Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ille, ut erat pronus, per colla admissa jubasque
Volvitur; et calido tellurem sanguine fœdat.
Phædimus infelix, et aviti nominis hæres
Tantalus, ut solito finem imposuêre labori,
Transierant ad opus nitidæ juvenile palæstræ:
Et jam contulerant arcto luctantia nexu
Pectora pectoribus; cùm tento concita cornu,
Sicut erant juncti, trajecit utrumque sagitta.
Ingemuêre simul; simul incurvata dolore
Membra solo posuêre; simul suprema jacentes
Lumina versârunt; animam simul exhalârunt.
Adspicit Alphenor, laniataque pectora plangens
Advolat, ut gelidos complexibus allevet artus:
Inque pio cadit officio: nam Delius illi
Intima fatifero rumpit præcordia ferro.

90

95

100

Quod simul eductum, pars est pulmonis in hamis
Eruta: cumque animâ cruor est effusus in auras.
At non intonsurn simplex Damasichthona vulnus
Afficit. Ictus erat, quâ crus esse incipit, et quâ
Mollia nervosus facit internodia poples.
Dumque manu tentat trahere exitiabile telum,

105

110

Altera per jugulum pennis tenus acta sagitta est.

Expulit hanc sanguis: seque ejaculatus in altum
Emicat, et longè terebratâ prosilit aurâ.

Ultimus Ilioneus non profectura precando

Brachia sustulerat: 'Dîque o communiter omnes,'
Dixerat, (ignarus non omnes esse rogandos)
'Parcite.' Motus erat, cùm jam revocabile telum
Non fuit, Arcitenens: minimo tamen occidit ille
Vulnere; non altâ percusso corde sagittâ.

115

Fama mali, populique dolor, lacrymæque suorum

120

Tam subitæ matrem certam fecêre ruinæ,

Mirantem potuisse; irascentemque quòd ausi
Hoc essent superi, quòd tantum juris haberent.
Nam pater Amphion, ferro per pectus adacto,
Finierat moriens pariter cum luce dolorem.

Heu quantùm hæc Niobe Niobe distabat ab illâ,
Quæ modò Latoïs populum submoverat aris,
Et mediam tulerat gressus resupina per urbem,
Invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti!
Corporibus gelidis incumbit; et ordine nullo
Oscula dispensat natos suprema per omnes.
A quibus ad cœlum liventia brachia tendens,
'Pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore;
Pascere,' ait; 'satiaque meo tua pectora luctu:
[Corque ferum satia,' dixit: 'per funera septem]
Efferor: exsulta; victrixque inimica triumpha.
Cur autem victrix? miseræ mihi plura supersunt,
Quàm tibi felici: post tot quoque funera vinco.'
Dixerat: insonuit contento nervus ab arcu :

125

130

135

Qui, præter Nioben unam, conterruit omnes.

140

Illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris

Ante toros fratrum demisso crine sorores.

E quibus una, trahens hærentia viscere tela,
Imposito fratri, moribunda relanguit ore.
Altera, solari miseram conata parentem,
Conticuit subitò, duplicataque vulnere cæco est.
[Oraque non pressit, nisi postquam spiritus exît.]
Hæc frustrà fugiens collabitur; illa sorori
Immoritur: latet hæc; illam trepidare videres.
Sexque datis leto, diversaque vulnera passis,
Ultima restabat: quam toto corpore mater,
Totâ veste tegens, Unam, minimamque relinque;
De multis minimam posco,' clamavit, 'et unam.'

145

150

Dumque rogat; pro quâ rogat, occidit. Orba resedit
Exanimes inter natos, natasque, virumque:
Diriguitque malis. Nullos movet aura capillos.
In vultu color est sine sanguine: lumina moestis
Stant immota genis: nihil est in imagine vivi.
Ipsa quoque interiùs cum duro lingua palato
Congelat, et venæ desistunt posse moveri.
Nec flecti cervix, nec brachia reddere gestus,
Nec pes ire potest: intra quoque viscera saxum est.
Flet tamen, et validi circumdata turbine venti
In patriam rapta est: ubi fixa cacumine montis
Liquitur, et lacrymas etiamnum marmora manant.

155

160

165

TEREUS, PROCNE, PHILOMELA, IN AVES MUTATI.

v. 620.

Ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo
Admonita est: oculisque tuens immitibus, 'Ah quàm
Es similis patri!' dixit. Nec plura locuta,
Triste parat facinus; tacitâque exæstuat irâ.
Ut tamen accessit natus, matrique salutem

170

Attulit, et parvis adduxit colla lacertis,
Mixtaque blanditiis puerilibus oscula junxit ;

Mota quidem est genitrix; infractaque constitit ira:
Invitique oculi lacrymis maduêre coactis.

Sed simul ex nimiâ matrem pietate labare

175

Sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis ;
Inque vicem spectans ambos, 'Cur admovet,' inquit,
Alter blanditias; raptâ silet altera linguâ?

Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem ?

Cui sis nupta vide, Pandione nata, marito.
Degeneras: scelus est pietas in conjuge Tereo.'
Nec mora; traxit Ityn, veluti Gangetica cervæ
Lactentem fœtum per silvas tigris opacas.
Utque domûs altæ partem tenuêre remotam ;
Tendentemque manus, et jam sua fata videntem,
'Eia,' et jam, mater,' clamantem, et colla petentem
Ense ferit Procne, lateri quâ pectus adhæret:
Nec vultum avertit. Satis illi ad fata vel unum
Vulnus erat; jugulum ferro Philomela resolvit.

180

185

195

Vivaque adhuc, animæque aliquid retinentia membra 190
Dilaniant. Pars inde cavis exsultat aënis:
Pars verubus stridet: manant penetralia tabo.
His adhibet conjux ignarum Terea mensis:
Et patrii moris sacrum mentita, quod uni
Fas sit adire viro, comites famulosque removit.
Inde, sedens solio, Tereus, sublimis avito,
Vescitur: inque suam sua viscera congerit alvum.
Tantaque nox animi est, 'Ityn huc arcessite,' dixit.
Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne;
Jamque suæ cupiens exsistere nuntia cladis ;

200

'Intus habes, quod poscis,' ait. Circumspicit ille, Atque ubi sit quærit. Quærenti, iterumque vocanti, Sicut erat sparsis furiali cæde capillis,

Prosiliit, Ityosque caput Philomela cruentum
Misit in ora patris: nec tempore maluit ullo
Posse loqui, et meritis testari gaudia dictis.
Thracius ingenti mensas clamore repellit,
Vipereasque ciet Stygiâ de valle sorores:
Et modò, si possit, reserato pectore diras
Egerere inde dapes, demersaque viscera gestit:
Flet modò, seque vocat bustum miserabile nati:

205

210

Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
Corpora Cecropidum pennis pendere putares;
Pendebant pennis. Quarum petit altera silvas;
Altera tecta subit. Neque adhuc de pectore cædis
Effluxêre notæ, signataque sanguine pluma est.
Ille dolore suo, pœnæque cupidine velox,
Vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristæ:
Prominet immodicum pro longâ cuspide rostrum.
Nomen Epops volucri: facies armata videtur.
Hic dolor ante diem, longæque extrema senecta
Tempora, Tartareas Pandiona misit ad umbras.

215

220

LIBER VII.

JASON ET MEDEA.

v. 1.

JAMQUE fretum Minyæ Pagasæâ puppe secabant, Multaque perpessi claro sub Iäsone, tandem

Contigerant rapidas limosi Phasidos undas.

Dumque adeunt regem, Phryxeaque vellera poscunt;

Lexque datur numeris magnorum horrenda laborum;
Concipit interea validos Æetias ignes.

5

Postera depulerat stellas Aurora micantes: Conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum; Consistuntque jugis. Medio rex ipse resedit Agmine purpureus, sceptroque insignis eburno. Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant Æripedes tauri: tactæque vaporibus herbæ Ardent. Utque solent pleni resonare camini,

10

« ZurückWeiter »