Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Menibus, et vasto dederat servanda draconi:

290 Arcebatque suis externos finibus omnes. Huic quoque, 'Vade procul, ne longè gloria rerum, Quas mentiris,' ait, “longè tibi Jupiter absit.' Vimque minis addit: foribusque expellere tentat Cunctantem, et placidis miscentem fortia dictis. 295 Viribus inferior, (quis enim par esset Atlanti Viribus ?) • At quoniam parvi tibi gratia nostra est ; Accipe munus,' ait; lævâque a parte Medusæ Ipse retroversus squallentia prodidit ora. Quantus erat, mons factus Atlas. Jam barba comæque In silvas abeunt: juga sunt humerique manusque.

301 Quod caput antè fuit, summo est in monte cacumen. Ossa lapis fiunt. Tum partes auctus in omnes Crevit in immensum, (sic di statuistis) et omne Cum tot sideribus ccelum requievit in illo.

305

PERSEOS ET ANDROMEDÆ NUPTIÆ.

v. 662.

310

Clauserat Hippotades æterno carcere ventos :
Admonitorque operum coelo clarissimus alto
Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis
Parte ab utrâque pedes; teloque adcingitur unco:
Et liquidum motis talaribus aëra findit.
Gentibus innumeris circúmque infràque relictis,
Æthiopum populos, Cepheịa conspicit arva.

Illic immeritam maternæ pendere linguæ
Andromedan penas immitis jusserat Ammon.
Quam simul ad duras religatam brachia cautes
Vidit Abantiades; ait, non digna catenis,

315

Pande requirenti nomen terræque tuumque ;
Et cur vincla geras.' Primò silet illa : nec audet
Appellare virum virgo: manibusque modestos
Celâsset vultus; si non religata fuisset.

320
Lumina, quod potuit, lacrymis implevit obortis.
Sæpius instanti, sua ne delicta fateri
Nolle videretur, nomen terræque suumque,
Quantaque maternæ fuerit fiducia formæ,
Indicat. Et, nondum memoratis omnibus, unda 325
Insonuit: veniensque immenso bellua ponto
Eminet, et latum sub pectore possidet æquor.
Conclamat virgo : genitor lugubris, et amens
Mater adest; ambo miseri, sed justiùs illa.
Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus, 330
Plangoremque ferunt: vinctoque in corpore adhærent.
Cum sic hospes ait: 'Lacrymarum longa manere
Tempora vos poterunt: ad opem brevis hora ferendam

est. Hanc

ego si peterem Perseus Jove natus, et ille Gorgonis anguicoma Perseus superator, et alis 335 Æthereas ausus jactatis ire per auras ; Præferrer cunctis certè gener.

Addere tantis Dotibus et merituin (faveant modò numina) tento. Ut mea sit, servata meâ virtute, paciscor.' Accipiunt legem, (quis enim dubitaret?) et orant, 340 Promittuntque super regnum dotale, parentes.

Ecce velut navis, præfixo concita rostro, Sulcat aquas, juvenum sudantibus acta lacertis; Sic fera, dimotis impulsu pectoris undis, Tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto 345 Funda potest plumbo medii transmittere cæli : Cùm subitò juvenis, pedibus tellure repulsa,

Arduus in nubes abïit. Ut in æquore summo
Umbra viri visa est, visam fera sævit in umbram.
Utque Jovis præpes, vacuo cùm vidit in arvo

350
Præbentem Phaebo liventia terga draconem,
Occupat aversum: neu sæva retorqueat ora,
Squamigeris avidos figit cervicibus ungues :
Sic celeri fissum præpes per inane volatu
Terga feræ pressit: dextroque frementis in armo 355
Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
Vulnere læsa gravi, modò se sublimis in auras
Attollit: modò subdit aquis : modò more ferocis
Versat apri, quem turba canum circumsona terret.
Ille avidos morsus velocibus effugit alis :

360 Quâque patent, nunc terga cavis super obsita conchis, Nunc laterum costas, nunc quâ tenuissima cauda Desinit in piscem, falcato vulnerat ense. Bellua pceniceo mistos cum sanguine fluctus Ore vomit. Maduêre graves adspergine pennæ.

365 Nec bibulis ultrà Perseus talaribus `

ausus
Credere; conspexit scopulum : qui vertice summo
Stantibus exit aquis; operitur ab æquore moto.
Nixus eo, rupisque tenens juga prima sinistra,
Ter quater exegit repetita per ilia ferrum.

370 Littora cum plausu clamor superasque

deorum Implevêre domos. Gaudent, generumque salutant, Auxiliumque, domûs servatoremque fatentur Cassiope, Cepheusque pater. Resoluta catenis Incedit virgo, pretiumque et causa laboris.

375 Dis tribus ille focos totidem de cespite ponit; Lævum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo ; Ara Jovis media est. Mactatur vacca Minervæ, Alipedi vitulus ; taurus tibi, summe deorum.

Protinus Andromedan, et tanti præmia facti

380 Indotata rapit. Tædas Hymenæus Amorque Præcutiunt: largis satiantur odoribus ignes : Sertaque,dependent tectis : lotique, lyræque, Tibiaque, et cantus, amini felicia læti Argumenta, sonant; reseratis aurea valvis

385 Atria tota patent, pulchroque instructa paratu Cephenis proceres ineunt convivia regis.

Postquam epulis functi generosi munere Bacchi Diffudêre animos; cultusque habitusque locorum Quærit Abantiades: quærenti protinus unus

390 [Narrat Lyncides, moresque, habitusque virorum.] Quæ simul edocuit, “Nunc, o fortissime,' dixit, Fare precor, Perseu, quantâ virtute, quibusque Artibus abstuleris crinita draconibus ora.' Narrat Agenorides, gelido sub Atlante jacentem 395 Esse locum, solidæ tutum munimine molis : Cujus in introïtu geminas habitasse sorores Phorcydas, unius partitas luminis usum : Id se solerti furtim, dum traditur, astu Suppositâ cepisse manu: perque abdita longè, 400 Deviaque, et silvis horrentia saxa fragosis, Gorgoneas tetigisse domos: passimque per agros, Perque vias vidisse hominum simulacra, ferarumque, In silicem ex ipsis visâ conversa Medusâ : Se tamen horrendæ clypei, quod læva gerebat, 405 Ære repercusso formam adspexisse Medusæ : Dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat, Eripuisse caput collo: pennisque fugacem Pegason, et fratrem, matris de sanguine natos.

LIBER V.

PHINEUS ET SOCII IN SAXA MUTATI.

v. 1.

[ocr errors]

Dumque ea Cephenûm medio Danäesus heros
Agmine commemorat; fremitu regalia turbæ
Atria complentur: nec conjugialia festa
Qui canat, est clamor; sed qui fera nunciet arma.
Inque repentinos convivia versa tumultus

5 Adsimulare freto possis : quod sæva quietum Ventorum rabies motis exasperat undis.

Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
Fraxineam quatiens æratæ cuspidis hastam ;
En,' ait, ' en adsum præreptæ conjugis ultor.

10 Nec mihi te pennæ, nec falsum versus in aurum Jupiter, eripient.' Conanti mittere Cepheus,

Quid facis ?' exclamat: quæ te, germane, furentem Mens agit in facinus ? Meritisne hæc gratia tantis Redditur ? hâc vitam servatæ dote rependis?

15 Quam tibi non Perseus, verum si quæris, ademit, Sed grave Nereïdum numen, sed corniger Ammon, Sed quæ visceribus veniebat bellua ponto Exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est, Quo peritura fuit. Nisi si, crudelis, id ipsum

20 Exigis, ut pereat: luctuque levabere nostro. Scilicet haud satis est, quòd, te spectante, revincta est; Et nullam quòd opem patruus sponsusve tulisti : Insuper, a quoquam quòd sit servata, dolebis ;

« ZurückWeiter »