Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

145

150

155

Volvitur Ixion : et se sequiturque fugitque.
Molirique suis letum patruelibus ausæ,
Adsiduæ repetunt, quas perdant, Belides undas.
Quos omnes acie postquam Saturnia torvâ,
Vidit, et ante omnes Ixiona; rursus ab illo
Sisyphon adspiciens, ‘Cur hic e fratribus, inquit,
'Perpetuas patitur pænas; Athamanta superbum
Regia dives habet : qui me cum conjuge semper
Sprevit?' et exponit causas odiique viæque;
Quidque velit. Quod vellet, erat, ne regia Cadmi
Staret; et in facinus traherent Athamanta sorores.
Imperium, promissa, preces confundit in unum:
Sollicitatque deas. Sic hæc Junone locutâ,
Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos
Movit: et obstantes rejecit ab ore colubras.
Atque ita, ' Non longis opus est ambagibus,' infit.
Facta puta, quæcunque jubes: inamabile regnum
Desere: teque refer cæli melioris ad auras.'

Læta redit Juno: quam cælum intrare parantem
Roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

Nec mora; Tisiphone madefactam sanguine sumit
Importuna facem : fluidoque cruore rubentem
Induitur pallam; tortoque incingitur angue:
Egrediturque domo. Luctus comitantur euntem,
Et Pavor, et Terror, trepidoque Insania vultu.
Limine constiterat: postes tremuisse feruntur
Æolii; pallorque fores infecit acernas:
Solque locum fugit. Monstris exterrita conjux,
Territus est Athamas : tectoque exire parabant.
Obstitit infelix, aditumque obsedit, Erinnys:
Nexaque vipereis distendens brachia nodis,
Cæsariem excussit. Motæ sonuêre colubræ :

160

165

170

175

180

185

Parsque jacens humeris, pars circum tempora lapse
Sibila dant, saniemque vomunt, linguasque coruscant.
Inde duos mediis abrumpit crinibus angues ;
Pestiferâque manu raptos immisit. At illi
Inoösque sinus Athamanteosque pererrant ;
Inspirantque graves animas: nec vulnera membris
Ulla ferunt: mens est, quæ diros sentiat ictus.
Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,
Oris Cerberei spumas, et virus Echidnæ ;
Erroresque vagos, cæcæque oblivia mentis,
Et scelus, et lacrymas, rabiemque, et cædis amorem ;
Omnia trita simul: quæ, sanguine mista recenti,
Coxerat ære cavo, viridi versata cicutâ.
Dumque pavent illi; vertit furiale venenum
Pectus in amborum, præcordiaque intima movit.
Tum face jactatâ per eundem sæpius orbem,
Consequitur motos velociter ignibus ignes.
Sic victrix, jussique potens, ad inania magni
Regna redit Ditis: sumptumque recingitur anguem.

Protinus Æolides mediâ furibundus in aulâ
Clamat, “Io, comites, his retia tendite silvis:
Hic modò cum geminâ visa est mihi prole leæna.'
Utque feræ, sequitur vestigia conjugis amens:
Deque sinu matris ridentem, et parva Learchum
Brachia tendentem, rapit, et bis terque per auras
More rotat fundæ : rigidoque infantia saxo
Discutit ossa ferox. Tum denique concita mater,
(Seu dolor hoc fecit, seu sparsi causa veneni ;)
Exululat; passisque fugit malè sana capillis :
Teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis,
Evoe, Bacche,' sonat. Bacchi sub nomine Juno
Risit: et, Hos usus præstet tibi,' dixit, alumnus.'

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

205

210

Imminet æquoribus scopulus. Pars, ima cavatur
Fluctibus, et tectas defendit ab imbribus ,undas:
Summa riget, frontemque in apertum, porrigit æquor.
Occupat hunc (vires insania fecerat) Ino:
Seque super pontum, nullo tardata timore,
Mittit, onusque suum. Percussa recanduit unda.

At Venus, immeritæ, neptis, miserata labores,
Sic patruo blandita suo est : 'O numen aquarum,
Proxima cui coelo cessit, Neptune potestas;
Magna quidem posco: sed tu miserere meorum,
Jactari quos cernis in Ionio immenso:
Et dis adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est :
Si tamen in dio quondam concreta profundo,
Spuma fui, Grajumque manet mihi nomen ab illâ.'
Adnuit oranti Neptunus; et abstulit illis,
Quod mortale fuit; majestatemque verendam
Imposuit; nomenque simul faciemque novavit :
Leucotheëque deum cum matre Palæmona dixit.

215

220

CADMUS ET HERMIONE IN SERPENTES MUTATI.

v. 562.

225

Nescit Agenorides natam parvumque nepotem
Æquoris esse deos. Luctu serieque malorum
Victus, et ostentis, quæ plurima viderat, exit
Conditor urbe suâ; tanquam fortuna locorum,
Non sua se premeret: longisque erratibus actus
Contigit Illyricos profugâ cum conjuge fines.
Jamque malis annisque graves, dum prima retractant
Fata domûs, releguntque suos sermone labores ;
Num sacer ille meâ trajectus cuspide serpens,

230

6

[ocr errors]

Cadınus ait, fuerit; tum, cùm Sidone profectus
Vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes?
Quem si cura deûm tam certâ vindicat irâ,
Ipse precor serpens in longam porrigar alvum.' 235
Dixit: et, ut serpens, in longam tenditur alyum;
Duratæque cuti squamas increscere sentit,
Nigraque cæruleis variari corpora guttis :
In pectusque cadit pronus: commissaque in unum
Paulatim tereti sinuantur acumine crura.

240
Brachia jam restant: quæ restant, brachia tendit;
Et lacrymis per adhuc humana fluentibus ora,
Accede, o conjux, accede, miserrima, dixit :
Dumque aliquid superest de me, me tange, manumque
Accipe, dum manus est; dum non totum occupat anguis.'
Ille quidem vult plura loqui : sed lingua repentè 246
In partes est fissa duas. Nec verba volenti
Sufficiunt: quotiesque aliquos parat edere questus,
Sibilat: hanc illi vocem Natura relinquit.
Nuda manu feriens, exclamat, pectora, conjux, 250
Cadme, mane: teque his, infelix, exue monstris.
Cadme, quid hoc ? ubi pes ? ubi sunt humerique ma-

nusque ?
Et color, et facies, et, dum loquor, omnia? Cur non
Me quoque, coelestes, in eandem vertitis anguem?'
Dixerat. Ille suæ lambebat conjugis ora :

255
Inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat;
Et dabat amplexus; adsuetaque colla petebat.
Quisquis adest (aderant comites) terretur. At illos
Lubrica permulcent cristati colla dracones,
Et subitò duo sunt; junctoque volumine serpunt; 260
Donec in appositi nemoris subiêre latebras.

Nunc quoque nec fugiunt hominem, nec vulnere lædunt: Quidque priùs fuerint, placidi meminêre dracones.

ATLAS IN MONTEM MUTATUS.

265

270

275

v. 620. Inde per

immensum ventis discordibus actsus Nunc huc, nunc illuc, exemplo nubis aquosæ, Fertur, et ex alto seductas æthere longè Despectat terras; totumque supervolat orbem. Ter gelidas Arctos, ter Cancri brachia vidit: Sæpe sub

occasus, sæpe est ablatus in ortus.
Jamque cadente die, veritus se credere nocti,
Constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe;
Exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
Evocet Auroræ, currus Aurora diurnos.

Hic hominum cunctos ingenti corpore præstans
Japetionides Atlas fuit. Ultima tellus
Rege sub hoc, et pontus erat, qui solis anhelis
Æquora subdit equis, et fessos excipit axes.
Mille greges illi, totidemque armenta per herbas
Errabant: et humum vicinia nulla premebant.
Arboreæ frondes, auro radiante virentes,
Ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
'Hospes,' ait Perseus illi, seu gloria tangit
Te generis magni; generis mihi Jupiter auctor:
Sive es mirator rerum ; mirabere nostras.
Hospitium requiemque peto.' Memor ille vetustæ
Sortis erat : (Themis hanc dederat Parnassia sortem)
• Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro
Arbor: et hunc prædæ titulum Jove natus habebit.'
Id metuens, solidis pomaria clauserat Atlas

280

[ocr errors]

285

« ZurückWeiter »