Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Monibus, et vasto dederat servanda draconi:

Arcebatque suis externos finibus omnes.

Huic quoque, 'Vade procul, ne longè gloria rerum,
Quas mentiris,' ait, 'longè tibi Jupiter absit.'
Vimque minis addit: foribusque expellere tentat
Cunctantem, et placidis miscentem fortia dictis.
Viribus inferior, (quis enim par esset Atlanti
Viribus?) At quoniam parvi tibi gratia nostra est;
Accipe munus,' ait; lævâque a parte Medusa
Ipse retroversus squallentia prodidit ora.

Quantus erat, mons factus Atlas. Jam barba comæque
In silvas abeunt: juga sunt humerique manusque.
Quod caput antè fuit, summo est in monte cacumen.
Ossa lapis fiunt. Tum partes auctus in omnes
Crevit in immensum, (sic dì statuistis) et omne
Cum tot sideribus cœlum requievit in illo.

290

295

301

305

PERSEOS ET ANDROMEDE NUPTIE.

v. 662.

Clauserat Hippotades æterno carcere ventos:
Admonitorque operum cœlo clarissimus alto
Lucifer ortus erat. Pennis ligat ille resumptis
Parte ab utrâque pedes; teloque adcingitur unco:
Et liquidum motis talaribus aëra findit.

Gentibus innumeris circumque infràque relictis,
Æthiopum populos, Cepheïa conspicit arva.

Illic immeritam maternæ pendere linguæ
Andromedan pœnas immitis jusserat Ammon.
Quam simul ad duras religatam brachia cautes
Vidit Abantiades; ait, 'O non digna catenis,

310

315

Pande requirenti nomen terræque tuumque ;
Et cur vincla geras.' Primò silet illa: nec audet
Appellare virum virgo: manibusque modestos
Celâsset vultus; si non religata fuisset.

Lumina, quod potuit, lacrymis implevit obortis.
Sæpius instanti, sua ne delicta fateri

Nolle videretur, nomen terræque suumque,
Quantaque maternæ fuerit fiducia formæ,

Indicat. Et, nondum memoratis omnibus, unda
Insonuit: veniensque immenso bellua ponto
Eminet, et latum sub pectore possidet æquor.
Conclamat virgo: genitor lugubris, et amens
Mater adest; ambo miseri, sed justiùs illa.
Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus,
Plangoremque ferunt: vinctoque in corpore adhærent.
Cùm sic hospes ait: Lacrymarum longa manere

320

325

330

Tempora vos poterunt: ad opem brevis hora ferendam

est.

Hanc ego si peterem Perseus Jove natus, et ille

Gorgonis anguicoma Perseus superator, et alis
Ethereas ausus jactatis ire per auras ;

335

Præferrer cunctis certè gener. Addere tantis
Dotibus et merituin (faveant modò numina) tento.
Ut mea sit, servata meâ virtute, paciscor.'

Accipiunt legem, (quis enim dubitaret?) et orant,
Promittuntque supèr regnum dotale, parentes.

340

Ecce velut navis, præfixo concita rostro,
Sulcat aquas, juvenum sudantibus acta lacertis;
Sic fera, dimotis impulsu pectoris undis,
Tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto
Funda potest plumbo medii transmittere cœli :
Cùm subitò juvenis, pedibus tellure repulsâ,

345

Arduus in nubes abiit. Ut in æquore summo
Umbra viri visa est, visam fera sævit in umbram.
Utque Jovis præpes, vacuo cùm vidit in arvo
Præbentem Phoebo liventia terga draconem,
Occupat aversum: neu sæva retorqueat ora,
Squamigeris avidos figit cervicibus ungues:
Sic celeri fissum præpes per inane volatu

350

Terga feræ pressit: dextroque frementis in armo
Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
Vulnere læsa gravi, modò se sublimis in auras

355

Attollit: modò subdit aquis: modò more ferocis
Versat apri, quem turba canum circumsona terret.
Ille avidos morsus velocibus effugit alis :

360

Quâque patent, nunc terga cavis super obsita conchis,

Nunc laterum costas, nunc quâ tenuissima cauda
Desinit in piscem, falcato vulnerat ense.

Bellua pœniceo mistos cum sanguine fluctus

Ore vomit. Maduêre graves adspergine pennæ.
Nec bibulis ultrà Perseus talaribus ausus

365

Credere; conspexit scopulum: qui vertice summo
Stantibus exit aquis; operitur ab æquore moto.
Nixus eo, rupisque tenens juga prima sinistrâ,
Ter quater exegit repetita per ilia ferrum.

370

Littora cum plausu clamor superasque deorum Implevêre domos. Gaudent, generumque salutant, Auxiliumque, domûs servatoremque fatentur Cassiope, Cepheusque pater. Resoluta catenis Incedit virgo, pretiumque et causa laboris.

Dîs tribus ille focos totidem de cespite ponit; Lævum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo; Ara Jovis media est. Mactatur vacca Minervæ, Alipedi vitulus; taurus tibi, summe deorum.

375

nim

Protinus Andromedan, et tanti præmia facti
Indotata rapit. Tædas Hymenæus Amorque
Præcutiunt: largis satiantur odoribus ignes:
Sertaque, dependent tectis: lotique, lyræque,
Tibiaque, et cantus, amini felicia læti
Argumenta, sonant; reseratis aurea valvis.
Atria tota patent, pulchroque instructa paratu
Cephenis proceres ineunt convivia regis.

Postquam epulis functi generosi munere Bacchi
Diffudêre animos; cultusque habitusque locorum
Quærit Abantiades: quærenti protinus unus
[Narrat Lyncides, moresque, habitusque virorum.]
Quæ simul edocuit, 'Nunc, o fortissime,' dixit,
'Fare precor, Perseu, quantâ virtute, quibusque
Artibus abstuleris crinita draconibus ora.'
Narrat Agenorides, gelido sub Atlante jacentem
Esse locum, solidæ tutum munimine molis :
Cujus in introitu geminas habitâsse sorores
Phorcydas, unius partitas luminis usum :
Id se solerti furtim, dum traditur, astu

380

385

390

395

Suppositâ cepisse manu: perque abdita longè,

400

Deviaque, et silvis horrentia saxa fragosis,
Gorgoneas tetigisse domos: passimque per agros,
Perque vias vidisse hominum simulacra, ferarumque,
In silicem ex ipsis visâ conversa Medusâ :

Se tamen horrendæ clypei, quod læva gerebat,

405

Ære repercusso formam adspexisse Medusæ :

Dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,

Eripuisse caput collo: pennisque fugacem

Pegason, et fratrem, matris de sanguine natos.

LIBER V.

PHINEUS ET SOCII IN SAXA MUTATI.

v. 1.

Dumque ea Cephenûm medio Danäeïus heros
Agmine commemorat; fremitu regalia turbæ
Atria complentur: nec conjugialia festa
Qui canat, est clamor; sed qui fera nunciet arma.
Inque repentinos convivia versa tumultus
Adsimulare freto possis: quod sæva quietum
Ventorum rabies motis exasperat undis.

5

Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
Fraxineam quatiens æratæ cuspidis hastam ;
'En,' ait, 'en adsum præreptæ conjugis ultor.
Nec mihi te pennæ, nec falsum versus in aurum
Jupiter, eripient.' Conanti mittere Cepheus,
'Quid facis?' exclamat: 'quæ te, germane, furentem
Mens agit in facinus? Meritisne hæc gratia tantis
Redditur? hâc vitam servatæ dote rependis?

10

15

Quam tibi non Perseus, verum si quæris, ademit,

Sed

Sed grave Nereïdum numen, sed corniger Ammon,
quæ visceribus veniebat bellua ponto
Exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,
Quo peritura fuit.

Nisi si, crudelis, id ipsum

Exigis, ut pereat: luctuque levabere nostro.

Scilicet haud satis est, quòd, te spectante, revincta est;
Et nullam quòd opem patruus sponsusve tulisti :

Insuper, a quoquam quòd sit servata, dolebis ;

20

« ZurückWeiter »