Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

170

175

180

Semanimes errare viis, dum stare valebant,
Adspiceres; flentes alios, terræque jacentes;
Lassaque versantes supremo lumina motu.

Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse,
Ut vitam odissem, et cuperem pars esse meorum?
Quò se cunque acies oculorum flexerat; illic
Vulgus erat stratum : veluti cùm putria motis
Poma cadunt ramis, agitatâque ilice glandes.
Templa vides contrà, gradibus sublimia longis:
Jupiter illa tenet. Quis non altaribus illis
Irrita thura tulit? quoties pro conjuge conjux,
Pro gnato genitor, dum verba precantia dicit,
Non exoratis animam finivit in aris :
Inque manu thuris pars inconsumpta reperta est !
Admoti quoties templis, dum vota sacerdos
Concipit, et fundit purum inter cornua vinum,
Haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!
Ipse ego sacra Jovi pro me, patriâque, tribusque
Cum facerem natis, mugitus victima diros
Edidit: et subitò collapsa sine ictibus ullis
Exiguo tinxit subjectos sanguine cultros.
Fibra quoque ægra notas veri, monitusque deorum
Prodiderat : tristes penetrant ad viscera morbi.
Ante sacros vidi projecta cadavera postes,
Ante ipsas, quò mors foret invidiosior, aras.
Pars animam laqueo claudunt; mortisque timorem
Morte fugant: ultroque vocant venientia fata.
Corpora missa neci nullis de more feruntur
Funeribus: neque enim capiebant funera portæ.
Aut inhumata premunt terras : aut dantur in altos
Indotata rogos. Et jam reverentia nulla est :
Deque rogis pugnant: alienisque ignibus ardent.

185

190

195

200

Qui lacryment, desunt: indefletæque vagantur
Natarum matrumque animæ, juvenumque senumque:
Nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.

Attonitus tanto miserarum turbine rerum, " Jupiter ô," dixi, “si non pudet esse parentem; 205 Aut mihi redde meos, aut me quoque conde sepulcro." Ille notam fulgore dedit, tonitruque secundo. “Accipio, sintque ista precor felicia mentis Signa tuæ,” dixi: “quod das mihi, pigneror, omen.” Fortè fuit juxtà patulis rarissima ramis,

210 Sacra Jovi, quercus de semine Dodonæo. Hic nos frugilegas adspeximus agmine longo Grande onus exiguo formicas ore gerentes, Rugosoque suum servantes cortice callem. Dum numerum miror, “Totidem, pater optime," dixi, “ Tu mihi da cives: et inania menia reple."

216 Intremuit, ramisque sonum sine flamine motis Alta dedit quercus. Pavido mihi membra timore Horruerant, stabantque comæ.

Tamen oscula terræ, Roboribusque dedi: nec me sperare fatebar;

220 Sperabam tamen : atque animo mea vota fovebam.

Nox subit: et curis exercita corpora somnus Occupat. Ante oculos eadem mihi quercus adesse, Et ramos totidem, totidemque animalia ramis Ferre suis visa est; parilique tremiscere motu: 225 Graniferumque agmen subjectis spargere in arvis. Crescere quod subitò, et majus majusque videri, Ac se tollere humo, rectoque adsistere trunco; Et maciem numerumque pedum, nigrumque colorem Ponere ; et humanam membris inducere forinam. 230 Somnus abit. Damno vigilans mea visa ; querorque In superis opis esse nihil. At in ædibus ingens

Murmur erat: vocesque hominum exaudire videbar,
Jam mihi desuetas. Dum suspicor has quoque somni;
Ecce venit Telamon properus: foribusque reclusis, 235
“ Speque fideque, pater,” dixit, “majora videbis.
Egredere.” Egredior; qualesque in imagine somni
Visus eram vidisse viros; ex ordine tales
Adspicio, agnoscoque. Adeunt; regemque salutant. .
Vota Jovi solvo, populisque recentibus urbem 240
Partior, et vacuos priscis cultoribus agros;
Myrmidonasque voco: nec origine nomina fraudo.
Corpora vidisti. Mores, quos antè gerebant,
Nunc quoque habent; parcumque genus, patiensque labo

rum,
Quæsitique tenax, et qui quæsita reservent.'

245

LIBER VIII.

ICARI MORS.

v. 183.

Dadalus interea Creten, longumque perosus
Exsilium, tractusque soli natalis amore,
Clausus erat pelago. "Terras licet, inquit, et undas
Obstruat: at cælum certè patet: ibimus illâc.
Omnia possideat; non possidet aëra Minos.'

Dixit: et ignotas animum dimittit in artes :
Naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas,
A minimâ ceptas, longam breviore sequenti:
Ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam

5

Fistula disparibus paulatim surgit avenis.

10 Tum lino medias, et ceris alligat imas. Atque ita compositas parvo curvamine flectit; Ut veras imitentur aves. Puer Icarus unà Stabat: et, ignarus sua se tractare pericla, Ore renidenti, modò quas vaga moverat aura,

15 Captabat plumas: flavam modò pollice ceram Mollibat, lusuque suo mirabile patris Impediebat opus. Postquam manus ultima cæptis Imposita est; geminas opifex libravit in alas Ipse suum corpus: motâque pependit in aurâ. 20

Instruit et natum : “Medioque ut limite curras, Icare,' ait, moneo: ne, si demissior ibis, Unda gravet pennas; si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola. Nec te spectare Boöten, Aut Helicen jubeo, strictumve Orionis ensem. 25 Me duce, carpe viam. Pariter præcepta volandi Tradit; et ignotas humeris adcommodat alas. Inter opus monitusque genæ maduêre seniles : Et patriæ tremuêre manus. Dedit oscula nato Non iterum repetenda suo: pennisque levatus 30 Antè volat; comitique timet: velut ales, ab alto Quæ teneram prolem producit in aëra nido. Hortaturque sequi; damnosasque erudit artes : Et movet ipse suas, et nati respicit alas.

Hos aliquis, tremulâ dum captat arundine pisces, 35 Aut pastor baculo, stivâve innixus arator, Vidit, et obstupuit: quique æthera carpere possent, Credidit esse deos. Et jam Junonia lævâ Parte Samos fuerant, Delosque, Parosque relictæ : Dextra Lebynthos erant, fecundaque melle Calymne : 40 Cum puer audaci coepit gaudere volatu ;

45

50

55

Deseruitque ducem : cælique cupidine tractus
Altius egit iter. Rapidi vicinia solis
Mollit odoratas, pennarum vincula, ceras
Tabuerant ceræ : nudos quatit ille lacertos :
Remigioque carens non ullas percipit auras.
Oraque ceruleâ, patrium clamantia nomen,
Excipiuntur aqua: quæ nomen traxit ab illo.
At pater infelix, nec jam pater, 'Icare,' dixit,
· Icare,' dixit, ubi es ? quâ te regione requiram?
Icare,' dicebat: pennas adspexit in undis,
Devovitque suas artes; corpusque sepulcro
Condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.

Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati
Garrula ramosâ prospexit ab ilice perdix,
Et plausit pennis, testataque gaudia cantu est ;
Unica tunc volucris, nec visa prioribus annis,
Factaque nuper avis, longum tibi, Dædale, crimen.
Namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam
Progeniem germana suam, natalibus actis
Bis puerum senis, animi ad præcepta capacis.
Ille etiam medio spinas in pisce notatas
Traxit in exemplum : ferroque incidit acuto
Perpetuos dentes; et serræ reperit usum.
Primus et ex uno duo ferrea brachia nodo
Vinxit; ut, æquali spatio distantibus illis,
Altera pars staret; pars altera duceret orbem.

Dedalus invidit; sacrâque ex arce Minerva
Præcipitem mittit, lapsum mentitus. At illum,
Quæ favet ingeniis, excepit Pallas: avemque
Reddidit, et medio velavit in aëre pennis.
Sed vigor ingenii quondam velocis in alas,
Inque pedes abiit: nomen, quod et antè, remansit.

60

65

70

« ZurückWeiter »