Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

De modò, viginti, (tot enim ratis illa ferebat)
Restabam solus. Pavidum, gelidumque trementi
Corpore, vixque meum firmat deus, "Excute," dicens,
"Corde metum, Diamque tene." Delatus in illam,
Accensis aris, Baccheïa sacra frequento.'

+ May 2817/1471

LIBER IV.

275

PYRAMI ET THISBES MORS.

v. 55.

Pyramus et Thisbe, juvenum pulcherrimus alter,
Altera, quas Oriens habuit, prælata puellis,
Contiguas tenuêre domos: ubi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
Notitiam, primosque gradus vicinia fecit:
Tempore crevit amor: tædæ quoque jure coîssent;
Sed vetuêre patres, quod non potuêre vetare.

Fissus erat tenui rimâ, quam duxerat olim,
Cùm fieret paries domnui communis utrique.
Id vitium nulli per sæcula longa notatum,
(Quid non sentit amor?) primi sensistis amantes.
Et voci fecistis iter. Tum murmure parvo
Multa priùs questi, statuunt, ut nocte silenti
Fallere custodes, foribusque excedere tentent.

5

10

Cùmque domo exierint, urbis quoque claustra relinquant : Neve sit errandum lato spatiantibus arvo,

Conveniant ad busta Nini: lateantque sub umbrâ

16

Arboris., Arbor, ibi, niveis uberrima pomis,
Ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent, et lux, tardè decedere,visa,
Præcipitatur aquis, et aquis nox surgit ab îsdem.
Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe.
Egreditur, fallitque suos: adopertaque vultum
Pervenit ad tumulum; dictâque sub arbore sedit.
Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti
Cæde leæna boum spumantes oblita rictus,
Depositura sitim vicini fontis in undâ.

Quam procul ad lunæ radios Babylonia Thisbe
Vidit: et obscurum trepido pede fugit in antrum.
Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit.
Ut lea sæva sitim multâ compescuit undâ,
Dum redit in silvas, inventos fortè sine ipsâ
Ore cruentato tenues laniavit amictus.
Seriùs egressus vestigia vidit in alto

Pulvere certa feræ, totoque expalluit ore

20

25

30

35

Pyramus. Ut verò vestem quoque sanguine tinctam

Reperit; 'Una duos nox,' inquit, 'perdet amantes:

E quibus illa fuit longâ dignissima vitâ :

Nostra nocens anima est. Ego te, miseranda, peremi,

In loca plena metûs qui jussi nocte venires:

40

Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus,
Et scelerata fero consumite viscera morsu,

O quicunque sub hâc habitatis
rupe, leones.'
Sed timidi est optare necem. Velamina Thisbes
Tollit, et ad pactæ secum fert arboris umbram.

[ocr errors]

Utque dedit notæ lacrymas, dedit oscula vesti:

45

Accipe nunc,' inquit, 'nostri quoque sanguinis haustus :'

Quoque erat accinctus, demittit in ilia ferrum.

Nec mora; ferventi moriens e vulnere traxit.

Ut jacuit resupinus humi, cruor emicat,altè,
Non aliter, quàm cùm vitiato fistula plumbo
Scinditur, et tenues stridente foramine longè
Ejaculatur aquas; atque ictibus aëra rumpit.
Arborei fœtus adspergine cædis in atram
Vertuntur faciem: madefactaque sanguine radix
Pœniceo tinguit pendentia mora colore.

Ecce, metu nondum posito, ne fallat amantem,
Illa redit: juvenemque oculis, animoque requirit:
Quantaque vitârit narrare pericula gestit.
Utque locum, et versam cognovit in arbore formam;
(Sic facit incertam pomi color) hæret, an hæc sit.
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
Membra solum, retroque pedem tulit: oraque buxo
Pallidiora gerens, exhorruit, æquoris instar,
Quod tremit, exiguâ cùm summum stringitur aurâ.
Sed postquam remorata suos cognovit amores;
Percutit indignos claro plangore lacertos:
Et laniata comas, amplexaque corpus amatum,
Vulnera supplevit lacrymis, fletumque cruori
Miscuit et gelidis in vultibus oscula figens,
Pyrame,' clamavit, 'quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde. Tua te, carissime, Thisbe
Nominat: exaudi, vultusque attolle jacentes.'
Ad nomen Thisbes oculos, jam morte gravatos,
Pyramus erexit, visâque recondidit illâ.

[ocr errors]

Quæ postquam vestemque suam cognovit, et ense
Vidit ebur vacuum; Tua te manus,' inquit, 'amorque
Perdidit, infelix. Est et mihi fortis in unum

Hoc manus est et amor: dabit hic in vulnera vires.
Persequar exstinctum: letique miserrima dicar
Causa, comesque tui: quique a me morte revelli

[blocks in formation]

Heu solâ poteras, poteris nec morte revelli.
Hoc tamen, amborum verbis estote rogati,
O multùm miseri, meus illiusque, parentes,
Ut, quos certus amor, quos hora novissima junxit,
Componi tumulo non invideatis eodem.

At tu, quæ ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis unius, mox es tectura duorum;
Signa tene cædis: pullosque, et luctibus aptos
Semper habe fœtus, gemini monumenta cruoris.'
Dixit: et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro; quod adhuc a cæde tepebat.
Vota tamen tetigêre deos, tetigêre parentes:
Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater:
Quodque rogis superest, unâ requiescit in urnâ.

85

90

95

INO ET MELICERTA IN DEOS MUTATI.

v. 416.

Tum verò totis Bacchi memorabile Thebis
Numen erat; magnasque novi matertera vires
Narrat ubique dei: de totque sororibus expers

Una doloris erat, nisi quem fecêre sorores.

Adspicit hanc natis, thalamoque Athamantis habentem

Sublimes animos, et alumno numine, Juno;

101

Nec tulit: et secum, 'Potuit de pellice natus

Vertere Mæonios, pelagoque immergere, nautas,
Et laceranda suæ nati dare viscera matri,
Et triplices operire novis Minyeïdas alis:
Nil poterit Juno, nisi inultos flere dolores?

Idque mihi satis est? hæc una potentia nostra est?
Ipse docet quid agam; (fas est et ab hoste doceri)

105

Quidque furor valeat, Pentheâ cæde satisque
Ac super ostendit. Cur non stimuletur, eatque
Per cognata suis exempla furoribus Ino?'

Est via declivis, funestâ nubila taxo:
Ducit ad infernas per muta silentia,sedes.
Styx nebulas exhalat iners: umbræque recentes
Descendunt illâc, simulacraque functa sepulcris.
Pallor Hiemsque tenent latè loca senta: novique,
Quâ sit iter, manes, Stygiam quod ducit ad urbem,
Ignorant: ubi sit nigri fera regia Ditis.
Mille capax aditus, et apertas undique portas
Urbs habet. Utque fretum de totâ flumina terrâ,
Sic omnes animas locus accipit ille; nec ulli
Exiguus populo est, turbamve accedere sentit.
Errant exsangues sine corpore et ossibus umbræ :
Parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni;
Pars alias artes, antiquæ imitamina vitæ,
Exercent; aliam partem sua pœna coercet.
Sustinet ire illuc, cælesti sede relictâ,

110

115.

120

125

(Tantum odiis iræque dabat) Saturnia Juno.

Quò simul intravit, sacroque a corpore pressum
Ingemuit limen; tria Cerberus extulit ora,
Et tres latratus simul edidit. Illa sorores

130

Nocte vocat genitas, grave et implacabile numen.
(Carceris ante fores clausas adamante sedebant:
Deque suis atros pectebant crinibus angues.)
Quam simul agnôrunt inter caliginis umbras;
Surrexêre deæ. Sedes scelerata vocatur.

135

Viscera præbebat Tityos lanianda; novemque
Jugeribus distentus erat. Tibi, Tantale, nullæ
Deprenduntur aquæ; quæque imminet, effugit arbos.
Aut petis, aut urges ruiturum, Sisyphe, saxum.

140

« ZurückWeiter »