Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quos simul imposuit mensis, ego vindice flammâ
In domino dignos everti tecta Penates.
Territus ille fugit; nactusque silentia ruris
Exululat, frustràque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis

Vertitur in pecudes: et nunc quoque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes, in crura lacerti.
Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ.
Canities eadem est, eadem violentia vultu:
Idem oculi lucent: eadem feritatis imago.

Occidit una domus: sed non domus una perire
Digna fuit: quâ terra patet, fera regnat Erinnys.
In facinus jurâsse putes. Dent ociùs omnes,
Quas meruêre pati (sic stat sententia) pœnas.'

230

236

240

DILUVIUM.

v. 244.

Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque furenti
Adjiciunt: alii partes adsensibus implent.

245

Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus: et, quæ sit terræ, mortalibus orbæ,
Forma futura, rogant: quis sit laturus in aras
Thura? ferisne paret populandas tradere gentes?
Talia quærentes (sibi enim fore cætera curæ)
Rex superûm trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mirâ.

Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras; Sed timuit, ne fortè sacer tot ab ignibus æther Conciperet flammas, longusque ardesceret axis. Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,

250

255

Quo mare, quo tellus, correptaque regia cœli
Ardeat; et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur, manibus fabricata Cyclopum.
Pœna placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere, et ex omni nimbos dimittere cœlo.
Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris,
Et quæcunque fugant inductas flamina nubes:
Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis;
Terribilem piceâ tectus caligine vultum.X
Barba gravis nimbis; canis fluit unda capillis:
Fronte sedent nebulæ : rorant pennæque, sinusque.
Utque manu latâ pendentia nubila pressit ;

260

265

Fit fragor: hinc densi funduntur ab æthere nimbi.

Nuntia Junonis, varios induta colores,

270

Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert.
Sternuntur segetes, et deplorata coloni
Vota jacent; longique labor perit irritus anni.
Nec cœlo contenta suo Jovis ira: sed illum

Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis.

275

Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni

Intravêre sui, 'Non est hortamine longo

6

Nunc,' ait, utendum: vires effundite vestras.

Sic opus est: aperite domos: ac, mole remotâ,
Fluminibus vestris totas immittite habenas.'
Jusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrænato volvuntur in æquora cursu.

280

Ipse tridente suo terram percussit: at illa
Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos;
Cumque satis arbusta simul, pecudesque, virosque,
Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.

Si

qua domus mansit, potuitque resistere tanto

285

Indejecta malo; culmen tamen altior hujus
Unda tegit, pressæque labant sub gurgite turres.

Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant.
Omnia pontus erant. Deerant quoque littora ponto.
Occupat hic collem: cymbâ sedet alter aduncâ,
Et ducit remos illic, ubi nuper arârat.

290

Ille supra segetes, aut mersæ culmina villæ

Navigat: hic summâ piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi (si fors tulit) anchora prato:
Aut subjecta térunt curvæ vineta carinæ.

Et, modò quâ graciles gramen carpsêre capellæ,
Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocæ.
Mirantur sub aquâ lucos, urbesque, domosque
Nereides silvasque tenent delphines, et altis
Incursant ramis, agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oves: fulvos vehit unda leones:
Unda vehit tigres: nec vires fulminis apro,
Crura nec ablato prosunt velocia cervo.
Quæsitisque diu terris, ubi sidere detur,
In mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos immensa licentia ponti,
Pulsabantque novi montana cacumina fluctus.

295

300

305

310

Maxima pars undâ rapitur: quibus unda pepercit,

Illos longa domant inopi jejunia victu.
Separat Aönios Actæis Phocis ab arvis,

Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo
Pars maris, et latus subitarum campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
Nomine Parnassus, superatque cacumine nubes.
Hic ubi Deucalion (nam cætera texerat æquor)
Cum consorte tori parvâ rate vectus adhæsit;
Corycidas nymphas, et numina montis adorant.

315

320

Fatidicamque Themin, quæ nunc oracla tenebat.
Non illo melior quisquam, nec amantior æqui
Vir fuit, aut illâ metuentior ulla deorum.,
Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem,
videt de tot modò millibus unum,

Et

superesse

Et superesse videt de tot modò millibus unam;
Innocuos ambos, cultores numinis ambos;
Nubila disjecit: nimbisque Aquilone remotis,
Et cœlo terras ostendit, et æthera terris.
Nec maris ira manet; positoque tricuspide telo
Mulcet aquas rector pelagi: supraque profundum
Exstantem, atque humeros innato murice tectum,
Cæruleum Tritona vocat; conchæque sonaci
Inspirare jubet; fluctusque et flumina signo
Jam revocare dato. Cava buccina sumitur illi
Tortilis, in latum quæ turbine crescit ab imo:
Buccina, quæ medio concepit ut aëra ponto,
Littora voce replet, sub utroque jacentia Phœbo.
Tum quoque, ut ora dei madidâ rorantia barbâ
Contigit, et cecinit jussos inflata receptus,
Omnibus audita est telluris et æquoris undis:
Et quibus est undis audita, coërcuit omnes.

325

330

335

340

Jam mare littus habet: plenos capit alveus amnes: Flumina subsidunt: colles exire videntur.

Surgit humus: crescunt loca decrescentibus undis.

345

Postque diem longam nudata cacumina silvæ
Ostendunt, limumque tenent in fronde relictum.

DEUCALION ET PYRRHA.

Redditus orbis erat.

v. 348.

Quem postquam vidit inanem,

Et desolatas agere alta silentia terras,
Deucalion, lacrymis ita Pyrrham affatur obortis:
'O soror, o conjux, o fœmina sola superstes,
Quam commune mihi genus, et patruelis origo,
Deinde torus junxit; nunc ipsa pericula jungunt:
Terrarum, quascunque vident occasus et ortus,
Nos duo turba sumus.

Nunc quoque

350

Possedit cætera pontus.

355

adhuc vitæ non est fiducia nostræ

Certa satis terrent etiamnum nubila mentem.

Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses,

Nunc animi, miseranda, foret? quo sola timorem

Ferre modo posses? quo consolante doleres?

360

Namque ego (crede mihi,) si te modò pontus haberet,

Te sequerer, conjux: et me quoque pontus haberet.
O utinam possim populos reparare paternis

Artibus; atque animas formatæ infundere terræ !

Nunc genus in nobis restat mortale duobus,

365

(Sic visum superis) hominumque exempla manemus.'
Dixerat, et flebant. Placuit cœleste precari
Numen, et auxilium per sacras quærere sortes.
Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas,
Ut nondum liquidas, sic jam vada nota secantes,
Inde ubi libatos irroravêre liquores
Vestibus et capiti; flectunt vestigia sanctæ
Ad delubra deæ: quorum fastigia turpi

Squalebant musco; stabantque sine ignibus aræ.

370

« ZurückWeiter »