Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Non tamen hæc altè volucris sua corpora tollit,
Nec facit in ramis, altoque cacumine, nidos;
Propter humum volitat: ponitque in sepibus ova:
Antiquique memor metuit sublimia casûs.

75

PHILEMON ET BAUCIS.

v. 618.

Sic ait: Immensa est, finemque potentia cœli
Non habet: et quidquid superi voluêre, peractum est.
Quòque minùs dubites; tiliæ contermina quercus
Collibus est Phrygiis, modico circumdata muro.
Haud procul hinc stagnum; tellus habitabilis olim ;
Nunc celebres mergis, fulicisque palustribus undæ.
Jupiter huc, specie mortali, cumque parente
Venit Atlantiades positis caducifer alis.
Mille domos adiêre, locum requiemque petentes :
Mille domos clausêre seræ.

Tamen una recepit,

Parva quidem, stipulis et cannâ tecta palustri :
Sed pia Baucis anus, parilique ætate Philemon
Illâ sunt annis juncti juvenilibus; illâ
Consenuêre casâ: paupertatemque fatendo
Effecêre levem, nec iniquâ mente ferendam.
Nec refert, dominos illîc, famulosne requiras ;
Tota domus, duo sunt: îdem parentque jubentque.

Ergo ubi cœlicola parvos tetigêre penates;
Submissoque humiles intrârunt vertice postes ;
Membra senex posito jussit relevare sedili ;
Quo superinjecit textum rude sedula Baucis.
Inde foco tepidum cinerem dimovit: et ignes

80

85

90

95

Suscitat hesternos; foliisque et cortice sicco
Nutrit; et ad flammas a nimâ producit anili:
Multifidasque faces, ramaliaque arida tecto
Detulit, et minuit, parvoque admovit aëno.
Quodque suus conjux riguo collegerat horto,
Truncat olus foliis. Furcâ levat ille bicorni
Sordida terga suis, nigro pendentia tigno:
Servatoque diu resecat de tergore partem
Exiguam; sectamque domat ferventibus undis.

Interea medias fallunt sermonibus horas:
Sentirique moram prohibent. Erat alveus illic
Fagineus, curvâ clavo suspensus ab ansâ :
Is tepidis impletur aquis; artusque fovendos
Accipit. In medio torus est de mollibus ulvis
Impositus lecto, spondâ pedibusque salignis.

100

105

110

Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo

115

Sternere consuêrant: sed et hæc vilisque vetusque
Vestis erat, lecto non indignanda_saligno.

Adcubuêre dei. Mensam succincta tremensque

[blocks in formation]

Conditaque in liquidâ corna autumnalia fæce,
Intubaque, et radix, et lactis massa coacti ;
Ovaque, non acri leviter versata favillâ ;
Omnia fictilibus. Post hæc cælatus eâdem
Sistitur argillâ crater; fabricataque fago
Pocula, quâ cava sunt flaventibus illita ceris.

125

Parva mora est; epulasque foci misêre calentes:

Nec longæ rursus referuntur vina senectæ ;

130

Dantque locum mensis paulùm seducta secundis.

Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis,
Prunaque, et in patulis redolentia mala canistris,
Et de purpureis collectæ vitibus uvæ.

Candidus in medio favus est. Super omnia vultus
Accessêre boni: nec iners pauperque voluntas.

135

Interea, quoties haustum cratera repleri
Sponte suâ, per seque vident succrescere vina,
Attoniti novitate pavent, manibusque supinis
Concipiunt Baucisque preces, timidusque Philemon: 140
Et veniam dapibus, nullisque paratibus orant.
Unicus anser erat, minimæ custodia villæ :
Quem dis hospitibus domini mactare parabant :
Ille celer pennâ tardos ætate fatigat;
Eluditque diu: tandemque est visus ad ipsos
Confugisse deos. Superi vetuêre necari;
"Dique sumus; meritasque luet vicinia pœnas
Impia," dixerunt: "vobis immunibus hujus
Esse mali dabitur: modò vestra relinquite tecta ;
Ac nostros comitate gradus; et in ardua montis
Ite simul." Parent ambo, baculisque levati
Nituntur longo vestigia ponere clivo.

Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta
Missa potest: flexêre oculos, et mersa palude
Cætera prospiciunt: tantùm sua tecta manere.
Dumque ea mirantur; dum deflent fata suorum:
Illa vetus dominis etiam casa parva duobus,
Vertitur in templum: furcas subiêre columnæ :
Stramina flavescunt; adopertaque marmore tellus,
Calatæque fores, aurataque tecta videntur.
Talia cum placido Saturnius edidit ore:

[ocr errors][merged small]

Digna, quid optetis." Cum Baucide pauca locutus,

145

150

155

160

Consilium superis aperit commune Philemon:
"Esse sacerdotes, delubraque vestra tueri
Poscimus: et quoniam concordes egimus annos;
Auferat hora duos eadem: nec conjugis unquam
Busta meæ videam; neu sim tumulandus ab illâ."
Vota fides sequitur: templi tutela fuêre,
Donec vita data est. Annis ævoque soluti
Ante gradus sacros cùm starent fortè, locique
Inciperent casus; frondere Philemona Baucis,
Baucida conspexit senior frondere Philemon.
Jamque super gelidos crescente cacumine vultus,
Mutua, dum licuit, reddebant dicta; "Valeque,
O conjux," dixêre simul, simul abdita texit
Ora frutex. Ostendit adhuc Tyaneïus illic
Incola de geminâ vicinos arbore truncos.

Hæc mihi non vani (neque erat cur fallere vellent)
Narravêre senes. Equidem pendentia vidi

Serta super ramos: ponensque recentia, dixi, "Cura pii dis sunt, et, qui coluêre, coluntur."

LIBER IX.

HERCULIS MORS.

v. 134.

Longa fuit medii mora temporis: actaque magni
Herculis implêrant terras, odiumque novercæ.
Victor ab Echaliâ Cenæo sacra parabat
Vota Jovi, cùm Fama loquax præcessit ad aures,

165

170

175

180

Deïanira, tuas, (quæ veris addere falsa

Gaudet, et e minimâ sua per mendacia crescit)
Amphitryoniaden Iöles ardore teneri.

Credit amans: Venerisque novæ perterrita famâ
Indulsit primò lacrymis; flendoque dolorem

Diffudit miseranda suum: mox deinde, 'Quid autem
Flemus?' ait; 'pellex lacrymis lætabitur istis;

5

10

Quæ quoniam adventat, properandum, aliquidque novan

dum est.

Conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne?
Excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem ?'
Incursus animus varios habet. Omnibus illi
Prætulit imbutam Nesseo sanguine vestem
Mittere; quæ vires defecto reddat amori.
Ignaroque Lichæ, quid tradat nescia, luctus
Ipsa suos tradit: blandisque miserrima verbis
Dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros,
Induiturque humeris Lernææ virus Echidnæ.

Thura dabat primis, et verba precantia, flammis;
Vinaque marmoreas paterâ fundebat in aras:
Incaluit vis illa mali; resolutaque flammis
Herculeos abiit, latè diffusa, per artus.
Dum potuit, solitâ gemitum virtute repressit.
Victa malis postquam patientia, repulit aras;
Implevitque suis nemorosum vocibus Eten.
Nec mora; letiferam conatur scindere vestem:
Quâ trahitur, trahit illa cutem; foedumque relatu,
Aut hæret membris frustrà tentata revelli;
Aut laceros artus, et grandia detegit ossa.
Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens
Tincta lacu, stridit; coquiturque ardente veneno.
Nec modus est: sorbent avidæ præcordia flammæ :

15

20

25

30

35

« ZurückWeiter »