De modò, viginti (tot enim ratis illa ferebat) 275 Pyramus et Thisbe, juvenum pulcherrimus alter, 5 Fissus erat tenui rimâ, quam duxerat olim, 10 16 Conveniant ad busta Nini : lateantque sub umbrâ Arboris.. Arbor, ibi, niveis uberrima pomis, 20 Præcipitatur aquis, et aquis nox surgit ab isdem. Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe Egreditur, fallitque suos: adopertaque vultum Pervenit ad tumulum; dictâque sub arbore sedit. Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti 25 Cæde leæna boum spumantes oblita rictus, Depositura sitim vicini fontis in undâ. Quam procul ad lunæ radios Babylonia Thisbe Vidit : et obscurum trepido pede fugit in antrum. Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit. 30 Ut lea sæva sitim multâ compescuit undâ, Dum redit in silvas, inventos fortè sine ipsâ Ore cruentato tenues laniavit amictus. Seriùs egressus vestigia vidit in alto Pulvere certa feræ, totoque expalluit ore 35 Pyramus. Ut verò vestem quoque sanguine tinctam Reperit; “Una duos nox,' inquit, 'perdet amantes : E quibus illa fuit longâ dignissima vitâ : Nostra nocens anima est. Ego te, miseranda, peremi, In loca plena metûs qui jussi nocte venires : 40 Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus, Et scelerata fero consumite viscera morsu, O quicunque sub hâc habitatis rupe, leones.' Sed timidi est optare necem. Velamina Thisbes Tollit, et ad pactæ secum fert arboris umbram. 45 Utque dedit notæ lacrymas, dedit oscula vesti: Accipe nunc, inquit, ‘nostri quoque sanguinis haustus :' Quoque erat accinctus, demittit in ilia ferrum. Nec mora ; ferventi moriens e vulnere traxit. Ut jacuit resupinus humi, cruor emicat,altė, 50 Non aliter, quàm cùm vitiato fistula plumbo Scinditur, et tenues stridente foramine longè Ejaculatur aquas; atque ictibus aëra rumpit. Arborei foetus adspergine cædis in atram Vertuntur faciem: madefactaque sanguine radix 55 Pæniceo tinguit pendentia mora colore. Ecce, metu nondum posito, ne fallat amantem, Illa redit: juvenemque oculis, animoque requirit: Quantaque vitârit narrare pericula gestit. Utque locum, et versam cognovit in arbore formam; 60 (Sic facit incertam pomi color) hæret, an hæc sit. Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum Membra solum, retroque pedem tulit: oraque buxo Pallidiora gerens, exhorruit, æquoris instar, Quod tremit, exiguâ cùm summum stringitur aurâ. 65 Sed postquam remorata suos cognovit amores; Percutit indignos claro plangore lacertos : Et laniata comas, amplexaque corpus amatum, Vulnera supplevit lacrymis, fletumque cruori Miscuit: et gelidis in vultibus oscula figens, 70 Pyrame,' clamavit, quis te mihi casus ademit? Pyrame, responde. Tua te, carissime, Thisbe Nominat: exaudi, vultusque attolle jacentes.' Ad nomen Thisbes oculos, jam morte gravatos, Pyramus erexit, visâque recondidit illâ. 75 Est et mihi fortis in unum 80 Causa, comesque tui: quique a me morte revelli 85 Heu soļâ poteras, poteris nec morte revelli. Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes : 90 95 INO ET MELICERTA IN DEOS MUTATI. V. 416. Tum verò totis Bacchi memorabile Thebis nisi fecêre sorores. Adspicit hanc natis, thalamoque Athamantis habentem Sublimes animos, et alumno numine, Juno; 101 Nec tulit: et secum, 'Potuit de pellice natus Vertere Mæonios, pelagoque immergere, nautas, Et laceranda suæ nati dare viscera matri, Et triplices operire novis Minyeïdas alis : 105 Nil poterit Juno, nisi inultos flere dolores ? Idque mihi satis est? hæc una potentia nostra est? Ipse docet quid agam; (fas est et ab hoste doceri) 110 115. 120 Quidque furor valeat, Pentheâ cæde satisque Est via,declivis, funestâ nubila taxo: . sine corpore et ossibus umbræ : Sustinet ire illuc, cælesti sede relictâ, 125 130 135 140 |