hac propositi notatione coniungenda erat, quam hodie appellant, dedicatio libri; quem cum, ut ceteros, poeta Maecenati missurus esset, non licebat, quae ille hortatus erat (qua de re supra diximus) silentio praeterire. Illud quoque supra expositum est, quo vinculo haec particula (Cetera-Acer equis) colligata sit cum versibus subsequentibus. Ergo et primos versus 25 et vss. 40-48 uno eodemque tempore scriptos iudicabimus. Contra ipsarum rerum ratio indicat versus 26-39 non

*) Apud Servium eius rei nec vola nec vestigium.

ante annum 734 attexi potuisse. Sed quamvis probabiliter haec, si per se spectaveris, disputata videantur, tamen iure opponetur huic opinioni exordium libri primi Georgicon, quo poeta non solum binos priores libros, sed omnes quattuor complectitur. Paratum est, quod ad haec respondeamus. Cum iam non, ut prius instituerat poeta, duobus libris absolvisset Georgica, sed alteros duos adiecisset, non potuit facere, quin mutato, quod ad illos solos pertineret, exordio horum quoque mentionem faceret, qua in re, ut fit, accidit imprudenti, ut intactam relinqueret, quae et ipsa mutanda erat, clausulam libri secundi.

§. 5. Post Georgica coepit Virgilius, iussus a Caesare Octaviano, ut refert Servius, Aeneidem scribere. Facile credemus Caesarem Virgilio auctorem fuisse, ut carmen epicum componeret, cui rei fidem afferunt, quae legimus G. 3, 46 sqq. Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas Caesaris etc.", quamquam ex his verbis hoc tantum recte colligitur, Virgilium morem gerere Caesari eiusque res gestas carmine epico persequi voluisse, Aeneidos condendae consilium tum, cum ista scribebat, nondum videri cepisse. Summa huius poematis est adventus Aeneae cum parva suorum manu in Italiam, multis ille quidem magnisque impedimentis retardatus, et initia rei Romanae ab eodem posita. In quo quis non videt illud admiratione, quam omne carmen epicum excitare propositum habet, dignissimum esse, quod homo ex patria incensa profugus fatis ducentibus per immensa ignotaque maria vectus in alieno solo atque in terra a bellicosissimis hominibus habitata acerrimeque defensa novum regnum condit, idque aliquando omnium, quae umquam exstiterunt, maximum futurum maximeque diuturnum ? Descripsit poeta hoc argumentum in duodecim libros. Primo libro Aeneas relicta, quo delatus fuerat, Sicilia petens Italiam foeda tempestate correptus aufertur ad Africae eam partem, qua tum Karthaginem a Didone constitui finxit (si ipse finxit) poeta. Disiecta classe ibi opperiri, donec socios amissos reciperet, Didonisque auxilium ad eam rem implorare statuit. Dido benigne exceptum cum aliis ducibus classis Troianae epulis adhibet et, cum finis esset convivandi, iubet excidium Troiae fugaeque ipsorum fata exponere; id quod fit secundo tertioque libro. Sed Dido, dolo Veneris circumventa, amore Aeneae incenditur speratque illum sibi coniugem futurum; de eo amore funestoque exitu Didonis exponitur 1. IV. Aeneas relicta Africa iterum ad Siciliam classem appellit, utitur ibi cum suis hospitio Acestae, Troiani hominis, eoque die, quo superiore anno funus duxerat patri Anchisae, parentat editque ludos funebres. Interim mulieres Troianae, dum solae sedent in litore, pertaesae itineris incendunt classem; perimuntur igne quattuor naves; iam Aeneas, mulieribus, senibus et quidquid invalidorum erat in castris, apud Acestam relictis, cum solo robore iuventutis pergit in Italiam; haec continentur 1. V. Liber sextus haec habet: Accedit Aeneas ad eam partem Italiae, ubi posteriore tempore Cumae sunt conditae; Sibylla Cumana deducit eum ad inferos, quo

h*

descendere pater eum iusserat, docetque omnem rationem istorum locorum; addit Anchises, quae illa praeterierat, idemque evolvit fata posterorum Aeneae absolvitque quandam quasi historiam imperii Romani. Ita aucto animo reversus Aeneas classe vehitur Caietam. Lib. VII.: Praetervectus insulam Circes tandem adfertur in Latium. Ibi regnum Laurenti tenebat Latinus, qui destitutus virili prole unicam habebat filiam, Laviniam, regni heredem futuram. Hanc sibi Turnus, iuvenis fortissimus, rex Rutulorum, populi Latini, in matrimonium petebat annuente matre virginis, patre abnuente, quia varia portenta et responsa vatum ipsiusque Fauni, avi Laviniae paterni, qui post mortem pro deo fatidico colebatur, vetuerant eam Latino homini nubere; externo regi reservandam esse. Interea Aeneas, cum certis signis cognosset venisse se eo, quo deorum iussu intendisset, castra fieri ad similitudinem urbis iubet, quam Troiam appellat; tum pacis causa legatos mittit ad Latinum, qui placide acceptos donis instruit Aeneaeque filiam suam in matrimonium promittit. Tum vero exardescit ira Turni ac Rutulorum; ipsi, qui Latino parebant, Latini rustici, infelici casu a Troianis offensi, arma capiunt adversus advenas. Postremo enumerantur copiae Turni cum suis ducibns. Lib. VIII.: Nocturno viso monitus Aeneas opem petit ab Euandro, qui ex Arcadia cum manu Arcadum advectus eo loco, quo postea Roma fuit, parvum regnum condiderat. Facile promittit Euander. Interim Venus impetrat a Vulcano, ut Aeneae in tantum bellum eunti arma faciat; in his inprimis fuit memorabilis clipeus, in quo maximae res a Romanis, ipso inprimis Augusto, gestae mira arte expressae erant. Lib. IX.: Dum abest Aeneas, Turnus accedit cum exercitu ad castra Troianorum; qui cum non procedant ad pugnam, classem conatur incendere; at singulae naves intercedente Cybele mutantur in singulas deas marinas. Nocte subsecuta dum consultant duces in castris relicti, quid agant aut quomodo Aeneam de tanto discrimine certiorem faciant, ultro offert operam suam iuvenis Nisus cum amico Euryalo paene puero; promittunt se beneficio noctis per media Rutulorum castra evasuros ad arcessendum Aeneam. Collaudati a ducibus egrediuntur atque invitante ipsa opportunitate quam plurimos possunt hostes somno sopitos interficiunt. Quod cum bene successisset, incidunt in turmam equitum Latinorum nocturno itinere ad Turnum tendentium, a quibus, et fuga et pugna frustra tentata, interimuntur. Orto proximo die Turnus summa vi adoritur castra. Lib. X.: Vocato deorum concilio altercatio Veneris et Iunonis praeciditur ab Iove ita, ut vetet quemquam deorum alterutri parti in pugna adesse. Rutuli pergunt acerrime oppugnare castra. Interim Aeneas ab Euandro admonitus ad Tarchonem regem Etruscum se contulerat factoque cum eo foedere firmum Etruscorum exercitum mari Tyrrheno subvehebat; huius quoque recensus agitur a poeta. Arcades equites duce Pallante, Euandri filio, terrestri itinere adventant. Iam venitur ad manus. Varia editur pugna. Pallantem rem strenue gerentem interficit Turnus; pugnam ea re prope

« ZurückWeiter »