Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quos simul imposuit mensis, ego vindice flammâ 230
In domino dignos everti tecta Penates.
Territus ille fugit; nactusque silentia ruris
Exululat, frustràque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis
Vertitur in pecudes: et nunc quoque sanguine gaudet.
In villos abeunt vestes, in crura lacerti.

236
Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ.
Canities eadem est, eadem violentia vultu :
Idem oculi lucent: eadem feritatis imago.

Occidit una domus: sed non domus una perire 240 Digna fuit: quâ terra patet, fera regnat Erinnys. In facinus jurâsse putes. Dent ociùs omnes, Quas meruêre pati (sic stat sententia) pænas.'

DILUVIUM.

v. 244.

245

Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque furenti
Adjiciunt: alii partes adsensibus implent.
Est tamen humani generis jactura dolori
Omnibus: et, quæ sit terræ, mortalibus orbæ,
Forma futura, rogant: quis sit laturus in aras
Thura? ferisne paret populandas tradere gentes ?
Talia quærentes (sibi enim fore cætera curæ)
Rex superâm trepidare vetat, sobolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mirâ. to

Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
Sed timuit, ne fortè sacer tot ab ignibus æther
Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur, affore tempus,

250

255

260

265

270

Quo mare, quo tellus, correptaque regia cæli
Ardeat; et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur, manibus fabricata Cyclopum.
Pæna placet diversa, genus mortale sub undis
Perdere, et ex omni nimbos dimittere cælo.
Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris,
Et quæcunque fugant inductas flamina nubes :
Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis ;
Terribilem piceâ tectus caligine vultum.X
Barba gravis nimbis ; canis fluit unda capillis:
Fronte sedent nebulæ: rorant pennæque, sinusque.
Utque manu latâ pendentia nubila pressit;
Fit fragor: hinc densi funduntur ab æthere nimbi.
Nuntia Junonis, varios induta colores,
Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus affert.
Sternuntur segetes, et deplorata coloni
Vota jacent; longique labor perit irritus anni.

Nec cælo contenta suo Jovis ira: sed illum
Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis.
Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni
Intravère sui, 'Non est hortamine longo
Nunc,' ait, "utendum: vires effundite vestras.
Sic opus est: aperite domos: ac, mole remotâ,
Fluminibus vestris totas immittite habenas.'
Jusserat. Hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrænato volvuntur in æquora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit: at illa
Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum.
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos;
Cumque satis arbusta simul, pecudesque, virosque,
Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.

qua domus mansit, potuitque resistere tanto

275

280

285

Si

290

295

300

Indejecta malo; culmen tamen altior hujus,
Unda tegit, pressæque labant sub gurgite turtes.

Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant.
Omnia pontus erant. Deerant quoque littora ponto.
Occupat hic collem: cymbâ sedet alter adunca,
Et ducit remos ilļìc, ubi nuper

arârat.
Ille supra segetes, aut mersæ culmina villä
Navigat: hic summâ piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi (si fors tulit) anchora prato:
Aut subjecta terunt curvæ vineta carinæ.
Et, modò quâ. graciles gramen carpsêre capellæ,
Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocæcila
Mirantur sub aquâ lucos, urbesque, domosque
Nereïdes : silvasque tenent delphines, et altis
Incursant ramis, agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oves: fulvos vehit unda leones:
Unda vehit tigres : nec vires fulminis apro,
Crura nec ablato prosunt velocia cervo.
Quæsitisque diu terris, ubi sidere detur,
In mare lassatis volucris

vaga

decidit alis.
Obruerat tumulos immensa licentia ponti,
Pulsabantque novi montana cacumina fluctus.
Maxima pars undâ rapitur: quibus unda pepercit,
Illos longa domant inopi jejunia victu.

Separat Aönios Actæis Phocis ab arvis,
Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo
Pars maris, et latus subitarum campus aquarum.
Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
Nomine Parnassus, superatque cacumine nubes.
Hic ubi Deucalion (nam cætera texerat æquor)
Cum consorte tori parvâ rate vectus adhæsit;
Corycidas nymphas, et numina montis adorant.

305

310

315

320

[ocr errors]

Fatidicamque Themin, quæ nunc oracla tenebat.
Non illo melior quisquam, nec amantior æqui
Vir fuit, aut illâ metuentior ulla deorum..

. +
Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem,
Et
superesse

videt de tot modò millibus unum, 325
Et
superesse

videt de tot modò millibus unam;
Innocuos ambos, cultores numinis ambos;
Nubila disjecit: nimbisque Aquilone remotis,
Et cælo terras ostendit, et æthera terris.
Nec maris ira manet; positoque tricuspide telo 330
Mulcet aquas rector pelagi: supraque profundum
Exstantem, atque humeros innato murice tectum,
Cæruleum Tritona vocat; conchæque sonaci
Inspirare jubet; fluctusque et flumina signo
Jam revocare dato. Cava buccina sumitur illi 335
Tortilis, in latum quæ turbine crescit ab imo:
Buccina, quæ medio concepit ut aëra ponto,
Littora voce replet, sub utroque jacentia Phæbo.
Tum quoque, ut ora dei madidâ rorantia barbâ
Contigit, et cecinit jussos inflata receptus,

340
Omnibus audita est telluris et æquoris undis :
Et quibus est undis audita, coërcuit omnes.

Jam mare littus habet: plenos capit alveus amnes:
Flumina subsidunt : colles exire videntur.
Surgit humus: crescunt loca decrescentibus undis. 345
Postque diem longam nudata cacumina silvæ
Ostendunt, limumque tenent in fronde relictum.

+

11

DEUCALION ET PYRRHA.

V. 348.

Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem, Et desolatas agere alta silentia terras, Deucalion, lacrymis ita Pyrrham affatur obortis : 350 O soror, o conjux, o femina sola superstes, Quam commune mihi genus, et patruelis origo, Deinde torus junxit; nunc ipsa pericula jungunt: Terrarum, quascunque vident occasus et ortus, Nos duo turba sumus. Possedit cætera pontus.

355 Nunc quoque

adhuc vitæ non est fiducia nostræ
Certa satis: terrent etiamnum nubila mentem.
Quid tibi, si sine me fatis erepta fuisses,
Nunc animi, miseranda, foret ? quo sola timorem
Ferre modo posses? quo consolante doleres?

360
Namque ego (crede mihi,) si te modò pontus haberet,
Te sequerer, conjux: et me quoque pontus haberet.
O utinam possim populos reparare paternis
Artibus; atque animas formatæ infundere terræ !
Nunc genus in nobis restat mortale duobus,

365 (Sic visum superis) hominumque exempla manemus.

Dixerat, et flebant. Placuit cæleste precari Numen, et auxilium per sacras quærere sortes. Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas, Ut nondum liquidas, sic jam vada nota secantes, 370 Inde ubi libatos irroravêre liquores Vestibus et capiti; flectunt vestigia sanctæ Ad delubra deæ: quorum fastigia turpi Squalebant musco; stabantque sine ignibus aræ.

« ZurückWeiter »