Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

PROSERPINA A PLUTONE RAPTA.

v. 341.

180

185

190

Prima Ceres unco glebar. dimovit aratro: Prima dedit fruges, alimentaque mitia terris: Prima dedit leges. Cereris sumus omnia munus. Illa canenda mihi est. Utinam modò dicere

possem Carmina digna deæ! certè dea carmine digna est.

Vasta giganteis ingesta est insula membris
Trinacris; et magnis subjectum molibus urguet
Ætherias ausum sperare Typhoëa sedes.
Nititur ille quidem, pugnatque resurgere sæpe :
Dextra sed Ausonio manus est subjecta Peloro:
Læva, Pachyne, tibi; Lilibæo crura premuntur:
Degravat Ætna caput: sub quâ resupinus arenas
Ejectat, flammamque fero vomit ore Typhoeus.
Sæpe remoliri luctatur pondera terræ,
Oppidaque, et magnos evolvere corpore montes.
Inde tremit tellus : et rex pavet ipse silentûm.
Ne pateat, latoque solum retegatur hiatu;
Immissusque dies trepidantes terreat umbras.
Hanc metuens cladem tenebrosâ sede tyrannus
Exierat: : curruque atrorum vectus equorum
Ambibat Siculæ cautus fundamina terræ,
Postquam exploratum satis est loca nulla labare;
Depositique metus : videt hunc Erycina vagantem
Monte suo residens, natumque amplexa volucrem ;
'Arma, manusque meæ, mea, nate, potentia,' dixit,
Illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
Inque dei pectus celeres molire sagittas,

195

200

205

Cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
Tu superos, ipsumque Jovem, tu numina ponti
Victa domas, ipsumque, regit qui numina ponti.
Tartara quid cessant ? cur non matrisque tuumque
Imperium profers ? agitur pars tertia mundi.

210
Et tamen in cælo, quæ jam patientia nostra est,
Spernimur: ac mecum vires minuuntur Amoris.
Pallada nonne vides, jaculatricemque Dianam,
Abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
Si patiemur, erit: nam spes affectat easdem.

215 At tu, pro socio si qua est mea gratia regno, Junge deam patruo.' Dixit Venus. Ille pharetram Solvit : et arbitrio matris de mille sagittis Unam seposuit, sed quâ nec acutior ulla, Nec minùs incerta est, nec quæ magis audiat arcum. 220 Oppositoque genu curvavit flexile cornu : Inque cor hamatâ percussit arundine Ditem.

Haud procul Hennæis lacus est a mænibus altæ, Nomine Pergus, aquæ. Non illo plura Cajstros Carmina cygnorum labentibus audit in undis.

225 Silva coronat aquas, cingens latus omne ; suisque Frondibus, ut velo, Phæbeos submovet ictus. Frigora dant rami, Tyrios humus humida flores. Perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco Ludit, et aut violas, aut candida lilia carpit;

230 Dumque puellari studio calathosque sinumque Implet, et æquales certat superare legendo; Pené simul visa est, dilectaque, raptaque Diti: Usque adeò properatur amor.

Dea territa mesto Et matrem, et comites, sed matrem sæpius, ore 235 Clamat : et, ut summâ vestem lanjârat ab orâ, Collecti flores tunicis cecidêre remissis.

240

245

250

Tantaque simplicitas puerilibus affuit annis,
Hæc quoque virgineum movit jactura dolorem.

Raptor agit currus, et nomine quemque vocatos
Exhortatur equos: quorum per colla jubasque
Excutit obscurâ tinctas ferrugine habenas.
Perque lacus altos, et olentia sulfure fertur
Stagna Palicorum, ruptâ ferventia terrâ:
Et qua Bacchiadæ, bimari gens orta Corintho,
Inter inæquales posuerunt menia portus.

Est medium Cyanes, et Pisææ Arethusa,
Quod coït angustis inclusum cornibus æquor.
Hîc fuit, a cujus stagnum quoque nomine dictum est,
Inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas;
Agnovitque deum: Nec longiùs ibitis, inquit:
“Non potes invitæ Cereris gener esse : roganda,
Non rapienda fuit. Quòd si componere magnis
Parva mihi fas est; et me dilexit Anapis.
Exorata tamen, nec, ut hæc, exterrita nupsi,
Dixit : et, in partes diversas brachia tendens,
Obstitit. Haud ultrà tenuit Saturnius iram :
Terribilesque hortatus equos, in gurgitis ima
Contortum valido sceptrum regale lacerto
Condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit,
Et pronos currus medio cratere recepit.
At Cyane, raptamque deam, contemptaque fontis
Jura sui mærens, inconsolabile vulnus
Mente gerit tacitâ, lacrymisque absumitur omnis:
Et, quarum fuerat magnum modò numen, in illas
Extenuatur aquas.

Molliri membra videres :
Ossa pati flexus : ungues posuisse rigorem:
Primaque de totâ tenuissima quæque liquescunt,
Cærulei crines, digitique, et crura, pedesque:

255

260

265

Nam brevis in gelidas membris exilibus undas 270
Transitus est. Post hæc tergumque, humerique, latusque,
Pectoraque in tenues abeunt evanida rivos.
Denique pro vivo vitiatas sanguine venas
Lympha subit : restatque nihil, quod prendere possis.
Interea pavida nequicquam filia matri

275
Omnibus est terris, omni quæsita profundo.
Illam non rutilis veniens Aurora capillis
Cessantem vidit, non Hesperus: illa duabus
Flammiferâ pinus manibus succendit ab Ætnâ;
Perque pruinosas tulit irrequieta tenebras.

280 Rursus, ut alma dies hebetârat sidera, natam Solis ad occasum, solis quærebat ab ortu. Fessa labore sitim collegerat; oraque nulli Colluerant fontes: cùm tectam stramine vidit Fortè casam; parvasque fores pulsavit: at inde 285 Prodit anus; divamque videt; lymphamque roganti, Dulce dedit, tostâ quod coxerat antè polentâ. Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax Constitit ante deam: risitque, avidamque vocavit. Offensa est: neque adhuc epotâ parte loquentem 290 Cum liquido mistâ perfudit diva polentâ. Combibit os maculas; et, quâ modò brachia gessit, Crura gerit: cauda est mutatis addita membris: Inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, Contrahitur : parvâque minor mensura lacertâ est. 295 Mirantem, flentemque, et tangere monstra parantem Fugit anum ; latebramque petit : aptumque colori Nomen habet, variis stellatus corpora guttis.

Quas dea per terras, et quas erraverit undas, Dicere longa mora est. Quærenti defuit orbis. 300 Sicaniam repetit. Dumque omnia lustrat eundo;

Venit et ad Cyanen: ea, ni mutata fuisset,
Omnia narrâsset, sed et os et lingua volenti
Dicere non aderant: nec, quo loqueretur, babebat.
Signa tarnen manifesta dedit: notamque parenti, 305
Illo fortè loco delapsam, gurgite sacro
Persephones zonam summis ostendit in undis.
Quam simul agnovit, tanquam tum denique raptam
Scisset, inornatos lania vit diva capillos :
Et repetita suis percussit pectora palmis.

310
Nec scit adhuc ubi sit: terras tamen increpat omnes ;
Ingratasque vocat, nec frugum munere dignas.
Trinacriam ante alias, in quâ vestigia damni
Reperit. Ergo illîc sævâ vertentia glebas
Fregit aratra manu ; parilique irata colonos

315 Ruricolasque boves leto dedit; arvaque jussit Fallere depositum, vitiataque semina fecit. Fertilitas terræ, latum vulgata per orbem, Cassa jacet: primis segetes moriuntur in herbis : Et modò sol nimius, nimius modò corripit imber. 320 Sideraque, ventique nocent: avidæque volucres Semina jacta legunt: lolium, tribulique fatigant Triticeas messes, et inexpugnabile gramen.

Tùm caput Eleis Alpheïas extulit undis : Rorantesque comas a fronte removit ad aures : 325 Atque ait: “O toto quæsitä virginis orbe, Et frugum genitrix, immensos siste labores : Neve tibi fidæ violenta irascere terræ. Terra nihil meruit : patuitque invita rapinæ. Nec sum pro patriâ supplex: huc hospita veni. 330 Pisa mihi patria est; et ab Elide ducimus ortum. Sicaniain peregrina colo: sed gratior omni Hæc mihi terra solo est. Hos nunc Arethusa penates,

« ZurückWeiter »