Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Præmiaque eripies? quæ si tibi magna videntur;
Ex illis scopulis, ubi erant affixa, petîsses:
Nunc sine, qui petiit, per quem non orba senectus,
Ferre, quod et meritis et voce est pactus: eumque
Non tibi, sed certæ prælatum intellige morti.'
Ille nihil contrà: sed et hunc, et Persea vultu
Alterno spectans, petat hunc ignorat, an illum.
Cunctatusque brevi, contortam viribus hastam,
Quantas ira dabat, nequicquam in Persea misit.
Ut stetit illa toro; stratis tum denique Perseus
Exsiluit: teloque ferox inimica remisso
Pectora rupisset; nisi post altaria Phineus
Isset: et (indignum) scelerato profuit ara.
Fronte tamen Rhæti non irrita cuspis adhæsit.

Qui postquam cecidit, ferrumque ex osse revulsum est,
Palpitat, et positas adspergit sanguine mensas.

Tum verò indomitas ardescit vulgus in iras,
Telaque conjiciunt: et sunt, qui Cephea dicant
Cum genero debere mori. Sed limine tecti
Exierat Cepheus; testatus jusque, fidemque,
Hospitiique deos, ea, se prohibente, moveri.

25

30

35

40

45

Bellica Pallas adest, et protegit ægide fratrem:

Datque animos. Erat Indus Athis, quem, flumine Gange

Edita, Limnate vitreis peperisse sub antris

Creditur, egregius formâ: quam divite cultu

Augebat, bis adhuc octonis integer annis;

50

Inductus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
Aureus: ornabant aurata monilia collum,
Et madidos myrrhâ curvum crinale capillos.
Ille quidem jaculo quamvis distantia misso

Figere doctus erat; sed tendere doctior arcus.

55

Tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus

Stipite, qui mediâ positus fumabat in aulâ,

Perculit; et fractis confudit in ossibus ora.
Hunc ubi laudatos jactantem in sanguine vultus
Assyrius vidit Lycabas, junctissimus illi
Et comes, et veri non dissimulator amoris ;
Postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
Deploravit Athin; quos ille tetenderat, arcus
Adripit; et, Mecum tibi sint certamina,' dixit:,
'Nec longùm pueri fato lætabere; quo plus
Invidiæ, quàm laudis, habes.' Hæc omnia nondum
Dixerat: emicuit nervo penetrabile telum:
Vitatumque, tamen sinuosâ veste pependit.
Vertit in hunc harpen, spectatam cæde Medusa,
Acrisioniades, adigitque in pectus. At ille
Jam moriens, oculis sub nocte natantibus atrâ,
Circumspexit Athin: seque adclinavit in illum :
Et tulit ad manes junctæ solatia mortis.

Nec Phineus ausus concurrere cominus hosti,
Intorquet jaculum: quod detulit error in Idan,
Expertem frustrà belli, et neutra arma secutum.
Ille tuens oculis immitem Phinea torvis,

60

65

70

75

'Quandoquidem in partes,' ait, 'abstrahor, accipe, Phineu,
Quem fecisti hostem, pensaque hoc vulnere vulnus.'
Jamque remissurus tractum de corpore telum
Sanguine defectos cecidit collapsus in artus.

Hic quoque Cephenum post regem primus Odites
Ense jacet Clymeni: Protenora perculit Hypseus :
Hypsea Lyncides. Fuit et grandævus in illis
Emathion, æqui cultor, timidusque deorum :
Quem quoniam prohibent anni bellare, loquendo
Pugnat; et incessit, scelerataque devovet arma.
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis

80

85

Demetit ense caput; quod protinus incidit aræ :
Atque ibi semanimi verba exsecrantia linguâ
Edidit, et medios animam exspiravit in ignes.
Plus tamen exhausto superest: namque omnibus unum
Opprimere est animus. Conjurata undique pugnant
Agmina pro causâ, meritum impugnante fidemque.
Hac pro parte socer frustrà pius, et nova conjux,
Cum genitrice, favent; ululatuque atria complent.
Sed sonus armorum superat, gemitusque cadentûm:
Pollutosque semel multo Bellona Penates
Sanguine perfundit; renovataque prælia miscet.
Circueunt unum Phineus, et mille secuti
Phinea. Tela volant hibernâ grandine plura
Præter utrumque latus, præterque et lumen et aures.
Applicat hinc humeros ad magnæ saxa columnæ :
Tutaque terga gerens, adversaque in agmina versus,
Sustinet instantes. Instabant parte sinistrâ
Chaonius Molpeus, dextrâ Nabathæus Ethemon.
Tigris ut, auditis diversâ valle duorum

Exstimulata fame mugitibus armentorum,

Nescit utrò potiùs ruat; et ruere ardet utròque:
Sic dubius Perseus, dextrâ lævâne feratur,

Molpea trajecti submovit vulnere cruris ;

90

95

100

105

110

Contentusque fugâ est. Neque enim dat tempus Ethe

mon;

Sed furit: et, cupiens alto dare vulnera collo,

Non circumspectis exactum viribus ensem
Fregit: et extremâ percussæ parte columnæ
Lamina dissiluit; dominique in gutture fixa est.
Non tamen ad letum causas satis illa valentes
Plaga dedit. Trepidum Perseus, et inermia frustrà
Brachia tendentem Cyllenide confodit harpe.

115

Verùm ubi virtutem turbæ succumbere vidit,
'Auxilium,' Perseus, quoniam sic cogitis ipsi,'
Dixit, ab hoste petam; vultus avertite vestros,
Si quis amicus adest:' et Gorgonis extulit ora.
'Quære alium, tua quem moveant miracula,' dixit
Thescelus utque manu jaculum fatale parabat
Mittere, in hoc hæsit signum de marmore gestu.
Proximus huic Ampyx animi plenissima magni
Pectora Lyncidæ gladio petit: inque petendo
Dextera diriguit, nec citrà mota, nec ultrà.
At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
Ementitus erat, clypeo quoque flumina septem
Argento partim, partim cælaverat auro,

'Adspice,' ait, 'Perseu, nostræ primordia gentis:
Magna feres tacitas solatia mortis ad umbras,
A tanto cecidisse viro.' Pars ultima vocis

120

125

130

135

In medio suppressa sono est: adapertaque velle
Ora loqui credas; nec sunt ea pervia verbis.
Increpat hos, Vitioque animi, non crinibus,' inquit,
Gorgoneis torpetis,' Eryx: 'incurrite mecum;

Et prosternite humi juvenem, magica arma moventem.'
Incursurus erat; tenuit vestigia tellus :

141

Immotusque silex, armataque mansit imago.

Hi tamen ex merito pœnam subiêre; sed unus

Miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus,

Gorgone conspectâ saxo concrevit oborto.

145

Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo
Ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.
Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem:
Marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
Nomina longa mora est mediâ de plebe virorum
Dicere. Bis centum restabant corpora pugnæ :

[ocr errors]

150

155

Gorgone bis centum riguerunt corpora visâ.
Pœnitet injusti nunc denique Phinea belli.
Sed quid agat? Simulacra videt diversa figuris ;
Agnoscitque suos: et nomine quemque vocatos
Poscit opem: credensque parum, sibi proxima tangit
Corpora: marmor erant. Avertitur; atque ita supplex,
Confessasque manus, obliquaque brachia tendens,

Vincis,' ait, 'Perseu: remove fera monstra; tuæque
Saxificos vultus, quæcumque ea, tolle Medusæ.
Tolle, precor. Non nos odium, regnive cupido
Compulit ad bellum: pro conjuge movimus arma.
Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra.
Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, præter
Hanc animam concede mihi: tua cætera sunto.'
Talia dicenti, neque eum, quem voce rogabat,
Respicere audenti, 'Quod,' ait, 'timidissime Phineu,
Et possum tribuisse, et magnum munus inerti est,
(Pone metum) tribuam: nullo violabere ferro.
Quin etiam mansura dabo monumenta per ævum;
Inque domo soceri semper spectabere nostri.
Ut mea se sponsi soletur imagine conjux.'
Dixit: et in partem Phorcynida transtulit illam,
Ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
Tum quoque conanti sua flectere lumina cervix
Diriguit, saxoque oculorum induruit humor.

160

165

170

175

Sed tamen os timidum, vultusque in marmore supplex,
Submissæque manus, faciesque obnoxia mansit.

« ZurückWeiter »