Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Orantem, frustràque iterum transire volentem,
Portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus
Squalidus in ripa, Cereris sine munere, sedit.
Cura, dolorque animi, lacrymæque alimenta fuêre.
Esse deos Erebi crudeles questus, in altam
Se recipit Rhodopen, pulsumque Aquilonibus Hæmon.

75

HYACINTHUS IN FLOREM MUTATUS.

v. 162.

[ocr errors]

Te quoque, Amyclide, posuisset in æthere Phoebus,
Tristia si spatium ponendi Fata dedissent.
Quâ licet, æternus tamen es: quotiesque repellit 80
Ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso;
Tu toties oreris, viridique in cespite vernas.

Jamque ferè medius Titan venientis et actæ
Noctis erat, spatioque pari distabat utrimque :
Corpora veste levant, et succo pinguis olivi

85
Splendescunt, latique ineunt certamina disci.
Quem priùs aërias libratum Phæbus in auras
Misit, et oppositas disjecit pondere nubes.
Recidit in solidam longo pòst tempore terram
Pondus : et exhibuit junctam cum viribus artem. 90
Protinus imprudens, actusque cupidine ludi,
Tollere Tænarides orbem properabat: at illum
Dura repercusso subjecit ab aëre tellus
In vultus, Hyacinthe, tuos. Expalluit æquè,
Ac puer, ipse deus : collapsosque excipit artus :

95
Et modò te refovet: modò tristia vulnere siccat:
Nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.

[ocr errors]

Nil prosunt artes; erat immedicabile vulnus.
Ut si quis violas, riguove papaver in horto,
Liliaque infringat, fulvis hærentia virgis;

100 Marcida demittant subitò caput illa gravatum ; Nec se sustineant; spectentque cacumine terram : Sic vultus moriens jacet; et defecta vigore Ipsa sibi est oneri cervix; humeroque recumbit. · Laberis, Ebalide, primâ fraudate juventâ,'

105 Phæbus ait: 'videoque tuum, mea crimina, vulnus. Tu dolor es, facinusque meum. Mea dextera leto Inscribenda tuo est. Ego sum tibi funeris auctor. Quæ mea culpa tamen ? nisi si lusisse, vocari Culpa potest: nisi culpa potest, et amâsse, vocari. 110 Atque utinam pro te vitam, tecumve liceret Reddere ! sed quoniam fatali lege tenemur, Semper eris mecum, memorique hærebis in ore. Te lyra, pulsa manu, te carmina nostra sonabunt: Flosque novus scripto gemitus imitabere nostros. 115 Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros Addat in hunc florem; folioque legatur eodem.'

Talia dum vero memorantur Apollinis ore, Ecce cruor, qui fusus humi signaverat herbam, Desinit esse cruor: Tyrioque nitentior ostro

120 Flos oritur; formamque capit, quam lilia : si non Purpureus color huic, argenteus esset in illis. Non satis hoc Phæbo est, (is enim fuit auctor honoris) Ipse suos gemitus foliis inscribit; et ‘AI, AI' Flos habet inscriptum: funestaque litera ducta est. 125 Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: honorque Durat in hoc ævi, celebrandaque more priorum Annua prælatâ redeunt Hyacinthia pompa.

LIBER XI.

MIDAS.

v. 89.

Hunc adsueta cohors Satyri, Bacchæque frequentant:
At Silenus abest. Titubantem annisque meroque
Ruricolæ cepêre Phryges: vinctumque coronis
Ad regem traxêre Midan: cui Thracius Orpheus
Orgia tradiderat, cum Cecropio Eumolpo.

5
Qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,
Hospitis adventu festum genialiter egit
Per bis quinque dies, et junctas ordine noctes.

Et jam stellarum sublime coëgerat agmen Lucifer undecimus, Lydos cùm lætus in agros

10 Rex venit; et juveni Silenum reddit alumno. Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit Muneris arbitrium, gaudens altore recepto. Ille malè usurus donis, ait, Effice, quidquid Corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.'

15 Adnuit optatis : nocituraque munera solvit Liber; at indoluit, quòd non meliora petisset.

Lætus abit; gaudetque malo Berecynthius heros :
Pollicitamque fidem tangendo singula tentat.
Vixque sibi credens, non altâ fronde virentem

20
Ilice detraxit virgam: virga aurea facta est.
Tollit humo saxum : saxum quoque palluit auro.
Contigit et glebam: contactu gleba potenti
Massa fit. Arentes Cereris decerpsit aristas :
Aurea messis erat. Demptum tenet arbore pomum: 25

30

35

40

Hesperidas donâsse putes. Si postibus altis
Admovit digitos; postes radiare videntur.
Ile etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
Unda fluens palmis Danaën eludere posset.

Vix spes ipse suas animo capit, aurea fingens
Omnia. Gaudenti mensas posuere ministri,
Exstructas dapibus, nec tostæ frugis egentes.
Tum verò, sive ille suâ Cerealia dextrâ,
Munera contigerat, Cerealia dona rigebant.
Sive dapes avido convellere dente parabat,
Lamina fulva dapes admoto dente nitebant.
Miscuerat puris auctorem muneris undis,
Fusile per rictus. aurum fluitare videres.

Attonitus novitate mali, divesque, miserque
Effugere optat opes: et, quæ modò voverat, odit.
Copia nulla famem relevat: sitis arida guttur
Urit, et inviso meritus torquetur ab auro.
Ad cælumque manus et splendida brachia tollens,
· Da veniam, Lenæe pater ; peccavimus, inquit:
Sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.?
Mite deûm numen Bacchus peccâsse fatentem
Restituit, pactamque fidem, data munera, solvit.
· Neve malè optato maneas circumlitus auro,
Vade,' ait, 'ad magnis vicinum Sardibus amnem;
Perque jugum montis labentibus obvius undis
Carpe viam ; donec, venias ad fuminis ortus.
Spumiferoque tuum fonti, quâ plurimus exit,
Subde caput: corpusque simul, simul elue crimen.'
Rex jussæ succedit aquæ. Vis aurea tinxit.
Flumen, et humano de corpore cessit in amnem.
Nunc quoque jam veteris percepto semine venæ
Arva rigent, auro madidis pallentia glebis.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

60

65

70

[ocr errors]

Ille, perosus opes, silvas et rura colebat,
Panaque montanis habitantem semper in antris.
Pingue sed ingenium mansit: nocituraque, ut antè,
Rursus erant domino stolidæ præcordia mentis.
Nam, freta prospiciens, latè riget arduus alto
Tmolus in adscensu, clivoque extentus utroque,
Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypæpis.
Pan ibi dum teneris jactat sua carmina nymphis,
Et leve ceratâ modulatur arundine carmen;
Ausus Apollineos præ se contemnere cantus,
Judice sub Tmolo certamen venit ad impar.

Monte suo senior judex consedit; et aures
Liberat arboribus. Quercu coma cærula tantùm
Cingitur; et pendent circum cava tempora glandes.
Isque deum pecoris spectans, 'In judice,' dixit,
Nulla mora est.' Calamis agrestibus insonat ille:
Barbaricoque Midan (aderat nam fortè canenti)
Carmine delinit. Post hunc sacer ora retorsit
Tmolus ad os Phobi : vultum sua silva secuta est.
Ille caput flavum lauro Parnasside vinctus
Verrit humum Tyrio saturatâ murice pallâ :
Instructamque fidem gemmis et dentibus Indis
Sustinet a lævâ: tenuit manus altera plectrum.
Artificis status ipse fuit. Tum stamina docto
Pollice sollicitat: quorum dulcedine captus
Pana jubet Tmolus citharæ submittere cannas.

Judicium sanctique placet sententia montis
Omnibus. Arguitur tamen, atque injusta vocatur
Unius sermone Midæ. Nec Delius aures
Humanam stolidas patitur retinere figuram;
Sed trahit in spatium, villisque albentibus implet ;
Instabilesque imo facit; et dat posse moveri.

75

80

85

« ZurückWeiter »