Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

80

Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
Æthere, cognati retinebat semina cæli.
Quam satus läpeto, mixtam fluvialibus undis,
Finxit in effigiem moderantûm cuncta deorum.
Pronaque cùm spectent animalia cætera terram ;
Os homini sublime dedit: cælumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Sic, modò quæ fuerat rudis et sine imagine, tellus
Induit ignotas hominum conversa figuras.

85

X Х

QUATUOR MUNDI ÆTATES.

v. 89.

[merged small][ocr errors][merged small]

Aurea prima sata est ætas, quæ, vindice mullo,
Sponte suâ, sine lege, fidem rectumque colebat.
Pæna metusque aberant: nec verba minacia fixo
Ære legebantur: nec supplex turba timebant
Judicis ora sui: sed erant sine judice tuti.
Nondum cæsa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus, in liquidas pinus descenderat undas :
Nullaque mortales, præter sua, littora nôrant.
Nondum præcipites cingebant oppida fosse :
Non tuba directi, non æris cornua flexi,
Non galeæ, non ensis, erant.

Sine militis usu
Mollia securæ peragebant otia mentes.
Ipsa quoque irnmunis, rastroque intacta, nec ullis
Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus :
Contentique cibis, nullo cogente, creatis,
Arbuteos fætus, montanaque fraga legebant,
Cornaque, et in duris hærentia mora rubetis;
**t

quæ deciderant patulâ Jovis arbore glandes.

100

105

[ocr errors]

110)

115

120

Ver eratæterpum, placidique tepentibus auris
Mulcebant zephyri natos sine seinine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat:
Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.
Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant:
Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso,
Sub Jove mundus erat; subiit argentea proles,
Auro deterior, fulvo pretiosior ære.
Jupiter antiqui contraxit tempora veris :
Perque hiemes, æstusque, et inæquales autumnos,
Et breve ver, spatiis exegit quatuor annum.
Tum primum siccis aër fervoribus ustus
Canduit: et ventis glacies adstricta pependit.
Tum primùm subiêre domos. Domus antra fuerunt,
Et densi frutices, et vinctæ cortice virgæ.
Semina tum primùm longis Cerealia sulcis
Obruta sunt, pressique jugo gemuêre juvenci.

Tertia post illas successit aënea proles,
Sævior ingeniis, et ad horrida promptior arma;
Nec scelerata tamen. De duro est ultima ferro.
Protinus irrumpit' venæ pejoris in ævum
Omne nefas: fugere pudor, verumque, fidesque :
In quorum subiêre locum fraudesque, dolique,
Insidiæque, et vis, et amor sceleratus habendi.
Vela dabat ventis, nec adhuc bene noverat illos
Navita : quæque diu steterant in montibus altis,
Fluctibus ignotis insultavêre carinæ.
Communemque priùs, ceu lumina solis et auras,
Cautus humum longo signavit limite mensor.
Nec tantùm segetes alimentaque debita dives
Poscebatur humus; sed itum est in viscera terræ:

125

130

135

[ocr errors][ocr errors]

Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat umbris,
Effodiuntur opes, irritamenta malorum.

140
Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum
Prodierant: prodit bellum, quod pugnat utroque;
Sanguineâque manu crepitantia concutit arma.
Vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus,
Non socer a genero: fratrum quoque gratia rara est. 145
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti:
Lurida terribiles miscent aconita novercæ :
Filius ante diem patrios inquirit in annos.
Victa jacet Pietas: et virgo cæde madentes,
Ultima cælestûm, terras Astræa reliquit.

150
Neve foret terris securior arduus æther ;
Affectâsse ferunt regnum cæleste Gigantas :
Altaque congestos struxisse ad sidera montes.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
Fulmine, et excussit subjecto Pelio Ossam.

155
Obruta mole suâ cùm corpora dira jacerent;
Perfusam multo natorum sanguine Terram
Incaluisse ferunt, calidumque animâsse cruorem :
Et, ne nulla feræ stirpis monumenta manerent,
In faciem vertisse hominum. Sed et illa

propago

160 Contemptrix superûm sævæque avidissima cædis, Et violenta fuit: scires e sanguine natos.

LYCAON IN LUPUM MUTATUS.

163.

Quæ pater ut summâ vidit Saturnius arce, Ingemit: et, facto nondum vulgata recenti, Feeda Lycaoniæ referens convivia mensa,

165

170

175

180

Ingentes animo et dignas Jove concipit iras;
Consiliumque vocat. Tenuit mora nulla vocatos.

Est via sublimis, coelo manifesta sereno:
Lactea nomen habet; candore notabilis ipso.
Hâc iter est superis ad magni tecta Tonantis,
Regalemque domum. Dextrâ lævâque deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis.
Plebs habitant diversa locis. A fronte potentes
Cælicolæ, clarique suos posuere penates.
Hic locus est; quem, si verbis audacia detur,
Haud timeam magni dixisse Palatia cæli.

Ergo ubi marmoreo superi sedêre recessu,
Celsior ipse loco, sceptroque innixus eburno,
Terrificam capitis concussit terque quaterque
Cæsariem; cum quâ terram, mare, sidera, movit.
Talibus inde modis ora indignantia solvit :
Non ego pro mundi regno magis anxius illâ
Tempestate fui, quâ centum quisque parabant
Injicere anguipedum captivo brachia cælo.
Nam, quanquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno
Corpore, et ex unâ pendebat origine bellum.
Nunc mihi, quâ totum Nereus circumtonat orbem,
Perdendum mortale genus. Per flumina juro
Infera, sub terris Stygio labentia luco,
Cuncta priùs tentata : sed immedicabile vulnus
Ense recidendum, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei, sunt rustica numina Nymphæ,
Faunique, Satyrique, et monticolæ Silvani:
Quos quoniam cæli nondum dignamur honore,
Quas dedimus, certè terras habitare sinamus.
An satis, o superi, tutos fore creditis illos,
Cùm mihi, qui fulmen, qui vos habeoque, regoque,

185

190

195

Struxerit insidias, notus feritate, Lycaon?'

Confremuêre omnes: studiisque ardentibus ausum Talia deposcunt. Sic, cùm manus impia sævit 200 Sanguine Casareo Romanum extinguere nomen, "Attonitum tantæ subito terrore ruinæ Humanum genus est; totusque perhorruit orbis. Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum, Quàm fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque 205 Murmura compressit; tenuêre silentia cuncti. Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis ; Jupiter hoc iterum sermone silentia rumpit: · Ille quidem pænas (curam hanc dimittite) solvit ; Quod tamen admissum, quæ sit vindicta, docebo. 210 Contigerat nostras infamia temporis aures : Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo, Et deus humanâ lustro sub imagine terras. Longa mora est, quantum noxæ sit ubique repertum, Enumerare : minor fuit ipsa infamia vero.

215 Mænala transieram, latebris horrenda ferarum, Et cum Cylleno gelidi pineta Lycei. Arcados hinc sedes et in hospita tecta tyranni Ingredior, traherent cùm sera crepuscula noctem. Signa dedi venisse deum ; vulgusque precari

220 Ceperat. Irridet primò pia vota Lycaon. Mox ait, “ Experiar, deus hic, discrimine aperto, An sit mortalis : nec erit dubitabile verum.” Nocte gravem somno nec opinâ perdere morte Me parat. Hæc illi placet experientia veri.

225 Nec contentus eo, missi de gente Molossa Obsidis unius jugulum mucrone resolvit : Atque ita semineces partim ferventibus artus Mollit aquis, partim subjecto torruit igni.

« ZurückWeiter »