Non tamen hæc altè volucris sua corpora tollit, Nec facit in ramis, altoque cacumine, nidos; Propter hurum volitat: ponitque in sepibus ova: Antiquique memor metuit sublimia casûs.
Sic ait: 'Immensa est, finemque potentia cæli Non habet: et quidquid superi voluêre, peractum est. Quoque minùs dubites ; tiliæ contermina quercus Collibus est Phrygiis, modico circumdata muro. Haud procul hinc stagnum ; tellus habitabilis olim ; Nunc celebres mergis, fulicisque palustribus undæ. Jupiter huc, specie mortali, cumque parente Venit Atlantiades positis caducifer alis. Mille domos adiêre, locum requiemque petentes: Mille domos clausêre seræ. Tamen una recepit, Parva quidem, stipulis et cannâ tecta palustri : Sed pia Baucis anus, parilique ætate Philemon Illâ sunt annis juncti juvenilibus ; illâ Consenuêre casâ: paupertatemque fatendo Effecêre levem, nec iniquâ mente ferendam. Nec refert, dominos illîc, famulosne requiras; Tota domus, duo sunt: idem parentque jubentque.
Ergo ubi coelicolæ parvos tetigere penates; Submissoque humiles intrârunt vertice postes; Membra senex posito jussit relevare sedili; Quo superinjecit textum rude sedula Baucis. Inde foco tepidum cinerem dimovit: et ignes
Suscitat hesternos; foliisque et cortice sicco Nutrit; et ad flammas a nimâ producit anili : Multifidasque faces, ramaliaque arida tecto Detulit, et minuit, parvoque admovit aëno. Quodque suus conjux riguo collegerat horto, Truncat olus foliis. Furcâ levat ille bicorni Sordida terga suis, nigro pendentia tigno: Servatoque diu resecat de tergore partem Exiguam ; sectamque domat ferventibus undis.
Interea medias fallunt sermonibus horas: Sentirique moram prohibent. Erat alveus illic Fagineus, curvâ clavo suspensus ab ansa: Is tepidis impletur aquis ; artusque fovendos Accipit. In medio torus est de mollibus ulvis Impositus lecto, spondâ pedibusque salignis. Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo Sternere consuêrant : sed et hæc vilisque vetusque Vestis erat, lecto non indignanda saligno. Adcubuêre dei. Mensam succincta tremensque Ponit anus.
Mensæ sed erat pes tertius impar: Testa parem fecit. Quæ postquam subdita clivum Sustulit; æquatam mentæ tersêre virentes. Ponitur hîc bicolor sinceræ bacca Minervæ, Conditaque in liquidâ corna autumnalia fæce, Intubaque, et radix, et lactis massa coacti ; Ovaque, non acri leviter versata favillâ ; Omnia fictilibus. Post hæc cælatus eâdem Sistitur argillâ crater; fabricataque fago Pocula, quâ cava sunt flaventibus illita ceris.
Parva mora est; epulasque foci misêre calentes : Nec longæ rursus referuntur vina senectæ ; Dantque locum mensis paulum seducta secundis.
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis, Prunaque, et in patulis redolentia mala canistris, Et de purpureis collectæ vitibus uvæ. Candidus in medio favus est. Super omnia vultus 135 Accessêre boni: nec iners
pauperque
voluntas. Interea, quoties haustum cratera repleri Sponte suâ, per seque vident succrescere vina, Attoniti novitate pavent, manibusque supinis Concipiunt Baucisque preces, timidusque Philemon : 140 Et veniam dapibus, nullisque paratibus orant.
Unicus anser erat, minimæ custodia villæ : Quem dis hospitibus domini mactare parabant : Ille celer pennâ tardos ætate fatigat; Eluditque diu: tandemque est visus ad ipsos
145 Confugisse deos. Superi vetuêre necari; “Dique sumus; meritasque luet vicinia pænas Impia,” dixerunt: “vobis immunibus hujus Esse mali dabitur: modò vestra relinquite tecta; Ac nostros comitate gradus; et in ardua montis 150 Ite simul.” Parent ambo, baculisque levati Nituntur longo vestigia ponere clivo.
Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta Missa potest: Alexêre oculos, et mersa palude Cætera prospiciunt: tantùm sua tecta manere. 155 Dumque ea mirantur; dum deflent fata suorum : Illa vetus dominis etiam casa parva duobus, Vertitur in templum: furcas subiêre columnæ : Stramina flavescunt; adopertaque marmore tellus, Cælatæque fores, aurataque tecta videntur.
160 Talia cum placido Saturnius edidit ore: “Dicite, juste senex, et foemina conjuge justo Digna, quid optetis.” Cum Baucide pauca locutus,
Consilium superis aperit commune Philemon: “Esse sacerdotes, delubraque vestra tueri Poscimus: et quoniam concordes egimus annos; Auferat hora duos eadem : nec conjugis unquam Busta meæ videam; neu sim tumulandus ab illâ."
Vota fides sequitur: templi tutela fuêre, Donec vita data est. Annis
ævoque
soluti Ante gradus sacros cùm starent fortè, locique Inciperent casus; frondere Philemona Baucis, Baucida conspexit senior frondere Philemon. Jamque super gelidos crescente cacumine vultus, Mutua, dum licuit, reddebant dicta; “Valeque, O conjux,” dixêre simul, simul abdita texit Ora frutex. Ostendit adhuc Tyaneïus illîc Incola de geminâ vicinos arbore truncos. Hæc mihi non vani (neque erat cur fallere vellent) Narravêre senes. Equidem pendentia vidi Serta super ramos: ponensque recentia, dixi, “Cura pii dis sunt, et, qui coluère, coluntur.”
Longa fuit medii mora temporis : actaque magni Herculis implêrant terras, odiumque novercæ. Victor ab Echaliâ Cenäo sacra parabat Vota Jovi, cùm Fama loquax præcessit ad aures,
Deïanira, tuas, (quæ veris addere falsa
5 Gaudet, et e minimâ sua per mendacia crescit) Amphitryoniaden löles ardore teneri. Credit amans: Venerisque novæ perterrita famâ Indulsit primò lacrymis; flendoque dolorem Diffudit miseranda suum: mox deinde, “Quid autem 10 Flemus ?' ait; “pellex lacrymis lætabitur istis; Quæ quoniam adventat, properandum, aliquidque novan-
dum est. Conquerar, an silearn ? repetam Calydona, morerne? Excedam tectis ? an, si nihil amplius, obstem ?? Incursus animus varios habet. Omnibus illi
15 Prætulit imbutam Nesseo sanguine vestem Mittere; quæ vires defecto reddat amori. Ignaroque Lichæ, quid tradat nescia, luctus Ipsa suos tradit: blandisque miserrima verbis Dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros, 20 Induiturque humeris Lernææ virus Echidnæ.
Thura dabat primis, et verba precantia, flammis; Vinaque marmoreas paterâ fundebat in aras: Incaluit vis illa mali; resolutaque flammis Herculeos abiit, latè diffusa, per artus.
25 Dum potuit, solitâ gemitum virtute repressit. Victa malis postquam patientia, repulit aras; Implevitque suis nemorosum vocibus Eten. Nec mora; letiferam conatur scindere vestem : Quâ trahitur, trahit illa cutem; fædumque relatu, 30 Aut hæret membris frustrà tentata revelli; Aut laceros artus, et grandia detegit ossa. Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens Tincta lacu, stridit; coquiturque ardente veneno. Nec modus est : sorbent avidæ præcordia flammæ : 35
« ZurückWeiter » |