Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Virgineusque Helicon, et nondum Eagrius Hæmos.
Ardet in immensum geminatis ignibus Ætne,
Parnassusque biceps, et Eryx, et Cynthus, et Othrys,
Et tandem Rhodope nivibus caritura, Mimasque, 221
Dindymaque, et Mycale, natusque ad sacra Cithæron.
Nec prosunt Scythiæ sua frigora: Caucasus ardet, +
Ossaque cum Pindo, majorque ambobus Olympus :
Aëriæque Alpes, et nubifer Apenninus.

225
Tunc verò Phaëthon cunctis e partibus orbem
Adspicit accensum: nec tantos sustinet æstus :
Ferventesque auras, velut e fornace profundâ,
Ore trahit, currusque suos candescere sentit.
Et neque jam cineres ejectatamque favillam

230 Ferre potest: calidoque involvitur undique fumno. Quòque eat, aut ubi sit, piceâ caligine tectus Nescit; et arbitrio volucrum raptatur equorum.

Sanguine tum credunt in corpora summa vocato, Æthiopum populos nigrum traxisse colorem.

235 Tum facta est Libye, raptis humoribus æstu, Arida; tum nymphæ passis fontesque lacusque Deflevere comis. Quærit Boeotia Dircen, Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas. Nec sortita loco distantes flumina ripas

240 Tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis, Peneosque senex, Teuthranteüsque Caïcus, Et celer Ismenos, cum Phocaïco Erymantho, Arsurusque iterum Xanthus, flavusque Lycormas, Quique recurvatis ludit Mæandros in undis ;

245 Mygdoniusque Melas, et Tænarius Eurotas. Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes, Thermodonque citus, Gangesque, et Phasis, et Ister. Æstuat Alpheos: ripa Spercheïdes ardent:

Quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus, aurum, 250
Et, quæ, Mæonias celebrârant carmine ripas,
Flumineæ volucres medio caluêre Caystro.
Nilus in extremum fugit perterritus orbem,
Occuluitque caput, quod adhuc latet. Ostia septem
Pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. 255
Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat,
Hesperiosque amnes, Rhenum, Rhodanumque, Padumque,
Cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.
Dissilit omne solum ; penetratque in Tartara rimis
Lumen, et infernum terret cum conjuge regem.

260
Et mare contrahitur : siccæque est campus arenæ,
Quod modo pontus erat. Quosque altum texerat æquor,
Exsistunt montes, et sparsas Cycladas augent.
Ima petunt pisces: nec se super æquora curvi
Tollere consuetas audent delphines in auras.

265 Corpora phocarum summo resupina profundo Exanimata jacent. Ipsum quoque Nerea fama est, Doridaque, et natas, tepidis latuisse sub antris. Ter Neptunus aquis cum torvo brachia vultu Exserere ausus erat : ter non tulit aëris æstus. 270

Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, Inter aquas pelagi, contractos undique fontes, Qui se condiderant in opaca viscera matris; Sustulit omniferos collo tenus arida vultus : Opposuitque manum fronti: magnoque tremgre 275 Omnia concutiens paulum subsedit; et infrà, Quàm solet esse, fuit: siccâque ita voce locuta est : Si placet hoc, meruique, quid o tua fulmina cessant, Summe deûm? Liceat perituræ viribus ignis, Igne perire tuo; clademque auctore levare,

280 Vix equidem fauces hæc ipsa in verba resolvo,

285

290

295

(Presserat ora vapor,) tostos en adspice crines,
Inque oculis tantum, tantum super ora favillæ.
Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
Officiique refers; quòd adunci vulnera aratri,
Rastrorumque fero, totoque exerceor anno ?
Quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges,
Humano generi, vobis quòd thura ministro?
Sed tamen exitium fac me meruisse : quid undæ,
Quid meruit frater? Cur illi tradita sorte
Equora decrescunt, et ab æthere longiùs absunt ?
Quòd si nec fratris, nec te mea gratia tangit;
At coeli miserere tui. Circumspice utrumque ;
Fumat uterque polus: quos si vitiaverit ignis,
Atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat:
Vixque suis humeris candentem sustinet axem.
Si freta, si terræ pereunt, si regia cæli;
In chaos antiquum confundimur. Eripe flammis,
Si quid adhuc superest: et rerum consule summæ.'
Dixerat hæc Tellus : neque enim tolerare vaporem
Ulteriùs potuit, nec dicere plura : suumque
Retulit os in se, propioraque manibus antra.

At pater omnipotens superos testatus, et ipsum,
Qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato.
Interitura gravi ; summam petit arduus arcem ;
Unde solet latis nubes inducere terris:
Unde movet tonitrus, vibrataque fulmina jactat.
Sed neque, quas posset terris inducere, nubes
Tunc habuit: nec, quos cælo dimitteret, imbres.
Intonat: et dextrâ libratum fulmen ab aure
Misit in aurigam: pariterque animâque rotisque
Expulit, et sævis compescuit ignibus ignes.
Consternantur equi: et saltu in contraria facto

300

305

310

[ocr errors]

Colla jugo eripiunt, abruptaque lora relinquunt.
Illîc fræna jacent, illîc temone revulsus

315
Axis; in hâc radii fractarum parte rotarum:
Sparsaque sunt latè laceri vestigia currûs.
At Phaëthon, rutilos flammâ populante capillos,
Volvitur in præceps, longoque per aëra tractu
Fertur; ut interdum de coelo stella sereno,

320
Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Quem procul a patriâ diverso maximus orbe
Excipit Eridanus, spumantiaque abluit ora.
Naïdes Hesperiæ trifidâ fumantia flammâ
Corpora dant tumulo: signantque hoc carmine saxum :
• Hic situs est Phaëthon, currûs auriga paterni: 326
Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis.'
Nam pater obductos, luctu miserabilis ægro,
Condiderat vultus: et, si modò credimus, unum
Isse diem sine sole ferunt. Incendia lumen

330
Præbebant'; aliquisque malo fuit usus in illo.
At Clymene postquam dixit, quæcunque fuerunt
In tantis dicenda malis ; lugubris et amens,
Et laniata sinus totum percensuit orbem:
Exanimesque artus primò, mox ossa requirens, 335
Reperit ossa tamen peregrinâ condita ripâ.
Incubuitque loco: nomenque in marmore lectum
Perfudit lacrymis, et aperto pectore fovit.
Inje! xPkvielen

HELIADES IN ARBORES MUTATE.

[ocr errors]

V, 340.

Nec minùs Heliades fletus, et, inania morti Munera, dant lacrymas: et cæsæ pectora palmis

340

Non auditurum miseras Phaëthonta querelas
Nocte dieque vocant: adsternunturque sepulcro.
Luna quater junctis implèrat cornibus orbem :
Illæ more suo (nam morem fecerat usus)
Plangorem dederant. E quís Phaëthusa sororum 845
Maxima, cùm vellet terræ procumbere, questa est
Diriguisse pedes: ad quam conata, venire
Candida Lampetie, subitâ radice retenta est.
Tertia, cùm crinem manibus laniare pararet,
Avellit frondes. Hæc stipite crura teneri,

350
Illa dolet fieri longos sua brachia ramos.
Quid faciat mater ? nisi, quò trahat impetus illam,
Huc eat, atque illuc? et, dum licet, oscula jungat?
Non satis est. Truncis avellere corpora tentat;
Et teneros manibus ramos abrumpere: at inde 355
Sanguineæ manant, tanquam de vulnere, guttæ.
'Parce, precor, mater,' quæcunque est saucia, clamat:
Parce, precor: nostrum laniatur in arbore corpus.
Jamque vale.' Cortex in verba novissima venit.
Inde fluunt lacrymæ : stillataque sole rigescunt 360
De ramis electra novis : quæ lucidus amnis
Excipit, et nuribus mittit gestanda Latinis.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]

Protinus Invidiæ, nigro squallentia tabo,
Tecta petit. Domus est imis in vallibus antri
Abdita, sole carens, non ulli pervia vento;
Tristis, et ignavi plenissima frigoris; et quæ
Igne vacet semper, caligine semper abundet,

365

« ZurückWeiter »