Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ex quinto Volumine maioris editionis, quod etiam separatim venditur *), petet, aut, si utetur idoneo magistro, ab eo quaeret. Erit autem, qui me reprehendat, quod ipse in commentariis non ubique posuerim easdem, quas in textu, verborum formas. Factum hoc est eo consilio, ut, si qua paulo inusitatiora videri possent, ea commutarem cum tritis et usu receptis **).

Nec in interpungenda oratione ex omni parte mihi satisfeci; gratum mihi erit, si satisfecero iis, quorum in usum adornata est haec editio. Non libet singula persequi; illud admonere non fuerit supervacaneum, tantum me in hac quoque re perspicuitati tribuisse, ut aliquando non curarem constantiam.

Criticis quaestionibus nihil hic loci relictum erat. Itaque satis habui commemorare quasdam insigniores lectionum, quas vocant, varietates, quarum rationes, si visum fuerit, aut ipsi lectores ingenii exercendi causa disceptent, aut a magistris sciscitentur, aut in maiore editione expositas introspiciant. Notavi has varietates adiecto nomine Alii, puta legunt.

In hac igitur editione, VIR EXCELLENTISSIME, solas interpretis partes suscipiendas duxi, idque munus mihi videor ita administrasse, ut nullam difficultatem, quae multae sunt et magnae, subterfugerim. Non pauca hic videbis emendata, quae in maiore editione deliqueram, complura explicata, quae in illa neglecta erant. Quo factum est, ut haec editio pro Supplemento maioris haberi ipsisque etiam magistris usui esse possit.

*) Publi Vergili Maronis Carmina ad pristinam Orthographiam revocata ed. Ph. Wagner. Accedit Orthographia Vergiliana. Lips. 1841. **) Vehementer autem probo, quod Viri Doctissimi, postquam Vergilium, non Virgilium, audisse hunc poetam ostendi, illa nominis huius forma uti coeperunt; ipse in hac quidem editione uti non sum ausus, circumspecto prudentissimi Redemptoris iudicio obsecutus. Ceterum probabili ratione ductus Chr. Guil. Glück („Die bei C. Iulius Caesar vorkommenden Celtischen Namen. München. 1857." pag. 132) nominis Vergiliani originem repetit a Celtico vocabulo vergo, quod Germanice dicitur Werk, Latine opus; quare Vergilius dictus videbitur, qui opus rusticum facit.

PROLEGOMENA

DE VITA CARMINIBUSQUE VIRGILII.

§. 1. De vita Virgilii nec multa tradita sunt, nec ex omni parte certa. Nimirum accidit Virgilio idem, quod plerisque, qui apud Graecos Romanosque vel rerum gestarum gloria vel litterarum suarum monumentis clari facti sunt. Non multum illi veteres curabant suam cuiusque vitam resque domesticas; quam quisque in commune utilitatem attulisset, quaerebant; cetera ad se aut nihil aut parum attinere arbitrabantur; unde factum est, ut vitas singulorum hominum scriptitare non ante sublatam publicam libertatem instituerint.

Natus est P. Virgilius Maro in pago, qui Andes dictus, anno' p. u. c. 684 Idib. Octobr. Is pagus (hodie, ut creditur, Pietola) non longe distabat a Mantua; quare fuerunt, qui hunc poetam appellarent Mantuanum. Humili loco ortus patrem habuit Virgilium Maronem, colonum Andinum (figulum quidam vel mercenarium fuisse dicunt), matrem Maiam vel Pollam. Pater erat ita a re familiari instructus, ut filium primum Cremonam, deinde Mediolanum, illas Insubrium quasi Athenas, discendi causa deduceret. Postea, sumpta toga virili, Virgilius Neapolim se contulit ibique a Parthenio poeta et grammatico, Graeco homine, eruditus est; hinc Romam venit, ubi se in Syronis, philosophi Epicurei, disciplinam traderet. Putabimus igitur Virgilium omnibus, quibus tum iuventus Romana impertiri solebat, liberalibus artibus imbutum fuisse, quo pertinent etiam mathematica et physica. Erant autem veteres et Graeci et Romani in ea opinione, ut bonum poetam plurima scire oportere existimarent; nec potuerunt aliter statuere, qui Musas ipsas, quarum nomine humanitatem ac doctrinam contineri scribit Cicero Tusc. 5, 23, пolvμadrotáτas esse nossent.

[ocr errors]

sua

Cum revertisset ex Urbe Virgilius, cum aliis, ut videtur, studiis, tum rei rusticae dedit operam et poesi. Has ad res ut eum natura rapiebat, ita ratio valetudinis, infirmae fere atque inconstantis, abstrahebat a gerenda sive domi sive foris republica. Primam sibi famam peperisse videtur eo carmine, quod Culex inscriptum erat, scripto anno 709 vel 710; quod quo plus laudatur a veteribus,

eo minus credere licet Virgilii esse miserum illud carmen, quod adhuc nomen Culicis prae se fert. Praeterea tribuuntur a Grammaticis Virgilio Priapeia, Epigrammata, Moretum, Catalecta, Dirae, Ciris, Copa, Aetna, quae si essent omnia ab hoc poeta profecta, certe ex parte his proximisque annis scripta videri possent; sed Moretum et Copa etsi plane digna sunt talis poetae ingenio illoque, talium elegantiarum parente, saeculo, tamen a Virgilio videntur abiudicanda; cetera quoque, praeter partem Catalectorum, iniuria pro Virgilianis venditantur. Anno 712-716 Virgilius scripsit pastoricia carmina, Bucolica; nam ita ab ipso poeta nuncupata esse pro certo haberi potest; *) postea Eclogae vocari coeptae sunt, quo nomine significabantur carmina minora varii argumenti. Inciderunt hi anni in illos motus, qui tum Italiam concusserunt. Quae eo tempore fuerit poetae fortuna, his ipsis carminibus relatum legimus; ac ne bis eadem mihi dicenda sint, remitto lectorem ad prooemia singulis praemissa, in quibus quandam quasi historiam istorum temporum contextam invenies, modo illud teneas, non eo, quo nunc collocata sunt, ordine ea carmina scripta esse, sed illo, qui indicatus est ad Ecl. I. Partim his carminibus, partim fortasse etiam ante editis effectum est, ut Virgilius se in amicitiam ac familiaritatem clarorum potentiumque virorum insinuaret, ut C. Asinii Pollionis (v. Prooem. ad Ecl. I. II. IV. VIII.), boni et oratoris et poetae et historici et imperatoris, Alfeni Vari (v. Prooem. ad Ecl. VI.), poetarum Cornelii Galli (Ecl. X.), L. Varii atque Horatii, denique Maecenatis, qui plurimum apud Octavianum poterat, ipsiusque etiam Octaviani. Annis 717-724, ut aiunt Grammatici, aut, si ipsi Virgilio (Ge. IV, 559 sqq.) credimus, annis 723-725 scripta sunt Georgica, sive carmen de re rustica. Post aggressus est epicum carmen, Aeneidem, in quod annos impendit undecim, 725-735, ita tamen, ut complura in eo poemate emendanda, limanda, expolienda sibi relinqueret. ,,Anno aetatis quinquagesimo secundo, ait Donatus Vit. Virgil. § 51, ut ultimam manum Aeneidi imponeret, statuit in Graeciam et Asiam decedere triennioque continuo omnem operam limationi dare, ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret. Sed cum ingressus iter Athenis occurrisset Augusto ab Oriente Romam revertenti, una cum eo redire statuit. Ac cum Megara, vicinum Athenis oppidum, visendi gratia peteret, languorem nactus est, quem non intermissa navigatio auxit ita, ut gravior in dies tandem Brundisium adventarit, ubi diebus paucis obiit anno 735 a. d. X. Kal. Octobr.; sepultus est ad viam Puteolanam prope Neapolim.

§. 2. Insignis dicitur in Virgilio fuisse lenitas, mansuetudo, pudor candorque pectoris. Ingenio fuit acri sollertique, inprimis ad narrandas describendasque res apto; animo ut ad magna magno ore

*) Servius in prooemio Georgicis praemisso:,,cuius [libri Hesiodei] titulum transferre noluit, sicut Bucolicorum [a Theocrito] transtulit" Virgilius.

sonanda forti, ita molli ad teneriores affectus et facile concipiendos et feliciter exprimendos *). Sermonis tanta usus est copia, varietate, elegantia, gravitate, ut nullus poeta Romanus hac ex parte adaequaverit Virgilium, nedum superaverit. Itaque non est mirum, quod Itali maxime et Francogalli, his virtutibus Virgilianae dictionis inprimis delectati, hunc poetam omnibus poetis praetulerunt. Similiter olim vulgo Germani. Sed ex quo nostri homines ad Graecarum litterarum studia toto animo incubuerunt, fastidiri a multis ac prope contemni coeptus est Virgilius tamquam purus putus, ut aiunt, neque is optimus, imitator Graecorum. In tanta igitur opinionum discrepantia dispiciamus primum aliquam rationem necesse est, ad quam nostrum iudicium dirigamus. Plurimis veterum scriptorum, eorumque maxime idoneorum, testimoniis compertum est ab ipsis Romanis Virgilium principem Latinorum poetarum habitum esse. Itaque, si aequi volumus esse iudices, non tam illud in ea causa quaeremus, quid nobis placeat, quam quid placuerit Romanis. Romanum induat animum sensumque oportet, qui Virgilium recte legere iustaque aestimatione dignari decreverit.

in eo

Vita Romanorum principio fere in negotiis ad rem rusticam, forensem, senatoriam, bellicam spectantibus continebatur; artes ad doctrinam politioremque humanitatem pertinentes negligebantur, ad quas tum demum otium suppetere coepit, cum Italia victa subactaque hostes de imperio cum Romanis certantes fracti prostratique sunt. Quamquam autem non deerat ingenium Romanis ad has quoque complectendas, tamen ita eorum animos suarum rerum, maxime imperii, cura tenebat, ut nihil ea potius haberent. Itaque cum artes litterasque Graecorum cognoscerent, has sibi in loco grati quidem ac iucundi, sed non necessarii, ornamenti ponendas censuerunt, quaeque genere a Graecis iam parata essent, ea, quemadmodum reliquam praedam, in suum usum transferenda existimarunt. Coeperunt igitur Graecorum libros latine vertere aut imitando exprimere. A rudibus principiis profecti paulatim fingere et expolire orationem omnemque sermonem instituerunt. Nam ipsius orationis cum multus apud eos esset usus in republica magnaque in omni negotio vis, ad hanc excolendam, ornandam varieque locupletandam omne studium conferendum putarunt. Atque ita hoc consecuti sunt, ut, quae a Graecis sumpsissent, re quidem essent peregrina, verbis autem et sententiis tota latina et domestica esse viderentur; idque diu arbitrabantur satis esse ad laudem boni scriptoris; quamquam fieri non potuit, quin existerent, qui etiam res domi natas persequerentur et ad similitudinem Graecorum exigerent. Ac de Homeri Theocritique imitatione, quali usus sit Virgilius, infra singillatim dicetur. Sed ne in posterum iustis Virgilii laudibus officiat comparatio cum Theocrito atque Homero, imitatus quidem ille

*) Copiosius de ingenio moribusque Virgilii nuper exposuit Sainte-Beuve, Moniteur Universel 1855 no. 351. 365. et 1856 no. 14. 28. 42. 49. 63. 77.

1

"est utrumque, contendere certe cum iis noluit, ac ne id voluisse videretur, eo cavit, quod (etsi Orpheum et Musaeum libro Aeneidos sexto cum multo verborum honore commemoravit) illorum ne nomina quidem in carminibus suis usquam posuit, Ascraeum carmen Georgica sua, prope nimis modeste, appellare contentus G. 2, 176.

§. 3. Maximas res antiquissimis temporibus gesserant Graeci, celebratas illas a magnis epicis poetis. Idem populus cum natura ad discendum quaerendumque esset factus, mature delectabatur semperque delectatus est didacticis carminibus. Cum autem divina virtute ac fortitudine libertatem suam a barbaris defendissent, extulit sese tragoedia, quae quasi in lucem vitamque restitueret heroas illos, quorum posteros se esse Graeci iam non solum verbis ferebant, sed etiam factis probarant. Sed idem saeculum (quintum a. Ch. n.), quod res Graecorum ab omni parte viderat florentissimas, primas peperit causas magnae, quae insecuta est, conversionis. Nocebat ipsa securitas tutumque otium; tum mercatura Graecos, inprimis Athenienses, locupletaverat; ex divitiis nata luxuria, e luxuria licentia et morum corruptela, ex hac amissio libertatis; ea autem sublata exaruit uberrima illa vena ingenii, ex qua, tamquam ex inexhausto fonte, profluxerant illa divinitus scripta, quae omnibus saeculis admirationi fuerunt. Eo tempore longe inter aequales suos excellens prodiit Theocritus Syracusanus, qui floruit saeculo III. a. Chr. nat., ultimus e numero magnorum poetarum Graeciae. Is cum cetera carminum argumenta a superioribus poetis occupata videret, ipse autem ruris amoenitatibus ac pastoriciae vitae iucunditate inprimis delectaretur, carmen pastorale, antea inconditum et agreste, in artis formam redegit atque ita perfecit, ut neminem invenerit, qui cum ipso comparari posset; adeo ille veram vitam, verum sermonem, veros mores pastorum imitando effinxit *). Theocriti exemplum secutus Virgilius primus Romanorum bucolica scribere instituit, sed, ut supra dictum est §. 2, non ita, ut in certamen laudis cum illo venire in animum induxerit. Satis habuit, pauca ex Theocrito integra imitando exprimere; formam magis quandam carminis bucolici, quam argumentum, ab eo petiit. Pleraque nec imitationis causa, nec quod hoc genus inprimis amaret, scripsit Virgilius, iussus, ut ait ipse Ecl. 8, 11 sq., ab Asinio Pollione, sed quia, cum res moneret, ut se suasque rationes commendaret aut gratias ageret amico alicui potenti, optime hoc ita fieri posse vidit, si ipse, rusticanus homo, qua erat modestia, tenuem postoris personam

*) Quae scripseram hoc loco in secunda editione, iis prolusit quodammodo A. F. Naekius Opusc. Vol. I. p. 162:,,Has vitae pastoriciae descriptiones non ad priscorum hominum ingenium sensumque factas, sed aevo proprias esse in peiorem partem converso luxuriaque diffluenti, cum homines saepe aliquo abundantiae voluptatisque taedio capti aliunde imaginem simplicitatis revocare et repraesentare sibi eoque titillare suos animos student, et alii dudum, si recte memini, senserunt et ego ita persuasum habeo, vix ut potuisse ante Theocriti saeculum excogitari talem poesin putem."

« ZurückWeiter »