Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hanc habeo sedem ; quam tu, mitissima, serva.
Mota loco cur sim, tantique per æquoris undas 335
Advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
Tempestiva meis ; cùm tu curisque levata,
Et vultûs melioris eris. Mihi pervia tellus
Præbet iter: subterque imas ablata cavernas
Hic caput attollo, desuetaque sidera cerno.

340
Ergo, dum Stygio sub terris gurgite labor,
Visa tua est oculis illic Proserpina nostris.
Illa quidem tristis, nec adhuc interrita vultu;
Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi;
Sed tamen inferni pollens matrona tyranni.'

345 Mater ad auditas stupuit, ceu saxea, voces: Attonitæque diu similis fuit: utque dolore Pulsa gravi gravis est amentia ; curribus auras Exit in ætherias : ibi toto nubila vultu Ante Jovem passis stetit invidiosa capillis.

350 Proque meo venio supplex tibi, Jupiter,' inquit, Sanguine, proque tuo. Si nulla est gratia matris ; Nata patrem moveat; neu sit tibi cura, precamur, Vilior illius, quòd nostro est edita partu. En quæsita diu tandem mihi nata reperta est : 355 Si reperire vocas, amittere certiùs ; aut si Scire ubi sit, reperire vocas. Quòd rapta, feremus; Dummodo reddat eam: neque enim prædone marito Filia digna tua est; si jam mea filia digna est.' Jupiter excepit: ‘Commune est pignus onusque 360 Nata mihi tecum: sed, si modò nomina rebus Addere vera placet, non hoc injuria factum, Verùm amor est : neque

erit nobis

gener

ille pudori, Tu modò, diva, velis. Ut desint cætera ; quantum est Esse Jovis fratrem! quid quòd nec cætera desunt,

365

Nec cedit nisi sorte mihi ? Sed tanta cupido
Si tibi discidii; repetat Proserpina cælum:
Lege tamen certâ ; si nullos contigit illic
Ore cibos: nam sic Parcarum fædere cautum est.'

Dixerat. At Cereri certum est educere natam. 370
Non ita fata sinunt: quoniam jejunia virgo
Solverat: et, cultis dum simplex errat in hortis,
Pæniceum curvâ decerpserat arbore pomum:
Sumptaque pallenti septem de cortice grana
Presserat ore suo : solusque ex omnibus illud 375
Viderat Ascalaphus: quem quondam dicitur Orphne,
Inter Avernales haud ignotissima nymphas,
Ex Acheronte suo furvis peperisse sub antris.
Vidit: et indicio reditum crudelis ademit.
Ingemuit regina Erebi; testemque profanam

380 Fecit avem: sparsumque caput Phlegethontide lymphâ In rostrum, et plumas, et grandia lumina vertit. Ille sibi ablatus fulvis amicitur ab alis; Inque caput crescit; longosque reflectitur ungues ; Vixque movet natas per inertia brachia pennas; 385 Fodaque fit volucris, venturi nuntia luctûs, Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

At medius fratrisque sui meestæque sororis Jupiter ex æquo volventem dividit annum. Nunc dea, regnorum numen commune duorum, 390 Cum matre est totidem, totidem cum conjuge menses. Vertitur extemplo facies, et mentis, et oris : Nam, modò quæ poterat Diti quoque mæsta videri, Læta deæ frons est : ut sol, qui tectus aquosis Nubibus antè fuit, victis ubi nubibus exit.

395

LIBER VI.

NIOBE IN STATUAM MUTATA.

v. 148.

Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,
Tum cùm Mæoniam virgo Sipylumque colebat.
Nec tamen admonita est pænâ popularis Arachnes
Cedere cælitibus, verbisque minoribus uti.
Multa dabant animos. Sed enim nec conjugis artes, 5
Nec genus amborum, magnique potentia regni,
Sic placuêre illi, quamvis ea cuncta placebant,
Ut sua progenies: et felicissima matrum
Dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
Nam sata Tiresiâ, venturi præscia, Manto

10
Per medias fuerat, divino concita motu,
Vaticinata vias: Ismenides, ite frequentes,
Et date Latona, Latonigenisque duobus,
Cum prece thura piâ : lauroque innectite crinem.
Ore meo Latona jubet.' Paretur: et omnes

15 Thebaïdes jussis sua tempora frondibus ornant: Thuraque dant sanctis et verba precantia, flammis.

Ecce venit comitum Niobe celeberrima turbâ, Vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro: Et, quantum ira sinit, formosa : movensque decoro 20 Cum capite immissos humerum per utrumque capillos Constitit : utque oculos circumtulit alta superbos; Quis furor auditos,' inquit, “præponere visis Cælestes ? aut cur colitur Latona per aras; Numen adhuc sine thure meum est ? Mihi Tantalus auctor,

Cui licuit soli superorum tangere mensas.

26 Pleïadum soror est genitrix mihi: maximus Atlas Est avus, ætherium qui fert cervicibus axem: Jupiter alter avus: socero quoque glorior illo. Me gentes metuunt Phrygiæ : me regia Cadmi 30 Sub dominâ est : fidibusque mei commissa mariti Mônia cum populis a meque viroque reguntur. In quamcunque domûs adverto lumina partem, Immensæ spectantur opes. Accedit eodem Digna deæ facies. Huc natas adjice septem,

35 Et totidem juvenes ; et mox generosque nurusque. Quærite nunc, habeat quam nostra superbia causam : Nescio quoque audete satam Titanida Cæo Latonam præferre mihi; cui maxima quondam Exiguam sedem parituræ terra negavit.

40 Nec cælo, nec humo, nec aquis dea vestra recepta est. Exsul erat mundi ; donec miserata vagantem, · Hospita tu terris erras, ego,' dixit, “in undis,' Instabilemque locum Delos dedit. Illa duobus Facta parens:

uteri

pars est hæc septima nostri. 45 Sum felix: quis enim neget hoc? felixque manebo. Hoc

quoque quis dubitet ? tutum me copia fecit. Major sum, quàm cui possit Fortuna nocere. Multaque ut eripiat; multò mihi plura relinquet. Excessêre metum mea jam bona. Fingite demi 50 Huic aliquid populo natorum posse meorum; Non tamen ad numerum redigar spoliata duorum Latonæ: turbâ quo quantum distat ab orbâ ? Ite sacris, properate sacris; laurumque capillis Ponite.” Deponunt; infectaque sacra relinquunt 55 Quodque licet, tacito venerantur murmure numen.

Indignata dea est: summoque in vertice Cynthi

[ocr errors]

60

65

[ocr errors]

70

Talibus est dictis geminâ cum prole locuta :

En ego vestra parens, vobis animosa creatis,
Et nisi Junoni, nulli cessura dearum,
An dea sim, dubitor: perque omnia sæcula cultis
Arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.
Nec dolor hic solus : diro convicia facto
Tantalis adjecit: vosque est postponere natis
Ausa suis: et me (quod in ipsam recidat) orbam
Dixit; et exhibuit linguam scelerata paternam.'
Adjectura preces erat his Latona relatis :
Desine,' Phoebus ait, · (pæne mora longa) querelas.'
Dixit idem Phoebe: celerique per aëra lapsu
Contigerant tecti Cadmeïda nubibus arcem.

Planus erat, latèque patens prope monia campus,
Adsiduis pulsatus equis; ubi turba rotarum,
Duraque mollierant subjectas ungula glebas.
Pars ibi de septem genitis Amphione fortes
Conscendunt in equos, Tyrioque rubentia fuco
Terga premunt; auroque graves moderantur habenas.
E quibus Ismenos, qui matri sarcina quondam
Prima suæ fuerat, dum certum flectit in orbem
Quadrupedes cursus, spumantiaque ora coërcet;
*Hei mihi ! conclamat; medioque in pectore fixus
Tela gerit, frænisque manu moriente remissis
In latus a dextro paulatim defluit armo.
Proximus, audito sonitu per inane pharetræ,
Fræna dabat Sipylus : veluti cùm præscius imbris
Nube fugit visâ, pendentiaque undique rector
Carbasa deducit, ne quâ levis effluat aura.
Fræna dabat. Dantem non evitabile telum
Consequitur: summâque tremens cervice sagitta
Hesit; et exstabat nudum de gutture ferrum.

75

80

85

« ZurückWeiter »