Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

De modò, viginti (tot enim ratis illa ferebat)
Restabam solus. Pavidum, gelidumque trementi
Corpore, vixque meum firmat deus, “Excute,” dicens,
“Corde metum, Diamque tene.” Delatus in illam,
Accensis aris, Baccheïa sacra frequento.'

275

[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Pyramus et Thisbe, juvenum pulcherrimus alter,
Altera, quas Oriens habuit, prælata puellis,
Contiguas tenuêre domos : ubi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
Notitiam, primosque gradus vicinia fecit:

5
Tempore crevit amor: trde quoque jure coîssent;
Sed vetuêre patres, quod non potuêre vetare.

Fissus erat tenui rimâ, quam duxerat olim,
Cùm fieret paries domnui communis utrique.
Id vitium nulli per sæcula longa notatum,

10
(Quid non sentit amor?) primi sensistis amantes.
Et voci fecistis iter. Tum murmure parvo
Multa priùs questi, statuunt, ut nocte silenti
Fallere custodes, foribusque excedere tentent.
Cùmque domo exierint, urbis quoque claustra relinquant:
Neve sit errandum lato spatiantibus arvo,

16 Conveniant ad busta Nini : lateantque sub umbrâ

Arboris.. Arbor, ibi, niveis uberrima pomis,
Ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent; et lux, tardè decedere, visa,

20 Præcipitatur aquis, et aquis nox surgit ab isdem.

Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe Egreditur, fallitque suos: adopertaque vultum Pervenit ad tumulum; dictâque sub arbore sedit. Audacem faciebat amor. Venit ecce recenti

25 Cæde leæna boum spumantes oblita rictus, Depositura sitim vicini fontis in undâ. Quam procul ad lunæ radios Babylonia Thisbe Vidit : et obscurum trepido pede fugit in antrum. Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit.

30 Ut lea sæva sitim multâ compescuit undâ, Dum redit in silvas, inventos fortè sine ipsâ Ore cruentato tenues laniavit amictus.

Seriùs egressus vestigia vidit in alto Pulvere certa feræ, totoque expalluit ore

35 Pyramus. Ut verò vestem quoque sanguine tinctam Reperit; “Una duos nox,' inquit, 'perdet amantes : E quibus illa fuit longâ dignissima vitâ : Nostra nocens anima est. Ego te, miseranda, peremi, In loca plena metûs qui jussi nocte venires :

40 Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus, Et scelerata fero consumite viscera morsu, O quicunque sub hâc habitatis rupe, leones.' Sed timidi est optare necem.

Velamina Thisbes Tollit, et ad pactæ secum fert arboris umbram. 45 Utque dedit notæ lacrymas, dedit oscula vesti:

Accipe nunc, inquit, ‘nostri quoque sanguinis haustus :' Quoque erat accinctus, demittit in ilia ferrum. Nec mora ; ferventi moriens e vulnere traxit.

[ocr errors]

Ut jacuit resupinus humi, cruor emicat,altė,

50 Non aliter, quàm cùm vitiato fistula plumbo Scinditur, et tenues stridente foramine longè Ejaculatur aquas; atque ictibus aëra rumpit. Arborei foetus adspergine cædis in atram Vertuntur faciem: madefactaque sanguine radix 55 Pæniceo tinguit pendentia mora colore.

Ecce, metu nondum posito, ne fallat amantem, Illa redit: juvenemque oculis, animoque requirit: Quantaque vitârit narrare pericula gestit. Utque locum, et versam cognovit in arbore formam; 60 (Sic facit incertam pomi color) hæret, an hæc sit. Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum Membra solum, retroque pedem tulit: oraque buxo Pallidiora gerens, exhorruit, æquoris instar, Quod tremit, exiguâ cùm summum stringitur aurâ. 65 Sed postquam remorata suos cognovit amores; Percutit indignos claro plangore lacertos : Et laniata comas, amplexaque corpus amatum, Vulnera supplevit lacrymis, fletumque cruori Miscuit: et gelidis in vultibus oscula figens,

70 Pyrame,' clamavit, quis te mihi casus ademit? Pyrame, responde. Tua te, carissime, Thisbe Nominat: exaudi, vultusque attolle jacentes.' Ad nomen Thisbes oculos, jam morte gravatos, Pyramus erexit, visâque recondidit illâ.

75
Quæ postquam vestemque suam cognovit, et ense
Vidit ebur vacuum; “Tua te manus, inquit, ' amorque
Perdidit, infelix.

Est et mihi fortis in unum
Hoc manus : est et amor: dabit hic in vulnera vires.
Persequar exstinctum: letique miserrima dicar

80 Causa, comesque tui: quique a me morte revelli

[ocr errors]

85

Heu soļâ poteras, poteris nec morte revelli.
Hoc tamen, ambosum verbis estote rogati,
O multùm miseri, meus illiusque, parentes,
Ut, quos certus amor, quos hora novissima junxit,
Componi tumulo non invideatis eodem.
At tu, quæ ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis unius, mox es tectura duorum;
Signa tene cædis: pullosque, et luctibus aptos
Semper habe fætus, gemini monumenta cruoris.'
Dixit: et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro; quod adhuc a cæde tepebat.

Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes :
Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater:
Quodque rogis superest, unâ requiescit in urna.

90

95

INO ET MELICERTA IN DEOS MUTATI.

V. 416.

Tum verò totis Bacchi memorabile Thebis
Numen erat; magnasque novi matertera vires
Narrat ubique dei: de totque sororibus expers
Una doloris erat,

nisi
quem

fecêre sorores. Adspicit hanc natis, thalamoque Athamantis habentem Sublimes animos, et alumno numine, Juno;

101 Nec tulit: et secum, 'Potuit de pellice natus Vertere Mæonios, pelagoque immergere, nautas, Et laceranda suæ nati dare viscera matri, Et triplices operire novis Minyeïdas alis :

105 Nil poterit Juno, nisi inultos flere dolores ? Idque mihi satis est? hæc una potentia nostra est? Ipse docet quid agam; (fas est et ab hoste doceri)

110

115.

120

Quidque furor valeat, Pentheâ cæde satisque
Ac super ostendit. Cur non stimuletur, eatque
Per cognata suis exempla furoribus Ino?!

Est via,declivis, funestâ nubila taxo:
Ducit ad infernas per muta silentia, sedes.
Styx nebulas exhalat iners: umbræque recentes
Descendunt illâc, simulacraque fúncta sepulcris

.
Pallor Hiemsque tenent latè loca senta : 'novique,
Quâ sit iter, manes, Stygiam quod ducit ad urbem,
Ignorant: ubi sit nigri fera regia Ditis.
Mille capax aditus, et apertas undique portas
Urbs habet. Utque fretum de totâ flumina terrâ,
Sic omnes animas locus accipit ille; nec ulli
Exiguus populo est, turbamve accedere sentit.
Errant
exsangues

sine

corpore et ossibus umbræ :
Parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni;
Pars alias artes, antiquæ imitamina vitæ,
Exercent; aliam partem sua pena coercet.

Sustinet ire illuc, cælesti sede relictâ,
(Tantum odiis iræque dabat) Saturnia Juno.
Quò simul intravit, sacroque a corpore pressum
Ingemuit limen; tria Cerberus extulit ora,
Et tres latratus simul edidit. Illa sorores
Nocte vocat genitas, grave et implacabile numen.
(Carceris ante fores clausas adamante sedebant :
Deque suis atros pectebant crinibus angues.)
Quam simul agnorunt inter caliginis umbras ;
Surrexêre deæ. Sedes scelerata vocatur.
Viscera præbebat Tityos lanianda; novemque
Jugeribus distentus erat. Tibi, Tantale, nullæ
Deprenduntur aquæ; quæque imminet, effugit arbos.
Aut petis, aut urges ruiturum, Sisyphe, saxum.

125

130

135

140

« ZurückWeiter »