Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Huc ubi pervenit belli metuenda virago;

Constitit ante domum, (neque enim succedere tectis.
Fas habet) et postes extremâ cuspide pulsat.
Concussæ patuêre fores. Videt intus edentem
Vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,
Invidiam: visaque oculos avertit. At illa
Surgit humo pigrâ: semesarumque relinquit
Corpora serpentûm: passuque incedit inerti.
Utque deam vidit formâque armisque decoram,
Ingemuit: vultumque ima ad suspiria duxit.
Pallor in ore sedet: macies in corpore toto
Nusquam recta acies: livent rubigine dentes:
Pectora felle virent: lingua est suffusa veneno.
Risus abest; nisi quem visi movêre dolores.
Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis:
Sed videt ingratos, intabescitque videndo
Successus hominum: carpitque et carpitur unâ.

370

375

380

Suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat illam, Talibus affata est breviter Tritonia dictis:

386

'Infice tabe tuâ natarum Cecropis unam:

Sic opus est. Aglauros ea est.' Haud plura locuta
Fugit; et impressâ tellurem repulit hastâ.
Illa deam obliquo fugientem lumine cernens;

390

Murmura parva dedit; successurumque Minervæ
Indoluit: baculumque capit; quod spinea totum
Vincula cingebant: adopertaque nubibus atris,
Quâcunque ingreditur, florentia proterit arva,
Exuritque herbas, et summa cacumina carpit :
Afflatuque suo populos, urbesque, domosque
Polluit et tandem Tritonida conspicit areem,
Ingeniis, opibusque, et festâ pace virentem:

395

Vixque tenet lacrymas; quia nil lacrymabile cernit.

LIBER III.

HOMINES E DENTIBUS SERPENTINIS ORTI.

v. 24.

Cadmus agit grates, peregrinæque oscula terræ
Figit: et ignotos montes, agrosque salutat.
Sacra Jovi facturus erat: jubet ire ministros,
Et petere e vivis libandas fontibus undas.

Silva vetus stabat, nullâ violata securi:
Est specus in medio, virgis ac vimine densus,
Efficiens humilem lapidum compagibus arcum ;
Uberibus fœcundus aquis. (Hoc conditus antro
Martius anguis erat, cristis præsignis et auro.
Igne micant oculi; corpus tumet omne veneno;

5

10

Tresque vibrant linguæ ; triplici stant ordine dentes.)

Quem postquam Tyriâ lucum de gente profecti
Infausto tetigêre gradu; demissaque in undas
Urna dedit sonitum; longum caput extulit antro
Cæruleus serpens; horrendaque sibila misit.
Effluxêre urnæ manibus: sanguisque relinquit
Corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus.
Ille volubilibus squamosos nexibus orbes
Torquet, et immensos saltu sinuatur in arcus:
Ac mediâ plùs parte leves erectus in auras
Despicit omne nemus: tantoque est corpore, quanto,
Si totum spectes, geminas qui separat Arctos.
Nec mora Phoenicas (sive illi tela parabant,
Sive fugam; sive ipse timor prohibebat utrumque)
Occupat: hos morsu, longis complexibus illos;

15

20

25

Hos necat afflatos funesti tabe veneni.

Fecerat, exiguas jam,sol altissimus umbras :
Quæ mora, sit sociis miratur Agenore, natus ;
Vestigatque viros. Tegimen derepta leoni
Pellis erat; telum splendenti lancea ferro,
Et jaculum; teloque animus præstantior omni.
Ut nemus intravit, letataque corpora vidit,
Victoremque suprà spatiosi corporis hostem
Tristia sanguineâ lambenten vulnera linguâ ;
'Aut ultor vestræ, fidissima corpora, mortis,

30

35

Aut comes,' inquit, 'ero.' Dixit: dextrâque molarem

[blocks in formation]

At non duritiâ jaculum quoque vincit eâdem ;
Quod medio lentæ fixum curvamine spinæ
Constitit; et toto descendit in ilia ferro.
Ille, dolore ferox, caput in sua terga retorsit:
Vulneraque adspexit, fixumque hastile momordit.
Idque, ubi vi multâ partem labefecit in omnem,
Vix tergo eripuit: ferrum tamen ossibus hæret.
Tum verò, postquam solitas accessit ad iras
Plaga recens, plenis tumuerunt guttura venis:
Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus:
Terraque rasa sonat squamis: quique halitus exit
Ore niger Stygio vitiatas inficit auras.
Ipse modò immensum spiris facientibus orbem
Cingitur terdum longâ trabe rectior exit.
Impetenc vasto, ceu concitus imbribus amnis,
Fertur, et obstantes proturbat pectore silvas.

45

50

55

Cedit Agenorides paulùm: spolioque leonis
Sustinet incursus; instantiaque ora retardat
Cuspide prætentâ. Furit ille, et inania duro
Vulnera dat ferro: frangitque in acumine dentes.
Jamque venenifero sanguis manare palato
Cœperat; et virides adspergine tinxerat herbas:

Sed leve vulnus erat: quia se retrahebat ab ictu ;
Læsaque colla dabat retro; plagamque sedere
Cedendo arcebat, nec longiùs ire sinebat:
Donec Agenorides conjectum in gutture ferrum
Usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
Obstitit; et fixa est pariter cum robore cervix.
Pondere serpentis curvata est arbor, et imæ
Parte flagellari gemuit sua robora caudæ.

Dum spatium victor victi considerat hostis ;

60

65

70

75

80

Vox subitò audita est: (neque erat cognoscere promptum
Unde; sed audita est) Quid, Agenore nate, peremptum
Serpentem spectas? et tu spectabere serpens.'
Ille diu' pavidus, pariter cum mente colorem
Perdiderat; gelidoque comæ terrore rigebant. ❤
Ecce viri fautrix, superas delapsa per auras
Pallas ad motæque jubet supponere terræ
Vipercos dentes, populi incrementa futuri.
Paret et ut presso sulcum patefecit aratro,
Spargit humi jussos, mortalia semina, dentes.
Inde (fide majus) glebæ cœpêre moveri:
Primaque de sulcis aċies apparuit hastæ.
Tegmina mox capitum picto nutantia cono:
Mox humeri pectusque, onerataque brachia telis
Exsistunt crescitque seges clypeata virorum
Sic, ubi tolluntur festis aulæa theatris,

85

Surgere signa solent: primumque ostendere vultum ;
Cætera paulatim: placidoque educta tenore
Tota patent; imoque pedes in margine ponunt.
Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat :
'Ne cape,' de populo, quem terra creaverat, unus
Exclamat; nec te civilibus insere bellis.'
Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
Cominus ense ferit: jaculo cadit eminus ipse.
Hic quoque, qui leto dederat, non longius illo
Vivit, et exspirat, modò quas acceperat, auras.
Exemploque pari furit omnis turba: suoque
Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
"Jamque brevis spatium vitæ sortita juventus
Sanguineam trepido plangebant pectore matrem,
Quinque superstitibus: quorum fuit unus Echion.
Is sua jecit humi, monitu Tritonidis, arma;
Fraternæque fidem pacis petiitque, deditque.
Hos operis comites habuit Sidonius hospes ;
Cùm posuit jussam Phoebeïs sortibus urbem.

90

95

100

105.

ACTEON IN CERVUM MUTATUS.

v. 131.

Jam stabant Theba: poteras jam, Cadme, videri
Exsilio felix soceri tibi Marsque Venusque
Contigerant: huc adde genus de conjuge tantâ,
Tot natos, natasque, et, pignora cara, nepotes.
Hos quoque jam juvenes. Sed, scilicet, ultima semper
Exspectanda dies homini: dicique beatus

Ante obitum nemo supremaque funera debet,

Prima

110

nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas 115

« ZurückWeiter »